| Fimi plures differentiae, ipsa res antiqua. iam | 17.50.1 |
| apud Homerum regius senex agrum ita laetificans suis | |
| manibus reperitur. Augeas rex in Graecia excogitasse tra- | |
| ditur, divulgasse vero Hercules in Italia, quae regi suo | |
| Stercuto Fauni filio ob hoc inventum inmortalitatem tri- | 5 |
| buit. M. Varro principatum dat turdorum fimo ex aviariis, | |
| quod etiam pabulo boum suumque magnificat neque alio | |
| cibo celerius pinguescere adseverat. de nostris moribus | |
| bene sperare est, si tanta apud maiores fuere aviaria, ut | |
| ex his agri stercorarentur. primum Columella e colum- | 51.1 |
| bariis, mox gallinariis facit, natantium alitum damnato. | |
| ceteri auctores consensu humanas dapes ad hoc in primis | |
| advocant. alii ex his praeferunt potus hominum in cori- | |
| <ar>iorum officinis pilo madefacto, alii per sese aqua iterum | 5 |
| largiusque etiam, quam cum bibitur, admixta. quippe plus | |
| ibi mali domandum est, cum ad virus illud vini homo | |
| accesserit. haec sunt certamina, invicemque ad tellurem | |
| quoque alendam <al>untur homines. proxime spurcitias suum | 52.1 |
| laudant, Columella solus damnat. alii cuiuscumque qua- | |
| dripedis ex cytiso, aliqui columbaria praeferunt. proximum | |
| deinde caprarum est, ab hoc ovium, dein boum, novissi- | |
| mum iumentorum. | 5 |