| Hae fuere apud priscos differentiae, simulque prae- | 17.53.1 |
| cepta non invenio re<cent>i utendi, quando et hic vetustas | |
| utilior; visumque iam est apud quosdam provincialium | |
| in<ve>t<er>atum, abundante geniali copia pecudum, farinae vice | |
| cribris superinici, faetore aspectuque temporis viribus in | 5 |
| quandam etiam gratiam mutato.—(Nuper repertum oleas | |
| gaudere maxime cinere e calcariis fornacibus.)—Varro | 54.1 |
| praeceptis adicit equino, quod sit levissimum, segetes | |
| alendi, prata vero graviore et quod ex hordeo fiat mul- | |
| tasque gignat herbas. quidam etiam bubulo iumentorum | |
| praeferunt ovillumque caprino, omnibus vero asininum, | 5 |
| quoniam lentissime mandant. e contrario usus adversus | |
| utrumque pronuntiat. inter omnes autem constat nihil | |
| esse utilius lupini segete, priusquam siliquet<ur>, aratro vel | |
| bidentibus versa manipulisve desectae circa radices arbo- | |
| rum ac vitium obrutis. et ubi non sit pecus, culmo ipso | 10 |
| vel etiam felice stercorare arbitrantur. |