| Fuere ab his et cognomina antiquis: Frondicio militi | 17.7.1 |
| illi, qui praeclara facinora Volturnum transnatans fronde | |
| inposita adversus Hannibalem edidit, Stolonum Liciniae | |
| genti. ita appellatur in ipsis arboribus fruticatio inutilis, | |
| unde et pampinatio inventa primo Stoloni dedit nomen. | 5 |
| fuit et arborum cura legibus priscis, cautumque est XII | |
| tabulis ut, qui iniuria cecidisset alienas, lueret in singu- | |
| las aeris XXV. quid existimamus? venturasne eas credi- | |
| disse ad supra dictam aestimationem illos, qui vel frugi- | |
| feras tanti t<a>xaverant? nec minus miraculum in pomo est | 8.1 |
| multarum circa suburbana fructu annuo addicto binis mili- | |
| bus nummum, maiore singularum reditu quam erat apud | |
| antiquos praediorum. ob hoc insita et arborum quoque | |
| adulteria excogitata sunt, ut nec poma pauperibus nasce- | 5 |
| rentur. nunc ergo dicemus, quonam maxime modo tan- | 9.1 |
| tum ex his vectigal contingat, veram colendi rationem | |
| absolutamque prodituri, et ideo non volgata tractabimus | |
| nec quae constare animo advertimus, sed incerta atque | |
| dubia, in quibus maxime fallitur vita. nam diligentiam | 5 |
| supervacuis adfectare non nostrum est. ante omnia autem | |
| [in universum et] quae ad cuncta arborum genera perti- | |
| nent in commune de caelo terraque dicemus. |