| Iam primum in dimidio conputari videtur, | 2.171.1 |
| tamquam nulla portio ipsi decedat oceano, qui toto cir- | |
| cumdatus medio et omnes ceteras fundens recipiensque | |
| aquas et quicquid exit in nubes ac sidera ipsa tot ac | |
| tantae magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis spatio | 5 |
| credetur habitare? inproba et infinita debet esse tam vastae | |
| molis possessio. adde quod ex relicto plus abstulit caelum. | 172.1 |
| nam cum sint eius quinque partes, quas vocant zonas, | |
| infesto rigore et aeterno gelu premitur omne, quicquid | |
| est subiectum duabus extremis utrimque circa vertices, | |
| hunc, qui trionum septem vocatur, eumque, qui adversus | 5 |
| illi austrinus appellatur. perpetua caligo utrobique et | |
| alieno molliorum siderum adspectu maligna ac pruina tan- | |
| tum albicans lux. ver<um> media terrarum, qua solis orbita | |
| est, exusta flammis et cremata comminus vapore torretur. | |
| circa duae tantum inter exustam et rigentes temperantur | 10 |
| eaeque ipsae inter se non perviae propter incendium side- | |
| rum. ita terrae tres partes abstulit caelum; oceani rapina | 173.1 |
| in incerto est. sed et relicta nobis una portio haud scio | |
| an etiam in maiore damno sit, idem siquidem oceanus | |
| infusus in multos, ut dicemus, sinus adeo vicino accessu | |
| interna maria adlatrat, ut centum quindecim milibus pas- | 5 |
| suum Arabicus sinus distet ab Aegyptio mari, Caspius vero | |
| CCCLXXV a Pontico, idem interfusus intrat per tot maria, | |
| quibus Africam, Europam, Asiam dispescit, <ut> quantum | |
| terrarum occupet? conputetur etiamnu<m> mensura tot flu- | 174.1 |
| minum, tantarum paludium, addantur et lacus, stagna, iam | |
| elata in caelum et ardua aspectu quoque iuga, iam silvae | |
| vallesque praeruptae et solitudines ac mille causis deserta; | |
| detrahantur hae tot portiones terrae, immo vero, ut plures | 5 |
| tradidere, mundi puncto (neque enim aliud est terra in | |
| universo): haec est materia gloria nostrae, haec sedes. | |
| hic honores gerimus, hic exercemus imperia, hic opes | |
| cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus | |
| bella etiam civilia mutuisque caedibus laxiorem facimus | 10 |
| terram! et, ut publicos gentium furores transeam, haec, | 175.1 |
| in qua conterminos pellimus furtoque vicini caespitem | |
| nostro solo adfodimus, ut, qui latissime rura metatus fuerit | |
| ultraque famam exegerit adcolas, quota terrarum parte | |
| gaudeat vel, cum ad mensuram avaritiae suae propagave- | 5 |
| rit, quam tandem portionem eius defunctus obtineat? |