| A Gadibus columnisque Herculis Hispaniae | 2.167.1 |
| et Galliarum circuitu totus hodie navigatur occidens. | |
| septentrionalis vero oceanus maiore ex parte navigatus | |
| est, auspiciis Divi Augusti Germaniam classe circumvecta | |
| ad Cimbrorum promunt<u>rium et inde inmenso mari pro- | 5 |
| specto aut fama cognito Scythicam ad plagam et umore | |
| nimio rigentia. propter quod minime verisimile est illic | |
| maria deficere, ubi umoris vis superet. iuxta vero ab | |
| ortu ex Indico mari sub eodem sidere pars tota vergens | |
| in Caspium mare pernavigata est Macedonum armis Seleuco | 10 |
| atque Antiocho regnantibus, qui et Seleucida et Antiochida | |
| ab ipsis appellari voluere. et circa Caspium multa oceani | 168.1 |
| litora explorata parvoque brevius quam totus hinc aut | |
| illinc septentrio eremigatus, ut <i>am coniecturae locum sic | |
| quoque non relinquat ingens argumentum paludis Maeoticae, | |
| sive ea illius oceani sinus est, ut multos adverto credidisse, | 5 |
| sive angusto discreti situ restagnatio. alio latere Gadium | |
| ab eodem occidente magna pars meridiani sinus ambitu | |
| Mauretaniae navigatur hodie. maiorem quidem eius partem | |
| et orientis victoriae Magni Alexandri lustravere usque in | |
| Arabicum sinum, in quo res gerente C. Caesare Augusti | 10 |
| filio signa navium ex Hispaniensibus naufragiis feruntur | |
| agnita. et Hanno Carthaginis potentia florente circumvectus | 169.1 |
| a Gadibus ad finem Arabiae navigationem eam prodidit | |
| scripto, sicut ad extera Europae noscenda missus eodem | |
| tempore Himilco. praeterea Nepos Cornelius auctor | |
| est Eudoxum quendam sua aetate, cum Lathyrum regem | 5 |
| fugeret, Arabico sinu egressum Gades usque pervectum, | |
| multoque ante eum Caelius Antipater vidisse se qui | |
| navigasset ex Hispania in Aethiopiam commercii gratia. | |
| idem Nepos de septentrionali circuitu tradit Quinto Me- | 170.1 |
| tello Celeri, Afrani in consulatu collegae, sed tum Galliae | |
| proconsuli, Indos a rege Sueborum dono datos, qui ex | |
| India commercii causa navigantes tempestatibus essent in | |
| Germaniam abrepti. sic maria circumfusa undique dividuo | 5 |
| globo partem orbis auferunt nobis, nec inde huc nec hinc | |
| illo pervio tractu. quae contemplatio apta detegendae | |
| mortalium vanitati poscere videtur, ut totum hoc, quic- | |
| quid est, in quo singulis nihil satis est, ceu subiectum | |
| oculis quantum sit ostendam. | 10 |