Iam primum in dimidio conputari videtur,
|
2.171.1
|
tamquam nulla portio ipsi decedat oceano, qui toto cir-
|
|
cumdatus medio et omnes ceteras fundens recipiensque
|
|
aquas et quicquid exit in nubes ac sidera ipsa tot ac
|
|
tantae magnitudinis pascens, quo tandem amplitudinis spatio
|
5
|
credetur habitare? inproba et infinita debet esse tam vastae
|
|
molis possessio. adde quod ex relicto plus abstulit caelum.
|
172.1
|
nam cum sint eius quinque partes, quas vocant zonas,
|
|
infesto rigore et aeterno gelu premitur omne, quicquid
|
|
est subiectum duabus extremis utrimque circa vertices,
|
|
hunc, qui trionum septem vocatur, eumque, qui adversus
|
5
|
illi austrinus appellatur. perpetua caligo utrobique et
|
|
alieno molliorum siderum adspectu maligna ac pruina tan-
|
|
tum albicans lux. ver<um> media terrarum, qua solis orbita
|
|
est, exusta flammis et cremata comminus vapore torretur.
|
|
circa duae tantum inter exustam et rigentes temperantur
|
10
|
eaeque ipsae inter se non perviae propter incendium side-
|
|
rum. ita terrae tres partes abstulit caelum; oceani rapina
|
173.1
|
in incerto est. sed et relicta nobis una portio haud scio
|
|
an etiam in maiore damno sit, idem siquidem oceanus
|
|
infusus in multos, ut dicemus, sinus adeo vicino accessu
|
|
interna maria adlatrat, ut centum quindecim milibus pas-
|
5
|
suum Arabicus sinus distet ab Aegyptio mari, Caspius vero
|
|
CCCLXXV a Pontico, idem interfusus intrat per tot maria,
|
|
quibus Africam, Europam, Asiam dispescit, <ut> quantum
|
|
terrarum occupet? conputetur etiamnu<m> mensura tot flu-
|
174.1
|
minum, tantarum paludium, addantur et lacus, stagna, iam
|
|
elata in caelum et ardua aspectu quoque iuga, iam silvae
|
|
vallesque praeruptae et solitudines ac mille causis deserta;
|
|
detrahantur hae tot portiones terrae, immo vero, ut plures
|
5
|
tradidere, mundi puncto (neque enim aliud est terra in
|
|
universo): haec est materia gloria nostrae, haec sedes.
|
|
hic honores gerimus, hic exercemus imperia, hic opes
|
|
cupimus, hic tumultuamur humanum genus, hic instauramus
|
|
bella etiam civilia mutuisque caedibus laxiorem facimus
|
10
|
terram! et, ut publicos gentium furores transeam, haec,
|
175.1
|
in qua conterminos pellimus furtoque vicini caespitem
|
|
nostro solo adfodimus, ut, qui latissime rura metatus fuerit
|
|
ultraque famam exegerit adcolas, quota terrarum parte
|
|
gaudeat vel, cum ad mensuram avaritiae suae propagave-
|
5
|
rit, quam tandem portionem eius defunctus obtineat?
|
|