| Quod ita formasse artifex natura credi debet, | 2.166.1 |
| ut, cum terra arida et sicca constare per se ac sine | |
| umore non posset, nec rursus stare aqua nisi sustinente | |
| terra, mutuo inplexu iungerentur, hac sinus pandente, | |
| illa vero permeante totam, intra extra, supra <infra,> venis | 5 |
| ut vinculis discurrentibus, atque etiam in summis iugis | |
| erumpente, quo spiritu acta et terrae pondere expressa | |
| siphonum modo emicat tantumque a periculo decidendi | |
| abest, ut in summa quaeque et altissima exsiliat. qua | |
| ratione manifestum est, quare tot fluminum cotidiano | 10 |
| accessu maria non crescant. est igitur in toto suo | |
| globo tellus medio ambitu praecincta circumfluo mari, | |
| nec argumentis hoc investigandum, sed iam experimentis | |
| cognitum. |