| Ingens hic pugna litterarum contraque | 2.161.1 |
| vulgi, circumfundi terrae undique homines conversisque | |
| inter se pedibus stare, et cunctis similem esse verticem, | |
| simili modo e<t> quacumque parte media calcari, illo quae- | |
| rente, cur non decidant contra siti, tamquam non ratio | 5 |
| praesto sit, ut nos non decidere mirentur illi. intervenit | |
| sententia quamvis indocili probabilis turbae, inaequali | |
| globo, ut si sit figura pineae nucis, nihilo minus terram | |
| undique incoli. sed quid hoc refert, alio miraculo exoriente, | 162.1 |
| pendere ipsam ac non cadere nobiscum, ceu spiritus vis, | |
| mundo praesertim inclusi, dubia sit, aut possit cadere, | |
| natura repugnante et quo cadat negante. nam sicut ignium | |
| sedes non est nisi in ignibus, aquarum nisi in aquis, | 5 |
| spiritus nisi in spiritu, sic terrae, arcentibus cunctis, nisi | |
| in se locus non est. globum tamen effici mirum est in | |
| tanta planitie maris camporumque. cui sententiae adest | |
| Dicaearchus, vir in primis eruditus, regum cura per- | |
| mensus montes, ex quibus altissimum prodidit Pelium | 10 |
| MCCL passuum ratione perpendiculi, nullam esse eam | |
| portionem universae rotunditatis colligens. mihi incerta | |
| haec videtur coniectatio, haud ignaro quosdam Alpium | |
| vertices longo tractu nec breviore quinquaginta milium | |
| passuum adsurgere. sed vulgo maxime haec pugna est, | 163.1 |
| si coactam in verticem aquarum quoque figuram credere | |
| cogatur. atqui non aliud in rerum natura adspectu | |
| manifestius. namque et dependentes ubique guttae parvis | |
| globantur orbibus et pulveri inlatae frondiumque lanugini | 5 |
| inpositae absoluta rotunditate cernuntur, et in poculis | |
| repletis media maxime tument, quae propter subtilitatem | |
| umoris mollitiamque in se residentem ratione facilius | |
| quam visu deprehenduntur. idque etiam magis mirum, | |
| in poculis repletis addito umore minimo circumfluere | 10 |
| quod supersit, contra evenire ponderibus additis ad vicenos | |
| saepe denarios, scilicet quia intus recepta liquorem in | |
| verticem attollant, at cumulo eminenti infusa delabantur. | |
| eadem est causa, propter quam e navibus terra non cer- | 164.1 |
| natur, e navium malis conspicua, ac procul recedente | |
| navigio, si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine, | |
| paulatim descendere videatur et postremo occultetur. | |
| denique oceanus, quem fatemur ultimum, quanam alia | 5 |
| figura cohaereret atque non decideret nullo ultra margine | |
| includente? id ipsum ad miraculum redit, quonam modo, | |
| etiamsi globetur, extremum non decidat mare. contra | |
| quod, ut sint plana maria et qua videntur figura, non | |
| posse id accidere, magno suo gaudio magnaque gloria | 10 |
| inventores Graeci subtilitate geometrica docent. namque | 165.1 |
| cum e sublimi in inferiora aquae ferantur et sit haec | |
| natura earum confessa nec quisquam dubitet in litore | |
| ullo accessisse eas quo longissime devexitas passa sit, | |
| procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius | 5 |
| a centro esse terrae, omnesque linias, quae emittantur | |
| ex eo ad proximas aquas, breviores fieri quam quae ad | |
| extremum mare a primis aquis; ergo totas omnique ex | |
| parte aquas vergere in centrum ideoque non decidere, | |
| quoniam in interiora nitantur. | 10 |