| Sequitur terra, cui uni rerum naturae | 2.154.1 |
| partium eximia propter merita cognomen indidimus maternae | |
| venerationis. sic hominum illa, ut caelum dei, quae nos | |
| nascentes excipit, natos alit semelque editos et sustinet | |
| semper, novissime conplexa gremio iam a reliqua natura | 5 |
| abdicatos, tum maxime ut mater operiens, nullo magis | |
| sacra merito quam quo nos quoque sacros facit, etiam | |
| monimenta ac titulos gerens nomenque prorogans nostrum | |
| et memoriam extendens contra brevitatem aevi, cuius | |
| numen ultimum iam nullis precamur irati grave, tamquam | 10 |
| nesciamus hanc esse solam quae numquam irascatur homini. | |
| aquae subeunt in imbres, rigescunt in grandines, tumescunt | 155.1 |
| in fluctus, praecipitantur in torrentes, aer densatur nubibus, | |
| furit procellis: at haec benigna, mitis, indulgens ususque | |
| mortalium semper ancilla, quae coacta generat, quae sponte | |
| fundit, quos odores saporesque, quos sucos, quos tactus, | 5 |
| quos colores! quam bona fide creditum f<a>enus reddit! | |
| quae nostra causa alit! pestifera enim animantia, vitali | |
| spiritu habente culpam: illi necesse est semina excipere et | |
| genita sustinere; sed in malis generantium noxa est. illa | |
| serpentem homine percusso amplius non recipit poenasque | 10 |
| etiam inertium nomine exigit. illa medicas fundit herbas | |
| et semper homini parturit. quin et venena nostri miseritam | 156.1 |
| instituisse credi potest, ne in taedio vitae fames, mors | |
| terrae meritis alienissima, lenta nos consumeret tabe, ne | |
| lacerum corpus abrupta dispergerent, ne laquei torqueret | |
| poena praepostera incluso spiritu, cui quaereretur exitus, | 5 |
| ne in profundo quaesita morte sepultura pabulo fieret, | |
| ne ferri cruciatus scinderet corpus. ita est, miserita | |
| genuit id, cuius facillimo haustu inlibato corpore et cum | |
| toto sanguine exstingueremur, nullo labore, sitientibus | |
| similes, qualiter defunctos non volucres, non ferae attin- | 10 |
| gerent terraeque servaretur qui sibi ipsi periisset. verum | 157.1 |
| fateamur: terra nobis malorum remedium genuit, nos | |
| illud vitae facimus venenum. non enim et ferro, quo | |
| carere non possumus, simili modo utimur? nec tamen | |
| quereremur merito, etiamsi maleficii causa tulisset. ad- | 5 |
| versus unam quippe naturae partem ingrati sumus. quas | |
| non ad delicias quasque non ad contumelias servit homini? | |
| in maria iacitur aut, ut freta admittamus, eroditur. aquis, | |
| ferro, igni, ligno, lapide, fruge omnibus cruciatur horis | |
| multoque plus, ut deliciis quam ut alimentis famuletur | 10 |
| nostris. et tamen quae summa patitur atque extrema | 158.1 |
| cute tolerabilia videantur: penetramus in viscera, auri | |
| argentique venas et aeris ac plumbi metalla fodientes, | |
| gemmas etiam et quosdam parvulos quaerimus lapides | |
| scrobibus in profundum actis. viscera eius extrahimus, | 5 |
| ut digito gestetur gemma, quo petitur. quot manus | |
| atteruntur, ut unus niteat articulus! si ulli essent inferi, | |
| iam profecto illos avaritiae atque luxuriae cuniculi refo- | |
| dissent. et miramur, si eadem ad noxam genuit aliqua! | |
| ferae enim, credo, custodiunt illam arcentque sacrilegas | 159.1 |
| manus. non inter serpentes fodimus et venas auri trac- | |
| tamus cum veneni radicibus? placatiore tamen dea ob | |
| haec, quod omnes hi opulentiae exitus ad scelera caedesque | |
| et bella tendunt, quodque sanguine nostro rigamus in- | 5 |
| sepultisque ossibus tegimus, quibus tamen velut exprobrato | |
| furore tandem ipsa se obducit et scelera quoque mortalium | |
| occultat. | |
| Inter crimina ingrati animi et hoc duxerim quod | |
| naturam eius ignoramus. est autem figura | 160.1 |
| prima, de qua consensus iudicat. orbem certe dicimus | |
| terrae globumque verticibus includi fatemur. neque enim | |
| absoluti orbis est forma in tanta montium excelsitate, | |
| tanta camporum planitie, sed cuius amplexus, si cuncta | 5 |
| liniarum conprehendantur ambitu, figuram absoluti orbis | |
| efficiat, id quod ipsa rerum natura cogit, non isdem causis, | |
| quas attulimus in caelo. namque in illo cava in se | |
| convexitas vergit et cardini suo, hoc est terrae, undique | |
| incumbit. haec ut solida ac conferta adsurgit intumescenti | 10 |
| similis extraque protenditur. mundus in centrum vergit, | |
| at terra exit a centro, inmensum eius globum in formam | |
| orbis adsidua circa eam mundi volubilitate cogente. |