| Omnia plenilunio maria purgantur, quae- | 2.220.1 |
| dam et stato tempore. circa Messanam et Mylas fimo | |
| similia expuuntur in litus purgamenta, unde fabula e<st> | |
| Solis boves ibi stabulari. his addit—ut nihil, quod | |
| equidem noverim, praeteream—Aristoteles nullum | 5 |
| animal nisi aestu recedente expirare. observatum id | |
| multis in Gallico oceano et dumtaxat in homine com- | |
| pertum. quo vera coniectatio existit, haut | 221.1 |
| frustra spiritus sidus lunam existimari; hoc esse quod | |
| terras saturet accedensque corpora impleat, abscedens | |
| inaniat. ideo cum incremento eius augeri conchylia et | |
| maxime spiritum sentire quibus sanguis non sit, sed et | 5 |
| sanguinem, hominum etiam, cum lumine eius augeri ac | |
| minui, frondes quoque et pabula—ut suo loco dicetur— | |
| sentire, in omnia eadem penetrante vi. ita- | 222.1 |
| que solis ardore siccatur liquor, et hoc esse masculum | |
| sidus accepimus, torrens cuncta sorbensque. sic | |
| mari late patenti saporem incoqui salis, aut quia exhausto | |
| inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne | 5 |
| asperius crassiusque linquatur—ideo summam aequorum | |
| aquam dulciorem profunda; hanc esse veriorem causam | |
| asperi saporis quam quod mare terrae sudor sit aeternus— | |
| aut quia plurimus ex arido misceatur illi vapor aut quia | |
| terrae natura sicut medicatas aquas inficiat. est in exem- | 10 |
| plis Dionysio Siciliae tyranno, cum pulsus est ea potentia, | |
| accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare. | |
| e contrario ferunt lunae femineum ac molle sidus, | 223.1 |
| atque nocturnum solvere umorem et trahere, non auferre. | |
| id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem | |
| visu suo resolvat somnoque sopitis torporem contractum | |
| in caput revocet, glaciem refundat cunctaque umifico | 5 |
| spiritu laxet. ita pensari naturae vices semperque sufficere, | |
| aliis siderum elementa cogentibus, aliis vero fundentibus. | |
| sed in dulcibus aquis lunae alimentum esse, sicut in ma- | |
| rinis solis. |