Altissimum mare XV stadiorum Fabianus
|
2.224.1
|
tradit. alii in Ponto ex adverso Coraxorum gentis—vo-
|
|
cant Bathea Ponti—trecentis fere a continente stadiis
|
|
inmensam altitudinem maris tradunt, vadis numquam
|
|
repertis. mirabilius id faciunt aquae dulces
|
5
|
iuxta mare ut fistulis emicantes. nam nec aquarum natura
|
|
miraculis cessat. dulces mari invehuntur, leviores haut
|
|
dubie; ideo et marinae, quarum natura gravior, magis in-
|
|
vecta sustinent. quaedam vero et dulces inter se supermeant
|
|
alias, ut in Fucino lacu invectus <Pitonius> amnis, in Lario
|
10
|
Addua, in Verbanno Ticinus, in Benaco Mincius, in Sebinno
|
|
Ollius, in Lemanno Rhodanus: hic trans Alpis, superiores
|
|
in Italia, multorum milium transitu hospitali suas tantum
|
|
nec largiores quam intulere aquas evehentes. proditum
|
|
hoc et in Oronte amne Syriae multisque aliis. quidam
|
225.1
|
vero odio maris ipsa subeunt vada, sicut Arethusa, fons
|
|
Syracusanus, in quo redduntur iacta in Alpheum, qui per
|
|
Olympiam fluens Peloponnesiaco litori infunditur. subeunt
|
|
terras rursusque redduntur Lycus in Asia, Erasinus in
|
5
|
Argolica, Tigris in Mesopotamia et, quae in Aesculapi fonte
|
|
Athenis mersa sunt, in Phalerico redduntur. et in Atinate
|
|
campo fluvius mersus post XX milia passuum exit et in
|
|
Aquileiensi Timavus. nihil in Asphaltite Iudaeae lacu, qui
|
226.1
|
bitumen gignit, mergi potest nec in Armeniae maioris
|
|
Aretissa; is quidem nitrosus pisces alit. in Sallentino
|
|
iuxta oppidum Manduriam lacus, ad margines plenus,
|
|
neque exhaustis aquis minuitur neque infusis augetur. in
|
5
|
Ciconum flumine et in Piceno lacu Velino lignum deiectum
|
|
lapideo cortice obducitur et in Surio Colchidis flumine
|
|
adeo, ut lapidem plerumque durans adhuc integat cortex.
|
|
similiter in flumine Silero ultra Surrentum non virgulta
|
|
modo inmersa, verum et folia lapidescunt, alias salubri
|
10
|
potu eius aquae. in exitu paludis Reatinae saxum crescit
|
|
[et in Rubro mari oleae virentesque frutices enascuntur].
|
|