Omnia plenilunio maria purgantur, quae-
|
2.220.1
|
dam et stato tempore. circa Messanam et Mylas fimo
|
|
similia expuuntur in litus purgamenta, unde fabula e<st>
|
|
Solis boves ibi stabulari. his addit—ut nihil, quod
|
|
equidem noverim, praeteream—Aristoteles nullum
|
5
|
animal nisi aestu recedente expirare. observatum id
|
|
multis in Gallico oceano et dumtaxat in homine com-
|
|
pertum. quo vera coniectatio existit, haut
|
221.1
|
frustra spiritus sidus lunam existimari; hoc esse quod
|
|
terras saturet accedensque corpora impleat, abscedens
|
|
inaniat. ideo cum incremento eius augeri conchylia et
|
|
maxime spiritum sentire quibus sanguis non sit, sed et
|
5
|
sanguinem, hominum etiam, cum lumine eius augeri ac
|
|
minui, frondes quoque et pabula—ut suo loco dicetur—
|
|
sentire, in omnia eadem penetrante vi. ita-
|
222.1
|
que solis ardore siccatur liquor, et hoc esse masculum
|
|
sidus accepimus, torrens cuncta sorbensque. sic
|
|
mari late patenti saporem incoqui salis, aut quia exhausto
|
|
inde dulci tenuique, quod facillime trahat vis ignea, omne
|
5
|
asperius crassiusque linquatur—ideo summam aequorum
|
|
aquam dulciorem profunda; hanc esse veriorem causam
|
|
asperi saporis quam quod mare terrae sudor sit aeternus—
|
|
aut quia plurimus ex arido misceatur illi vapor aut quia
|
|
terrae natura sicut medicatas aquas inficiat. est in exem-
|
10
|
plis Dionysio Siciliae tyranno, cum pulsus est ea potentia,
|
|
accidisse prodigium, ut uno die in portu dulcesceret mare.
|
|
e contrario ferunt lunae femineum ac molle sidus,
|
223.1
|
atque nocturnum solvere umorem et trahere, non auferre.
|
|
id manifestum esse, quod ferarum occisa corpora in tabem
|
|
visu suo resolvat somnoque sopitis torporem contractum
|
|
in caput revocet, glaciem refundat cunctaque umifico
|
5
|
spiritu laxet. ita pensari naturae vices semperque sufficere,
|
|
aliis siderum elementa cogentibus, aliis vero fundentibus.
|
|
sed in dulcibus aquis lunae alimentum esse, sicut in ma-
|
|
rinis solis.
|
|