| Iam omnes fontes aestate quam hieme gelidiores esse | 2.233.1 |
| quem fallit? sicut illa permira naturae opera, aes ac | |
| plumbum in massa mergi, dilatatum fluitare, eiusdemque | |
| ponderis alia sidere, alia invehi, onera in aqua facilius | |
| moveri, Syrium lapidem quamvis grandem innatare eun- | 5 |
| demque comminutum mergi, recentia cadavera ad vadum | |
| labi, intumescentia attolli, inania vasa haud facilius quam | |
| plena extrahi; pluvias salinis aquas dulciores esse quam | |
| reliquas, nec fieri salem nisi admixtis dulcibus; marinas | 234.1 |
| tardius gelari, celerius accendi; hieme mare calidius esse, | |
| autumnale salsius; omne oleo tranquillari, et ob id uri- | |
| nantes ore spargere, quoniam mitiget naturam asperam | |
| lucemque deportet; nives in alto mari non cadere; cum | 5 |
| omnis aqua deorsum feratur, exilire fontes atque etiam | |
| in Aetnae radicibus, flagrantis in tantum, ut quinquagena, | |
| centena milia passuum harenas flammarum globo eructet. | |
| namque et ignium, quod est naturae quartum ele- | 235.1 |
| mentum, reddamus aliqua miracula, sed primum ex aquis. | |
| In urbe Commagenes Samosata stagnum | |
| est emittens limum—maltham vocant—flagrantem. cum | |
| quid attigit solidi, adhaeret; praeterea tactu et sequitur | 5 |
| fugientes. sic defendere muros oppugnante Lucullo: flag- | |
| rabat miles armis suis. aquis et accenditur; terra tantum | |
| restingui docuere experimenta. similis est | |
| natura naphthae. ita appellatur circa Babylonem et in | |
| Austacenis Parthiae profluens bituminis liquidi modo. huic | 10 |
| magna cognatio ignium, transiliuntque in eam protinus | |
| undecumque visam. ita ferunt a Medea paelicem crematam, | |
| postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne | |
| rapto. verum in montium miraculis ardet | 236.1 |
| Aetna noctibus semper tantoque aevo materia ignium | |
| sufficit, nivalis hibernis temporibus egestumque cinerem | |
| pruinis operiens. nec in illo tantum natura saevit exustionem | |
| terris denuntians: flagrat in Phaselitis mons Chimaera, | 5 |
| et quidem inmortali diebus ac noctibus flamma; ignem | |
| eius accendi aqua, extingui vero terra aut f<im>o Cnidius | |
| Ctesias tradit. eadem in Lycia Hephaesti montes taeda | |
| flammante tacti flagrant, et adeo ut lapides quoque rivorum | |
| et harenae in ipsis aquis ardeant, aliturque ignis ille | 10 |
| pluviis; baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcum, | |
| rivos ignium sequi narrant. flagrat in Bactris Cophanti | |
| noctibus vertex. flagrat in Medis et in <S>itta<c>ene confinio | 237.1 |
| Persidis, Susis quidem ad Turrim Albam XV caminis, | |
| maximo eorum et interdiu, campus. Babylone flagrat <e> | |
| quadam veluti piscina iugeri magnitudine, Aethiopum iuxta | |
| Hesperu montem stellarum modo campi noctu; similiter | 5 |
| in Megalopolitanorum agro. nam si intermisit ille iucundus | |
| frondemque densi supra se nemoris non adurens et iuxta | |
| gelidum fontem semper ardens Nymphaei crater, dira | |
| Apolloniatis suis portendit, ut Theopompus tradidit; | |
| augetur imbribus egeritque bitumen temperandum fonte illo | 10 |
| ingustabili, <et> alias omni bitumine dilutius. sed quis haec | |
| miretur? in medio mari Hiera <et Lipara> insulae Aeoliae | 238.1 |
| iuxta Italiam cum ipso mari arsere per aliquot dies sociali | |
| bello, donec legatio senatus piavit. maximo tamen ardet | |
| incendio Theon ochema dictum Aethiopum iugum torren- | |
| tesque solis ardoribus flammas egerit. tot locis, tot in- | 5 |
| cendiis rerum natura terras cremat! |