Nunc circa aegritudines sermo de vinis erit. 23.45.1
saluberrimum liberaliter genitis Campaniae quodcumque
tenuissimum, vulgo vero quod quemque maxime iuverit
validum. utilissimum omnibus sacco viribus fractis. me-
minerimus sucum esse, qui fervendo vires e musto sibi 5
fecerit. misceri plura genera omnibus inutile. saluberri-
mum cui nihil in musta additum est, meliusque, si nec
vasis pix adfuit. marmore enim et gypso aut calce con-
dita quis non et validus expaverit? in primis igitur vi- 46.1
num marina aqua factum inutile est stomacho, nervis,
vesicae. resina condita frigidis stomachis utilia existi-
mantur, non expedire vomitionibus, sicut neque mustum
neque sapa neque passum. novicium resinatum nulli con- 5
ducit; capitis dolorem et vertigines facit. ab hoc dicta
crapula est. tussientibus et in rheumatismo nominata pro-
sunt, item coeliacis et dysintericis, mulierum mensibus.
in hoc genere rubrum nigrumve magis constringit magis-
que calefacit. innocentius pice sola conditum. sed et picem 10
meminisse debemus non aliud esse quam conbustae resinae
fluxum. hoc genus vini excalfacit, concoquit, purgat. pectori, 47.1
ventri utile, item vulvarum dolori, si sine febri sint, ve-
teri rheumatismo, exulcerationi, ruptis, convulsis, vomicis,
nervorum infirmitati, inflationibus, tussi, anhelationibus,
luxatis in sucida lana inpositum. ad omnia haec utilius 5
id, quod sponte naturae suae picem resipit picatumque
appellatur Helv<i>c<o i>n pa<g>o, quo tamen nimio caput temptari
convenit. quod ad febrium valitudines attinet, certum est, 48.1
non dandum in febri nisi veteribus aegris nec nisi decli-
nante morbo; in acutis vero periculis nullis nisi qui mani-
festas remissiones habeant, et has noctu potius—dimidia
pars periculi est noctu, hoc est spe somni, bibentibus—, 5
nec a partu abortuve nec a libidine aegrotantibus, nec in
capitis doloribus, nec quorum accessiones cum frigore ex-
tremitatum fient, nec in febri tussientibus, nec in tremore
nervorumve doloribus vel faucium aut si vis morbi circa
il<i>a intellegatur, nec in duritia praecordiorum, venarum 10
vehementia, neque in opisthotono, tetano, nec singultien-
tibus nec si cum febri dyspnoea sit; minime vero oculis 49.1
rigentibus, e genis stantibus aut defectis, gravibus nec
quorum coniventium perlucebunt oculi palpebrisve non
coeuntibus vel si dormientibus hoc idem eveniet aut si
cruore suffund<e>ntur oculi vel si lemae in oculis erunt; 5
minime lingua fungosa <v>e<l> gravi et subinde inperfecta
loquentibus; nec si urina difficile reddetur, neque ex-
pavescentibus repente, nec spasticis aut rursus torpentibus,
nec si per somnos genitura effundetur.