| Corpus augere volentibus aut mollire alvum con- | 23.41.1 |
| ducit inter cibos bibere, contra minuentibus alvumque co- | |
| hibentibus sitire in edendo, postea parum bibere. vinum | |
| ieiunos bibere novicio invento inutilissimum est curi<o>sis | |
| vigoremque animi ad procinctum tendentibus; somno vero | 5 |
| ac securitatibus iamdudum hoc fuit, quod Homerica illa | |
| Helena ante cibum ministravit. sic quoque in proverbium | |
| cessit "sapientiam vino obumbrari". vino demus | 42.1 |
| homines, quod soli animalium non sitientes bibimus. aquae | |
| potum interponere utilissimum itemque iugi superbibere. | |
| ebrietatem quidem frigidae potus extemplo discutit. me- | 43.1 |
| racis potionibus per XX dies ante canis ortum totidemque | |
| postea suadet Hesiodus uti. merum quidem remedio est | |
| contra cicutas, coriandrum, aconita, viscum, meconium, ar- | |
| gentum vivum, apes, vespas, crabrones, phalangia, serpen- | 5 |
| tium scorpionumque ictus contraque omnia, quae refrige- | |
| rando nocent, privatim contra haemorrhoidas, presteras, | |
| fungos, item contra inflationes rosionesque praecordiorum | |
| et quorum stomachus in vomitiones effunditur, et si ven- | |
| ter aut interanea rheumatismum sentiant, dysintericis, su- | 10 |
| datoribus e longa tussi, in epiphoris meracum. cardiacis | 44.1 |
| in mamma laeva merum in spongea inponi prodest, ad | |
| omnia autem maxime album inveterascens. utiliter et fo- | |
| vetur vino calido virilitas. iumentis infus<u>m cornu lassi- | |
| tudinem aufer<t>. simias quadripedesque, quibus digiti sunt, | 5 |
| negant crescere adsuetas meri potu. |