| Nunc circa aegritudines sermo de vinis erit. | 23.45.1 |
| saluberrimum liberaliter genitis Campaniae quodcumque | |
| tenuissimum, vulgo vero quod quemque maxime iuverit | |
| validum. utilissimum omnibus sacco viribus fractis. me- | |
| minerimus sucum esse, qui fervendo vires e musto sibi | 5 |
| fecerit. misceri plura genera omnibus inutile. saluberri- | |
| mum cui nihil in musta additum est, meliusque, si nec | |
| vasis pix adfuit. marmore enim et gypso aut calce con- | |
| dita quis non et validus expaverit? in primis igitur vi- | 46.1 |
| num marina aqua factum inutile est stomacho, nervis, | |
| vesicae. resina condita frigidis stomachis utilia existi- | |
| mantur, non expedire vomitionibus, sicut neque mustum | |
| neque sapa neque passum. novicium resinatum nulli con- | 5 |
| ducit; capitis dolorem et vertigines facit. ab hoc dicta | |
| crapula est. tussientibus et in rheumatismo nominata pro- | |
| sunt, item coeliacis et dysintericis, mulierum mensibus. | |
| in hoc genere rubrum nigrumve magis constringit magis- | |
| que calefacit. innocentius pice sola conditum. sed et picem | 10 |
| meminisse debemus non aliud esse quam conbustae resinae | |
| fluxum. hoc genus vini excalfacit, concoquit, purgat. pectori, | 47.1 |
| ventri utile, item vulvarum dolori, si sine febri sint, ve- | |
| teri rheumatismo, exulcerationi, ruptis, convulsis, vomicis, | |
| nervorum infirmitati, inflationibus, tussi, anhelationibus, | |
| luxatis in sucida lana inpositum. ad omnia haec utilius | 5 |
| id, quod sponte naturae suae picem resipit picatumque | |
| appellatur Helv<i>c<o i>n pa<g>o, quo tamen nimio caput temptari | |
| convenit. quod ad febrium valitudines attinet, certum est, | 48.1 |
| non dandum in febri nisi veteribus aegris nec nisi decli- | |
| nante morbo; in acutis vero periculis nullis nisi qui mani- | |
| festas remissiones habeant, et has noctu potius—dimidia | |
| pars periculi est noctu, hoc est spe somni, bibentibus—, | 5 |
| nec a partu abortuve nec a libidine aegrotantibus, nec in | |
| capitis doloribus, nec quorum accessiones cum frigore ex- | |
| tremitatum fient, nec in febri tussientibus, nec in tremore | |
| nervorumve doloribus vel faucium aut si vis morbi circa | |
| il<i>a intellegatur, nec in duritia praecordiorum, venarum | 10 |
| vehementia, neque in opisthotono, tetano, nec singultien- | |
| tibus nec si cum febri dyspnoea sit; minime vero oculis | 49.1 |
| rigentibus, e genis stantibus aut defectis, gravibus nec | |
| quorum coniventium perlucebunt oculi palpebrisve non | |
| coeuntibus vel si dormientibus hoc idem eveniet aut si | |
| cruore suffund<e>ntur oculi vel si lemae in oculis erunt; | 5 |
| minime lingua fungosa <v>e<l> gravi et subinde inperfecta | |
| loquentibus; nec si urina difficile reddetur, neque ex- | |
| pavescentibus repente, nec spasticis aut rursus torpentibus, | |
| nec si per somnos genitura effundetur. |