Pollio Asinius, ut fuit acris vehementiae, sic quoque 36.33.1
spectari monumenta sua voluit. in iis sunt Centauri Nym-
phas gerentes Arcesilae, Thespiades Cleomenis, Oceanus
et Iuppiter <H>eniochi, Appiades Stephani, Hermerotes Tau-
risci, non caelatoris illius, sed Tralliani, Iuppiter hospi- 5
talis Papyli, Praxitelis discipuli, Zethus et Amphion ac 34.1
Dirce et taurus vinculumque ex eodem lapide, a Rhodo
advecta opera Apollonii et Taurisci. parentum hi certamen
de se fecere, Menecraten videri professi, sed esse natu-
ralem Artemidorum. eodem loco Liber pater Eutychidis 5
laudatur, ad Octaviae vero porticum Apollo Philisci Rhodii
in delubro suo, item Latona et Diana et Musae novem et
alter Apollo nudus. eum, qui citharam in eodem templo 35.1
tenet, Timarchides fecit, intra Octaviae vero porticus
aedem Iunonis ipsam deam Dionysius et Polycles aliam,
Venerem eodem loco Philiscus, cetera signa Praxiteles.
<i>idem Polycles et Dionysius, Timarchidis filii, Iovem, qui 5
est in proxima aede, fecerunt, Pana et Olympum luctantes
eodem loco Heliodorus, quod est alterum in terris sym-
plegma nobile, Venerem lavantem sese Daedalsas, stantem
Polycharmus. ex honore apparet, in magna auctoritate 36.1
habitum Lysiae opus, quod in Palatio super arcum divus
Augustus honori Octavi patris sui dicavit in aedicula co-
lumnis adornata, id est quadriga currusque et Apollo ac
Diana ex uno lapide. in hortis Servilianis reperio lau- 5
datos Calamidis Apollinem illius caelatoris, Dercylidis
pyctas, Amphistrati Callisthenen historiarum scriptorem.—
Nec deinde multo plurium fama est, quorundam claritati 37.1
in operibus eximiis obstante numero artificum, quoniam
nec unus occupat gloriam nec plures pariter nuncupari
possunt, sicut in Laocoonte, qui est in Titi imperatoris
domo, opus omnibus et picturae et statuariae artis prae- 5
ferendum. ex uno lapide eum ac liberos draconumque
mirabiles nexus de consilii sententia fecere summi arti-
fices Hagesander et Polydorus et Athenodorus Rhodii.
similiter Palatinas domos Caesarum replevere probatissi- 38.1
mis signis Craterus cum Pythodoro, Polydeuces cum Her-
molao, Pythodorus alius cum Artemone, <a>t singularis
Aphrodisius Trallianus. Agrippae Pantheum decoravit Dio-
genes Atheniensis; in columnis templi eius Car<y>atides 5
probantur inter pauca operum, sicut in fastigio posita
signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata. in- 39.1
honorus est nec in templo ullo Hercules, ad quem Poeni
omnibus annis humana sacrificaverant victima, humi stans
ante aditum porticus ad nationes. sitae fuere et Thespi-
ades ad aedem Felicitatis, quarum unam amavit eques 5
Romanus Iunius Pisciculus, ut tradit Varro, admirator et
Pasitelis, qui et quinque volumina scripsit nobilium
operum in toto orbe. natus hic in Graeca Italiae ora 40.1
et civitate Romana donatus cum iis oppidis, Iovem fecit
eboreum in Metelli aede, qua campus petitur. accidit ei,
cum in navalibus, ubi ferae Africanae erant, per caveam
intuens leonem caelaret, ut ex alia cavea panthera erum- 5
peret, non levi periculo diligentissimi artificis. fecisse
opera complura dicitur; quae fecerit, nominatim non re-
fertur. Arcesilaum quoque magnificat Varro, cuius se 41.1
marmoream habuisse leaenam aligerosque ludentes cum
ea Cupidines, quorum alii religatam tenerent, alii cornu
cogerent bibere, alii calciarent soccis, omnes ex uno
lapide. idem et a Coponio quattuordecim nationes, quae 5
sunt circa Pompeium, factas auctor est.—Invenio et 42.1
Canachum laudatum inter statuarios fecisse marmorea.
nec Sauram atque Batrachum obliterari convenit, qui
fecere templa Octaviae porticibus inclusa, natione ipsi
Lacones. quidam et opibus praepotentes fuisse eos putant 5
ac sua inpensa construxisse, inscriptionem sperantes, qua
negata hoc tamen alio modo usurpasse. sunt certe etiam
nunc in columnarum spiris inscalptae nominum eorum
argumento lacerta atque rana. in Iovis aede ex iis pictura 43.1
cultusque reliquus omnis femineis argumentis constat; erat
enim facta Iunoni, sed, cum inferrentur signa, permutasse
geruli traduntur, et id religione custoditum, velut ipsis
diis sedem ita partitis. ergo et in Iunonis aede cultus 5
est qui Iovis esse debuit.
  Sunt et in parvolis marmoreis famam consecuti Myr-
mecides, cuius quadrigam cum agitatore operuit alis musca,
et Callicrates, cuius formicarum pedes atque alia membra
pervidere non est. 10