| Haec sint dicta de marmoris scalptoribus | 36.44.1 |
| summaque claritate artificum, quo in tractatu subit men- | |
| tem non fuisse tum auctoritatem maculoso marmori. fecere | |
| et e Thasio, Cycladum insularum aequ<o>, et e Lesbio; livi- | |
| dius hoc paulo. versicolores quidem maculas et in totum | 5 |
| marmorum apparatum etiam Menander, diligentissimus | |
| luxuriae interpres, primus et raro attigit. columnis demum | 45.1 |
| utebantur in templis, nec lauti<t>iae causa—nondum enim | |
| ista intellegebantur—, sed quia firmiores aliter statui non | |
| poterant. sic est inchoatum Athenis templum Iovis Olympii, | |
| ex quo Sulla Capitolinis aedibus advexerat columnas. fuit | 5 |
| tamen inter lapidem atque marmor differentia iam et | |
| apud Homerum; dicit enim marmoreo saxo percussum, | 46.1 |
| sed hactenus, regias quoque domus, cum lautissime, praeter | |
| aes, aurum, electrum, argentum ebore tantum adornans. | |
| primum, ut arbitror, versicolores istas maculas Chiorum | |
| lapicidinae ostenderunt, cum exstruerent muros, faceto in | 5 |
| id M. Ciceronis sale—omnibus enim ostentabant ut | |
| magnificum—: "multo," inquit, "magis mirarer, si Ti- | |
| burtino lapide fecissetis." et, Hercules, non fuisset | |
| picturis honos ullus, non modo tantus, aliqua marmorum | |
| auctoritate. | 10 |