Pollio Asinius, ut fuit acris vehementiae, sic quoque
|
36.33.1
|
spectari monumenta sua voluit. in iis sunt Centauri Nym-
|
|
phas gerentes Arcesilae, Thespiades Cleomenis, Oceanus
|
|
et Iuppiter <H>eniochi, Appiades Stephani, Hermerotes Tau-
|
|
risci, non caelatoris illius, sed Tralliani, Iuppiter hospi-
|
5
|
talis Papyli, Praxitelis discipuli, Zethus et Amphion ac
|
34.1
|
Dirce et taurus vinculumque ex eodem lapide, a Rhodo
|
|
advecta opera Apollonii et Taurisci. parentum hi certamen
|
|
de se fecere, Menecraten videri professi, sed esse natu-
|
|
ralem Artemidorum. eodem loco Liber pater Eutychidis
|
5
|
laudatur, ad Octaviae vero porticum Apollo Philisci Rhodii
|
|
in delubro suo, item Latona et Diana et Musae novem et
|
|
alter Apollo nudus. eum, qui citharam in eodem templo
|
35.1
|
tenet, Timarchides fecit, intra Octaviae vero porticus
|
|
aedem Iunonis ipsam deam Dionysius et Polycles aliam,
|
|
Venerem eodem loco Philiscus, cetera signa Praxiteles.
|
|
<i>idem Polycles et Dionysius, Timarchidis filii, Iovem, qui
|
5
|
est in proxima aede, fecerunt, Pana et Olympum luctantes
|
|
eodem loco Heliodorus, quod est alterum in terris sym-
|
|
plegma nobile, Venerem lavantem sese Daedalsas, stantem
|
|
Polycharmus. ex honore apparet, in magna auctoritate
|
36.1
|
habitum Lysiae opus, quod in Palatio super arcum divus
|
|
Augustus honori Octavi patris sui dicavit in aedicula co-
|
|
lumnis adornata, id est quadriga currusque et Apollo ac
|
|
Diana ex uno lapide. in hortis Servilianis reperio lau-
|
5
|
datos Calamidis Apollinem illius caelatoris, Dercylidis
|
|
pyctas, Amphistrati Callisthenen historiarum scriptorem.—
|
|
Nec deinde multo plurium fama est, quorundam claritati
|
37.1
|
in operibus eximiis obstante numero artificum, quoniam
|
|
nec unus occupat gloriam nec plures pariter nuncupari
|
|
possunt, sicut in Laocoonte, qui est in Titi imperatoris
|
|
domo, opus omnibus et picturae et statuariae artis prae-
|
5
|
ferendum. ex uno lapide eum ac liberos draconumque
|
|
mirabiles nexus de consilii sententia fecere summi arti-
|
|
fices Hagesander et Polydorus et Athenodorus Rhodii.
|
|
similiter Palatinas domos Caesarum replevere probatissi-
|
38.1
|
mis signis Craterus cum Pythodoro, Polydeuces cum Her-
|
|
molao, Pythodorus alius cum Artemone, <a>t singularis
|
|
Aphrodisius Trallianus. Agrippae Pantheum decoravit Dio-
|
|
genes Atheniensis; in columnis templi eius Car<y>atides
|
5
|
probantur inter pauca operum, sicut in fastigio posita
|
|
signa, sed propter altitudinem loci minus celebrata. in-
|
39.1
|
honorus est nec in templo ullo Hercules, ad quem Poeni
|
|
omnibus annis humana sacrificaverant victima, humi stans
|
|
ante aditum porticus ad nationes. sitae fuere et Thespi-
|
|
ades ad aedem Felicitatis, quarum unam amavit eques
|
5
|
Romanus Iunius Pisciculus, ut tradit Varro, admirator et
|
|
Pasitelis, qui et quinque volumina scripsit nobilium
|
|
operum in toto orbe. natus hic in Graeca Italiae ora
|
40.1
|
et civitate Romana donatus cum iis oppidis, Iovem fecit
|
|
eboreum in Metelli aede, qua campus petitur. accidit ei,
|
|
cum in navalibus, ubi ferae Africanae erant, per caveam
|
|
intuens leonem caelaret, ut ex alia cavea panthera erum-
|
5
|
peret, non levi periculo diligentissimi artificis. fecisse
|
|
opera complura dicitur; quae fecerit, nominatim non re-
|
|
fertur. Arcesilaum quoque magnificat Varro, cuius se
|
41.1
|
marmoream habuisse leaenam aligerosque ludentes cum
|
|
ea Cupidines, quorum alii religatam tenerent, alii cornu
|
|
cogerent bibere, alii calciarent soccis, omnes ex uno
|
|
lapide. idem et a Coponio quattuordecim nationes, quae
|
5
|
sunt circa Pompeium, factas auctor est.—Invenio et
|
42.1
|
Canachum laudatum inter statuarios fecisse marmorea.
|
|
nec Sauram atque Batrachum obliterari convenit, qui
|
|
fecere templa Octaviae porticibus inclusa, natione ipsi
|
|
Lacones. quidam et opibus praepotentes fuisse eos putant
|
5
|
ac sua inpensa construxisse, inscriptionem sperantes, qua
|
|
negata hoc tamen alio modo usurpasse. sunt certe etiam
|
|
nunc in columnarum spiris inscalptae nominum eorum
|
|
argumento lacerta atque rana. in Iovis aede ex iis pictura
|
43.1
|
cultusque reliquus omnis femineis argumentis constat; erat
|
|
enim facta Iunoni, sed, cum inferrentur signa, permutasse
|
|
geruli traduntur, et id religione custoditum, velut ipsis
|
|
diis sedem ita partitis. ergo et in Iunonis aede cultus
|
5
|
est qui Iovis esse debuit.
|
|
Sunt et in parvolis marmoreis famam consecuti Myr-
|
|
mecides, cuius quadrigam cum agitatore operuit alis musca,
|
|
et Callicrates, cuius formicarum pedes atque alia membra
|
|
pervidere non est.
|
10
|