| Interiore autem ambitu Africae ad meridiem | 5.43.1 |
| versus superque Gaetulos, intervenientibus desertis, primi | |
| omnium Libyes Aegyptii, deinde Leucoe Aethiopes habitant. | |
| super eos Aethiopum gentes Nigritae a quo dictum est | |
| flumine, Gymnetes Pharusi, iam oceanum attingentes quos | 5 |
| in Mauretaniae fine diximus Perorsi. ab his omnibus | |
| vastae solitudines orientem versus usque ad Garamantas | |
| Augilasque et Trogod<y>tas, verissima opinione eorum, qui | |
| desertis Africae duas Aethiopias superponunt, et ante omnes | |
| Homeri, qui bipertitos tradit Aethiopas, ad orientem | 10 |
| occasumque versos. Nigri fluvio eadem natura quae Nilo. | 44.1 |
| calamum ac papyrum et easdem gignit animantes isdemque | |
| temporibus augescit. oritur inter Tarraelios Aethiopas et | |
| Oechalicas. horum oppidum Magium. quidam solitudinibus | |
| interposuerunt Atlantas, iuxta eas Aegipanas semiferos et | 5 |
| Blemmyas et Gamphasantas et Satyros et Himantopodas. | |
| Atlantes degeneres sunt humani ritus, si credimus. nam | 45.1 |
| neque nominum ullorum inter ipsos appellatio est et solem | |
| orientem occidentemque dira inprecatione contuentur ut | |
| exitialem ipsis agrisque, neque in somno visunt qualia | |
| reliqui mortales. Trogodytae specus excavant; hae illis | 5 |
| domus, victus serpentium carnes, stridorque, non vox: | |
| adeo sermonis commercio carent. Garamantes matri- | |
| moniorum exortes passim cum feminis degunt. Augilae | |
| inferos tantum colunt. Gamphasantes, nudi proeliorumque | |
| expertes, nulli externo congregantur. Blemmyis traduntur | 46.1 |
| capita abesse, ore et oculis pectori adfixis; Satyris praeter | |
| figuram nihil moris humani; Aegipanum qualis vulgo | |
| pingitur forma; Himantopodes loripedes quidam, quibus | |
| serpendo ingredi natura sit; Pharusi, quondam Persae, | 5 |
| comites fuisse Herculis ad Hesperidas tendentis. nec de | |
| Africa plura quae memorentur occurrunt. |