Insulas non ita multas complectuntur haec
|
5.41.1
|
maria. clarissima est Meninx, longitudine XXV, latitudine
|
|
XXII, ab Eratosthene Lotophagitis appellata; oppida
|
|
habet duo, Meningen ab Africae latere et altero Thoar,
|
|
ipsa a dextro Syrtis Minoris promunturio passibus MD sita.
|
5
|
ab ea C p. contra laevum Cercina cum urbe eiusdem no-
|
|
minis libera, longa XXV, lata dimidium eius, ubi plurimum,
|
|
at in extremo non plus V. huic perparva Carthaginem
|
|
versus Cercinitis ponte iungitur. ab <i>is L fere passuum
|
42.1
|
L<e>padusa, longa VI; mox Gaulo<s>, Galata, cuius terra scor-
|
|
piones, dirum animal Africae, necat. dicuntur et in Clupea
|
|
emori, cuius ex adverso Coss<y>ra cum oppido. at contra
|
|
Carthaginis sinum duae Aegimoer<o>e, Arae autem scopuli
|
5
|
verius quam insulae, inter Siciliam maxime et Sardiniam.
|
|
auctores sunt et has quondam habitatas subsedisse.
|
|