Interiore autem ambitu Africae ad meridiem
|
5.43.1
|
versus superque Gaetulos, intervenientibus desertis, primi
|
|
omnium Libyes Aegyptii, deinde Leucoe Aethiopes habitant.
|
|
super eos Aethiopum gentes Nigritae a quo dictum est
|
|
flumine, Gymnetes Pharusi, iam oceanum attingentes quos
|
5
|
in Mauretaniae fine diximus Perorsi. ab his omnibus
|
|
vastae solitudines orientem versus usque ad Garamantas
|
|
Augilasque et Trogod<y>tas, verissima opinione eorum, qui
|
|
desertis Africae duas Aethiopias superponunt, et ante omnes
|
|
Homeri, qui bipertitos tradit Aethiopas, ad orientem
|
10
|
occasumque versos. Nigri fluvio eadem natura quae Nilo.
|
44.1
|
calamum ac papyrum et easdem gignit animantes isdemque
|
|
temporibus augescit. oritur inter Tarraelios Aethiopas et
|
|
Oechalicas. horum oppidum Magium. quidam solitudinibus
|
|
interposuerunt Atlantas, iuxta eas Aegipanas semiferos et
|
5
|
Blemmyas et Gamphasantas et Satyros et Himantopodas.
|
|
Atlantes degeneres sunt humani ritus, si credimus. nam
|
45.1
|
neque nominum ullorum inter ipsos appellatio est et solem
|
|
orientem occidentemque dira inprecatione contuentur ut
|
|
exitialem ipsis agrisque, neque in somno visunt qualia
|
|
reliqui mortales. Trogodytae specus excavant; hae illis
|
5
|
domus, victus serpentium carnes, stridorque, non vox:
|
|
adeo sermonis commercio carent. Garamantes matri-
|
|
moniorum exortes passim cum feminis degunt. Augilae
|
|
inferos tantum colunt. Gamphasantes, nudi proeliorumque
|
|
expertes, nulli externo congregantur. Blemmyis traduntur
|
46.1
|
capita abesse, ore et oculis pectori adfixis; Satyris praeter
|
|
figuram nihil moris humani; Aegipanum qualis vulgo
|
|
pingitur forma; Himantopodes loripedes quidam, quibus
|
|
serpendo ingredi natura sit; Pharusi, quondam Persae,
|
5
|
comites fuisse Herculis ad Hesperidas tendentis. nec de
|
|
Africa plura quae memorentur occurrunt.
|
|