INSTITVTIONIS ORATORIAE
|
|
LIBRI DVODECIM
|
|
M. Fabius Quintilianus Tryphoni suo salutem. Efflagitasti
|
epTryph.1.1.1
|
cotidiano conuicio ut libros quos ad Marcellum meum de
|
|
institutione oratoria scripseram iam emittere inciperem.
|
|
Nam ipse eos nondum opinabar satis maturuisse, quibus
|
|
componendis, ut scis, paulo plus quam biennium tot alioqui
|
5
|
negotiis districtus inpendi: quod tempus non tam stilo quam
|
|
inquisitioni operis prope infiniti et legendis auctoribus, qui
|
|
sunt innumerabiles, datum est. Vsus deinde Horati consilio,
|
2.1
|
qui in arte poetica suadet ne praecipitetur editio 'nonumque
|
|
prematur in annum', dabam his otium, ut refrigerato inuen-
|
|
tionis amore diligentius repetitos tamquam lector perpen-
|
|
derem. Sed si tantopere efflagitantur quam tu adfirmas,
|
3.1
|
permittamus uela uentis et oram soluentibus bene precemur.
|
|
Multum autem in tua quoque fide ac diligentia positum est,
|
|
ut in manus hominum quam emendatissimi ueniant. Vale.
|
|