LIBER PRIMVS
|
|
<PROHOEMIVM>
|
|
Post impetratam studiis meis quietem, quae per uiginti
|
1.pr.1.1
|
annos erudiendis iuuenibus inpenderam, cum a me quidam
|
|
familiariter postularent ut aliquid de ratione dicendi com-
|
|
ponerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utrius-
|
|
que linguae clarissimos non ignorabam multa quae ad hoc
|
5
|
opus pertinerent diligentissime scripta posteris reliquisse.
|
|
Sed qua ego ex causa faciliorem mihi ueniam meae depreca-
|
2.1
|
tionis arbitrabar fore, hac accendebantur illi magis, quod
|
|
inter diuersas opiniones priorum et quasdam etiam inter se
|
|
contrarias difficilis esset electio, ut mihi si non inueniendi
|
|
noua, at certe iudicandi de ueteribus iniungere laborem non
|
5
|
iniuste uiderentur. Quamuis autem non tam me uinceret
|
3.1
|
praestandi quod exigebatur fiducia quam negandi uerecun-
|
|
dia, latius se tamen aperiente materia plus quam impone-
|
|
batur oneris sponte suscepi, simul ut pleniore obsequio
|
|
demererer amantissimos mei, simul ne uulgarem uiam in-
|
5
|
gressus alienis demum uestigiis insisterem. Nam ceteri fere
|
4.1
|
qui artem orandi litteris tradiderunt ita sunt exorsi quasi per-
|
|
fectis omni alio genere doctrinae summam †in eloquentiae†
|
|
manum imponerent, siue contemnentes tamquam parua quae
|
|
prius discimus studia, siue non ad suum pertinere officium
|
5
|
opinati, quando diuisae professionum uices essent, seu, quod
|
|
proximum uero, nullam ingenii sperantes gratiam circa res
|
|
etiamsi necessarias, procul tamen ab ostentatione positas,
|
|
ut operum fastigia spectantur, latent fundamenta. Ego cum
|
5.1
|
existimem nihil arti oratoriae alienum sine quo fieri non
|
|
posse oratorem fatendum est, nec ad ullius rei summam nisi
|
|
praecedentibus initiis perueniri, ad minora illa, sed quae si
|
|
neglegas non sit maioribus locus, demittere me non recusabo,
|
5
|
nec aliter quam si mihi tradatur educandus orator studia
|
|
eius formare ab infantia incipiam. Quod opus, Marcelle
|
6.1
|
Vitori, tibi dicamus, quem cum amicissimum nobis tum
|
|
eximio litterarum amore flagrantem non propter haec modo,
|
|
quamquam sint magna, dignissimum hoc mutuae inter nos
|
|
caritatis pignore iudicabamus, sed quod erudiendo Getae
|
5
|
tuo, cuius prima aetas manifestum iam ingenii lumen osten-
|
|
dit, non inutiles fore libri uidebantur quos ab ipsis dicendi
|
|
uelut incunabulis per omnes quae modo aliquid oratori
|
|
futuro conferant artis ad summam eius operis perducere
|
|
festinabimus, atque eo magis quod duo iam sub nomine
|
7.1
|
meo libri ferebantur artis rhetoricae neque editi a me neque
|
|
in hoc comparati. Namque alterum sermonem per biduum
|
|
habitum pueri quibus id praestabatur exceperant, alterum
|
|
pluribus sane diebus, quantum notando consequi potuerant,
|
5
|
interceptum boni iuuenes sed nimium amantes mei temerario
|
|
editionis honore uulgauerant. Quare in his quoque libris
|
8.1
|
erunt eadem aliqua, multa mutata, plurima adiecta, omnia
|
|
uero compositiora et quantum nos poterimus elaborata.
|
|
Oratorem autem instituimus illum perfectum, qui esse
|
9.1
|
nisi uir bonus non potest, ideoque non dicendi modo eximiam
|
|
in eo facultatem sed omnis animi uirtutes exigimus. Neque
|
10.1
|
enim hoc concesserim, rationem rectae honestaeque uitae,
|
|
ut quidam putauerunt, ad philosophos relegandam, cum
|
|
uir ille uere ciuilis et publicarum priuatarumque rerum ad-
|
|
ministrationi accommodatus, qui regere consiliis urbes, fun-
|
5
|
dare legibus, emendare iudiciis possit, non alius sit profecto
|
|
quam orator. Quare, tametsi me fateor usurum quibusdam
|
11.1
|
quae philosophorum libris continentur, tamen ea iure
|
|
uereque contenderim esse operis nostri proprieque ad artem
|
|
oratoriam pertinere. An, si frequentissime de iustitia
|
12.1
|
fortitudine temperantia ceterisque similibus disserendum est,
|
|
adeo ut uix ulla possit causa reperiri in quam non aliqua ex
|
|
his incidat quaestio, eaque omnia inuentione atque elocutione
|
|
sunt explicanda, dubitabitur, ubicumque uis ingenii et copia
|
5
|
dicendi postulatur, ibi partes oratoris esse praecipuas? Fue-
|
13.1
|
runtque haec, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum
|
|
iuncta natura, sic officio quoque copulata, ut idem sapientes
|
|
atque eloquentes haberentur. Scidit deinde se studium, atque
|
|
inertia factum est ut artes esse plures uiderentur. Nam ut
|
5
|
primum lingua esse coepit in quaestu institutumque elo-
|
|
quentiae bonis male uti, curam morum qui diserti habeban-
|
|
tur reliquerunt: ea uero destituta infirmioribus ingeniis
|
14.1
|
uelut praedae fuit. Inde quidam contempto bene dicendi
|
|
labore ad formandos animos statuendasque uitae leges re-
|
|
gressi partem quidem potiorem, si diuidi posset, retinuerunt,
|
|
nomen tamen sibi insolentissimum adrogauerunt, ut soli stu-
|
5
|
diosi sapientiae uocarentur; quod neque summi imperatores
|
|
neque in consiliis rerum maximarum ac totius administra-
|
|
tione rei publicae clarissime uersati sibi umquam uindicare
|
|
sunt ausi: facere enim optima quam promittere malue-
|
|
runt. Ac ueterum quidem sapientiae professorum multos et
|
15.1
|
honesta praecepisse et, ut praeceperint, etiam uixisse facile
|
|
concesserim: nostris uero temporibus sub hoc nomine
|
|
maxima in plerisque uitia latuerunt. Non enim uirtute ac
|
|
studiis ut haberentur philosophi laborabant, sed uultum et
|
5
|
tristitiam et dissentientem a ceteris habitum pessimis moribus
|
|
praetendebant. Haec autem quae uelut propria philosophiae
|
16.1
|
adseruntur, passim tractamus omnes. Quis enim non de iusto,
|
|
aequo ac bono, modo non et uir pessimus, loquitur? Quis
|
|
non etiam rusticorum aliqua de causis naturalibus quaerit?
|
|
Nam uerborum proprietas ac differentia omnibus qui ser-
|
5
|
monem curae habent debet esse communis. Sed ea et sciet
|
17.1
|
optime et eloquetur orator: qui si fuisset aliquando perfec-
|
|
tus, non a philosophorum scholis uirtutis praecepta peteren-
|
|
tur. Nunc necesse est ad eos [aliquando] auctores recurrere,
|
|
qui desertam, ut dixi, partem oratoriae artis, meliorem prae-
|
5
|
sertim, occupauerunt, et uelut nostrum reposcere, non ut
|
|
illorum nos utamur inuentis, sed ut illos alienis usos esse
|
|
doceamus. Sit igitur orator uir talis qualis uere sapiens ap-
|
18.1
|
pellari possit, nec moribus modo perfectus (nam id mea
|
|
quidem opinione, quamquam sunt qui dissentiant, satis non
|
|
est), sed etiam scientia et omni facultate dicendi; qualis for-
|
|
tasse nemo adhuc fuerit, sed non ideo minus nobis ad summa
|
19.1
|
tendendum est: quod fecerunt plerique ueterum, qui, etsi
|
|
nondum quemquam sapientem repertum putabant, prae-
|
|
cepta tamen sapientiae tradiderunt. Nam est certe aliquid
|
20.1
|
consummata eloquentia neque ad eam peruenire natura
|
|
humani ingenii prohibet. Quod si non contingat, altius tamen
|
|
ibunt qui ad summa nitentur quam qui praesumpta despera-
|
|
tione quo uelint euadendi protinus circa ima substiterint.
|
5
|
Quo magis impetranda erit uenia si ne minora quidem
|
21.1
|
illa, uerum operi quod instituimus necessaria, praeteribo.
|
|
Nam liber primus ea quae sunt ante officium rhetoris con-
|
|
tinebit. Secundo prima apud rhetorem elementa et quae de
|
|
ipsa rhetorices substantia quaeruntur tractabimus. Quinque
|
22.1
|
deinceps inuentioni (nam huic et dispositio subiungitur),
|
|
quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntia-
|
|
tio ueniunt, dabuntur. Vnus accedet in quo nobis orator
|
|
ipse informandus est: ubi qui mores eius, quae in suscipien-
|
5
|
dis discendis agendis causis ratio, quod eloquentiae genus,
|
|
quis agendi debeat esse finis, quae post finem studia, quan-
|
|
tum nostra ualebit infirmitas disseremus. His omnibus ad-
|
23.1
|
miscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio quae
|
|
non eorum modo scientia quibus solis quidam nomen artis
|
|
dederunt studiosos instruat et, ut sic dixerim, ius ipsum
|
|
rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, uires augere
|
5
|
eloquentiae possit. Nam plerumque nudae illae artes nimiae
|
24.1
|
subtilitatis adfectatione frangunt atque concidunt quidquid
|
|
est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt
|
|
et ossa detegunt, quae ut esse et adstringi neruis suis debent,
|
|
sic corpore operienda sunt. Ideoque nos non particulam
|
25.1
|
illam, sicuti plerique, sed quidquid utile ad instituendum
|
|
oratorem putabamus in hos duodecim libros contulimus,
|
|
breuiter omnia demonstraturi: nam si quantum de quaque
|
|
re dici potest persequamur, finis operis non reperietur. Illud
|
26.1
|
tamen in primis testandum est, nihil praecepta atque artes
|
|
ualere nisi adiuuante natura. Quapropter ei cui deerit in-
|
|
genium non magis haec scripta sint quam de agrorum cultu
|
|
sterilibus terris. Sunt et alia ingenita cuique adiumenta, uox,
|
27.1
|
latus patiens laboris, ualetudo, constantia, decor, quae si
|
|
modica optigerunt, possunt ratione ampliari, sed nonnum-
|
|
quam ita desunt ut bona etiam ingenii studiique corrum-
|
|
pant: sicut haec ipsa sine doctore perito, studio pertinaci,
|
5
|
scribendi legendi dicendi multa et continua exercitatione
|
|
per se nihil prosunt.
|
|