| Igitur nato filio pater spem de illo primum quam opti- | 1.1.1.1 |
| mam capiat: ita diligentior a principiis fiet. Falsa enim est | |
| querela, paucissimis hominibus uim percipiendi quae tradan- | |
| tur esse concessam, plerosque uero laborem ac tempora tar- | |
| ditate ingenii perdere. Nam contra plures reperias et faciles | 5 |
| in excogitando et ad discendum promptos. Quippe id est | |
| homini naturale, ac sicut aues ad uolatum, equi ad cursum, | |
| ad saeuitiam ferae gignuntur, ita nobis propria est mentis | |
| agitatio atque sollertia: unde origo animi caelestis creditur. | |
| Hebetes uero et indociles non magis secundum naturam ho- | 2.1 |
| minis eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, | |
| sed hi pauci admodum fuerunt. Argumentum, quod in | |
| pueris elucet spes plurimorum: quae cum emoritur aetate, | |
| manifestum est non naturam defecisse sed curam. 'Praestat | 5 |
| tamen ingenio alius alium.' Concedo; sed plus efficiet aut | 3.1 |
| minus: nemo reperitur qui sit studio nihil consecutus. Hoc | |
| qui peruiderit, protinus ut erit parens factus, acrem quam | |
| maxime datur curam spei futuri oratoris inpendat. | |
| Ante omnia ne sit uitiosus sermo nutricibus: quas, si fieri | 4.1 |
| posset, sapientes Chrysippus optauit, certe quantum res | |
| pateretur optimas eligi uoluit. Et morum quidem in his haud | |
| dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur. Has pri- | 5.1 |
| mum audiet puer, harum uerba effingere imitando conabitur, | |
| et natura tenacissimi sumus eorum quae rudibus animis per- | |
| cepimus: ut sapor quo noua inbuas durat, nec lanarum | |
| colores quibus simplex ille candor mutatus est elui possunt. | 5 |
| Et haec ipsa magis pertinaciter haerent quae deteriora sunt. | |
| Nam bona facile mutantur in peius: quando in bonum uer- | |
| teris uitia? Non adsuescat ergo, ne dum infans quidem est, | |
| sermoni qui dediscendus sit. | |
| In parentibus uero quam plurimum esse eruditionis | 6.1 |
| optauerim. Nec de patribus tantum loquor: nam Gracchorum | |
| eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, | |
| cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistulis | |
| traditus, et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam | 5 |
| elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud | |
| triumuiros habita legitur non tantum in sexus honorem. | |
| Nec tamen ii quibus discere ipsis non contigit minorem | 7.1 |
| curam docendi liberos habeant, sed sint propter hoc ipsum | |
| ad cetera magis diligentes. | |
| De pueris inter quos educabitur ille huic spei destinatus | 8.1 |
| idem quod de nutricibus dictum sit. De paedagogis hoc am- | |
| plius, ut aut sint eruditi plane, quam primam esse curam | |
| uelim, aut se non esse eruditos sciant. Nihil est peius iis qui | |
| paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi | 5 |
| scientiae persuasionem induerunt. Nam et cedere praeci- | |
| piendi partibus indignantur et uelut iure quodam potestatis, | |
| quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque | |
| interim saeuientes stultitiam suam perdocent. Nec minus | 9.1 |
| error eorum nocet moribus, si quidem Leonides Alexandri | |
| paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam | |
| eum uitiis inbuit quae robustum quoque et iam maximum | |
| regem ab illa institutione puerili sunt persecuta. | 5 |
| Si cui multa uideor exigere, cogitet oratorem institui, rem | 10.1 |
| arduam etiam cum ei formando nihil defuerit, praeterea | |
| plura ac difficiliora superesse: nam et studio perpetuo et | |
| praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus | |
| est. Quapropter praecipienda sunt optima: quae si quis | 11.1 |
| grauabitur, non rationi defuerint sed homini. Si tamen non | |
| continget quales maxime uelim nutrices pueros paedagogos | |
| habere, at unus certe sit adsiduus loquendi non imperitus, | |
| qui, si qua erunt ab iis praesente alumno dicta uitiose, corri- | 5 |
| gat protinus nec insidere illi sinat, dum tamen intellegatur | |
| id quod prius dixi bonum esse, hoc remedium. | |
| A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, | 12.1 |
| qui pluribus in usu est, uel nobis nolentibus perbibet, simul | |
| quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde | |
| et nostrae fluxerunt. Non tamen hoc adeo superstitiose fieri | 13.1 |
| uelim ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut | |
| plerisque moris est. Hoc enim accidunt et oris plurima uitia | |
| in peregrinum sonum corrupti et sermonis, cui cum Graecae | |
| figurae adsidua consuetudine haeserunt, in diuersa quoque | 5 |
| loquendi ratione pertinacissime durant. Non longe itaque | 14.1 |
| Latina subsequi debent et cito pariter ire. Ita fiet ut, cum | |
| aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra | |
| alteri officiat. | |
| Quidam litteris instituendos qui minores septem annis | 15.1 |
| essent non putauerunt, quod illa primum aetas et intellec- | |
| tum disciplinarum capere et laborem pati posset. In qua | |
| sententia Hesiodum esse plurimi tradunt qui ante gramma- | |
| ticum Aristophanen fuerunt (nam is primus ὑποθήκας, in quo | 5 |
| libro scriptum hoc inuenitur, negauit esse huius poetae); sed | 16.1 |
| alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem prae- | |
| ceperunt. Melius autem qui nullum tempus uacare cura | |
| uolunt, ut Chrysippus. Nam is, quamuis nutricibus trien- | |
| nium dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam | 5 |
| optimis institutis mentem infantium iudicat. Cur autem | 17.1 |
| non pertineat ad litteras aetas quae ad mores iam pertinet? | |
| Neque ignoro toto illo de quo loquor tempore uix tantum | |
| effici quantum conferre unus postea possit annus; sed tamen | |
| mihi qui id senserunt uidentur non tam discentibus in hac | 5 |
| parte quam docentibus pepercisse. Quid melius alioqui | 18.1 |
| facient ex quo loqui poterunt (faciant enim aliquid necesse | |
| est)? aut cur hoc quantulumcumque est usque ad septem | |
| annos lucrum fastidiamus? Nam certe quamlibet paruum | |
| sit quod contulerit aetas prior, maiora tamen aliqua discet | 5 |
| puer ipso illo anno quo minora didicisset. Hoc per singulos | 19.1 |
| prorogatum in summam proficit, et quantum in infantia | |
| praesumptum est temporis adulescentiae adquiritur. Idem | |
| etiam de sequentibus annis praeceptum sit, ne quod cuique | |
| discendum est sero discere incipiat. Non ergo perdamus pri- | 5 |
| mum statim tempus, atque eo minus quod initia litterarum | |
| sola memoria constant, quae non modo iam est in paruis, | |
| sed tum etiam tenacissima est. | |
| Nec sum adeo aetatium inprudens ut instandum protinus | 20.1 |
| teneris acerbe putem exigendamque plane operam. Nam id | |
| in primis cauere oportebit, ne studia qui amare nondum | |
| potest oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra | |
| rudes annos reformidet. Lusus hic sit, et rogetur et laudetur | 5 |
| et numquam non fecisse se gaudeat, aliquando ipso nolente | |
| doceatur alius cui inuideat, contendat interim et saepius | |
| uincere se putet: praemiis etiam, quae capit illa aetas, | |
| euocetur. | |
| Parua docemus oratorem instituendum professi, sed est | 21.1 |
| sua etiam studiis infantia, et ut corporum mox fortissimorum | |
| educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquen- | |
| tissimus edidit aliquando uagitum et loqui primum incerta | |
| uoce temptauit et haesit circa formas litterarum: nec, si | 5 |
| quid discere satis non est, ideo nec necesse est. Quodsi nemo | 22.1 |
| reprehendit patrem qui haec non neglegenda in suo filio | |
| putet, cur improbetur si quis ea quae domi suae recte faceret | |
| in publicum promit? Atque eo magis quod minora etiam | |
| facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam mem- | 5 |
| brorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos | |
| quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit. An Philippus | 23.1 |
| Macedonum rex Alexandro filio suo prima litterarum ele- | |
| menta tradi ab Aristotele summo eius aetatis philosopho | |
| uoluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum | |
| initia et a perfectissimo quoque optime tractari et pertinere | 5 |
| ad summam credidisset? Fingamus igitur Alexandrum dari | 24.1 |
| nobis, impositum gremio dignum tanta cura infantem | |
| (quamquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis | |
| statim elementis etiam breuia docendi monstrare compendia? | |
| Neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis | 5 |
| uideo, ut litterarum nomina et contextum prius quam for- | |
| mas paruoli discant. Obstat hoc agnitioni earum, non inten- | 25.1 |
| dentibus mox animum ad ipsos ductus dum antecedentem | |
| memoriam secuntur. Quae causa est praecipientibus ut, | |
| etiam cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum | |
| scribi solent contextu uidentur, retro agant rursus et uaria | 5 |
| permutatione turbent, donec litteras qui instituuntur facie | |
| norint, non ordine: quapropter optime sicut hominum pariter | |
| et habitus et nomina edocebuntur. Sed quod in litteris obest | 26.1 |
| in syllabis non nocebit. Non excludo autem id quod est | |
| notum irritandae ad discendum infantiae gratia, eburneas | |
| etiam litterarum formas in lusum offerre, uel si quid aliud | |
| quo magis illa aetas gaudeat inueniri potest quod tractare | 5 |
| intueri nominare iucundum sit. | |
| Cum uero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eos ta- | 27.1 |
| bellae quam optime insculpi, ut per illos uelut sulcos ducatur | |
| stilus. Nam neque errabit quemadmodum in ceris (contine- | |
| bitur enim utrimque marginibus neque extra praescriptum | |
| egredi poterit) et celerius ac saepius sequendo certa ues- | 5 |
| tigia firmabit articulos neque egebit adiutorio manum suam | |
| manu super imposita regentis. Non est aliena res, quae fere | 28.1 |
| ab honestis neglegi solet, cura bene ac uelociter scribendi. | |
| Nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo uerus ille | |
| profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, | |
| tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intel- | 5 |
| lectu caret: unde sequitur alter dictandi quae transferenda | |
| sunt labor. Quare cum semper et ubique, tum praecipue in | 29.1 |
| epistulis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem | |
| neglectum reliquisse. | |
| Syllabis nullum compendium est: perdiscendae omnes | 30.1 |
| nec, ut fit plerumque, difficillima quaeque earum differenda, | |
| ut in nominibus scribendis deprehendantur. Quin immo ne | 31.1 |
| primae quidem memoriae temere credendum: repetere et diu | |
| inculcare fuerit utilius et in lectione quoque non properare | |
| ad continuandam eam uel adcelerandam, nisi cum inoffensa | |
| atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare | 5 |
| sine ulla cogitandi saltem mora poterit. Tunc ipsis syllabis | |
| uerba complecti et his sermonem conectere incipiat: incredi- | 32.1 |
| bile est quantum morae lectioni festinatione adiciatur. Hinc | |
| enim accidit dubitatio intermissio repetitio plus quam pos- | |
| sunt audentibus, deinde cum errarunt etiam iis quae iam | |
| sciunt diffidentibus. Certa sit ergo in primis lectio, deinde | 33.1 |
| coniuncta, et diu lentior, donec exercitatione contingat | |
| emendata uelocitas. Nam prospicere in dextrum, quod | 34.1 |
| omnes praecipiunt, et prouidere non rationis modo sed usus | |
| quoque est, quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, | |
| et, quod difficillimum est, diuidenda intentio animi, ut aliud | |
| uoce aliud oculis agatur. Illud non paenitebit curasse, cum | 5 |
| scribere nomina puer, quemadmodum moris est, coeperit, | |
| ne hanc operam in uocabulis uulgaribus et forte occurrenti- | |
| bus perdat. Protinus enim potest interpretationem linguae | 35.1 |
| secretioris, id est quas Graeci glossas uocant, dum aliud agi- | |
| tur ediscere, et inter prima elementa consequi rem postea | |
| proprium tempus desideraturam. Et quoniam circa res adhuc | |
| tenues moramur, ii quoque uersus qui ad imitationem scri- | 5 |
| bendi proponentur non otiosas uelim sententias habeant, | |
| sed honestum aliquid monentis. Prosequitur haec memoria | 36.1 |
| in senectutem et inpressa animo rudi usque ad mores pro- | |
| ficiet. Etiam dicta clarorum uirorum et electos ex poetis | |
| maxime (namque eorum cognitio paruis gratior est) locos | |
| ediscere inter lusum licet. Nam et maxime necessaria est | 5 |
| oratori, sicut suo loco dicam, memoria; et ea praecipue fir- | |
| matur atque alitur exercitatione et in his de quibus nunc | |
| loquimur aetatibus, quae nihildum ipsae generare ex se | |
| queunt, prope sola est quae iuuari cura docentium possit. | |
| Non alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sit absolu- | 37.1 |
| tius os et expressior sermo, ut nomina quaedam uersusque | |
| adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coeuntibus | |
| inter se syllabis catenatos et ueluti confragosos quam cita- | |
| tissime uoluant (χαλινοί Graece uocantur): res modica dictu, | 5 |
| qua tamen omissa multa linguae uitia, nisi primis eximuntur | |
| annis, inemendabili in posterum prauitate durantur. |