| Sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de | 1.2.1.1 |
| gremio et discere serio incipiat. Hoc igitur potissimum loco | |
| tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra priua- | |
| tos parietes studentem continere, an frequentiae scholarum | |
| et uelut publicatis praeceptoribus tradere. Quod quidem | 2.1 |
| cum iis a quibus clarissimarum ciuitatium mores sunt insti- | |
| tuti, tum eminentissimis auctoribus uideo placuisse. Non est | |
| tamen dissimulandum esse nonnullos qui ab hoc prope pub- | |
| lico more priuata quadam persuasione dissentiant. Hi duas | 5 |
| praecipue rationes sequi uidentur: unam, quod moribus | |
| magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis quae | |
| sit ad uitia maxime prona, unde causas turpium factorum | |
| saepe extitisse utinam falso iactaretur: alteram, quod, quis- | |
| quis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua inpen- | 10 |
| surus uni uidetur quam si eadem in pluris partiatur. Prior | 3.1 |
| causa prorsus grauis: nam si studiis quidem scholas prodesse, | |
| moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio uiuendi | |
| honeste quam uel optime dicendi uideretur. Sed mea quidem | |
| sententia iuncta ista atque indiscreta sunt: neque enim esse | 5 |
| oratorem nisi bonum uirum iudico et fieri, etiam si potest, | |
| nolo. De hac igitur prius. | |
| Corrumpi mores in scholis putant: nam et corrumpuntur | 4.1 |
| interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla, | |
| tam hercule quam conseruatae sanctissime utrubique opinio- | |
| nis. Natura cuiusque totum curaque distat. Da mentem ad | |
| peiora facilem, da neglegentiam formandi custodiendique in | 5 |
| aetate prima pudoris, non minorem flagitiis occasionem | |
| secreta praebuerint. Nam et potest turpis esse domesticus | |
| ille praeceptor, nec tutior inter seruos malos quam ingenuos | |
| parum modestos conuersatio est. At si bona ipsius indoles, | 5.1 |
| si non caeca ac sopita parentium socordia est, et praecep- | |
| torem eligere sanctissimum quemque, cuius rei praecipua | |
| prudentibus cura est, et disciplinam quae maxime seuera | |
| fuerit licet, et nihilo minus amicum grauem uirum aut fide- | 5 |
| lem libertum lateri filii sui adiungere, cuius adsiduus comi- | |
| tatus etiam illos meliores faciat qui timebantur. | |
| Facile erat huius metus remedium. Vtinam liberorum nos- | 6.1 |
| trorum mores non ipsi perderemus! Infantiam statim deliciis | |
| soluimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam uocamus, | |
| neruos omnis mentis et corporis frangit. Quid non adultus | |
| concupiscet qui in purpuris repit? Nondum prima uerba ex- | 5 |
| primit, iam coccum intellegit, iam conchylium poscit. Ante | 7.1 |
| palatum eorum quam os instituimus. In lecticis crescunt: | |
| si terram attigerunt, e manibus utrimque sustinentium pen- | |
| dent. Gaudemus si quid licentius dixerint: uerba ne Alexan- | |
| drinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus. | 5 |
| Nec mirum: nos docuimus, ex nobis audierunt; nostras ami- | 8.1 |
| cas, nostros concubinos uident; omne conuiuium obscenis | |
| canticis strepit, pudenda dictu spectantur. Fit ex his con- | |
| suetudo, inde natura. Discunt haec miseri antequam sciant | |
| uitia esse: inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis | 5 |
| mala ista, sed in scholas adferunt. | |
| 'Verum in studiis magis uacabit unus uni.' Ante omnia | 9.1 |
| nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum eo | |
| qui in scholis eruditur. Sed etiamsi iungi utrumque non | |
| posset, lumen tamen illud conuentus honestissimi tenebris | |
| ac solitudini praetulissem: nam optimus quisque praeceptor | 5 |
| frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat. At fere | 10.1 |
| minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et | |
| officio fungi quodam modo paedagogorum non indignantur. | |
| Sed praestet alicui uel gratia uel pecunia uel amicitia ut doc- | 11.1 |
| tissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat, | |
| num tamen ille totum in uno diem consumpturus est aut | |
| potest esse ulla tam perpetua discentis intentio quae non ut | |
| uisus oculorum optutu continuo fatigetur, cum praesertim | 5 |
| multo plus secreti temporis studia desiderent? Neque enim | 12.1 |
| scribenti ediscenti cogitanti praeceptor adsistit: quorum | |
| aliquid agentibus cuiuscumque interuentus impedimento est. | |
| Lectio quoque non omnis nec semper praeeunte uel interpre- | |
| tante eget: quando enim tot auctorum notitia contingeret? | 5 |
| Modicum ergo tempus est quo in totum diem uelut opus | 13.1 |
| ordinetur, ideoque per plures ire possunt etiam quae singulis | |
| tradenda sunt. Pleraque uero hanc condicionem habent, ut | |
| eadem uoce ad omnis simul perferantur. Taceo de partitioni- | |
| bus et declamationibus rhetorum, quibus certe quantus- | 5 |
| cumque numerus adhibeatur, tamen unusquisque totum | |
| feret (non enim uox illa praeceptoris ut cena minus pluribus | 14.1 |
| sufficit, sed ut sol uniuersis idem lucis calorisque largitur): | |
| grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si | |
| quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, | |
| tot illa discent quot audient. 'At enim emendationi praelec- | 15.1 |
| tionique numerus obstat.' Sit incommodum (nam quid fere | |
| undique placet?): mox illud comparabimus commodis. | |
| 'Nec ego tamen eo mitti puerum uolo ubi neglegatur.' Sed | |
| neque praeceptor bonus maiore se turba quam ut sustinere | 5 |
| eam possit onerauerit, et in primis ea habenda cura est ut is | |
| omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in | |
| docendo spectet sed adfectum. Ita numquam erimus in | |
| turba. Nec sane quisquam litteris saltem leuiter inbutus eum | 16.1 |
| in quo studium ingeniumque perspexerit non in suam quo- | |
| que gloriam peculiariter fouebit. Et ut fugiendae sint magnae | |
| scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem me- | |
| rito concurritur), non tamen hoc eo ualet ut fugiendae sint | 5 |
| omnino scholae. Aliud est enim uitare eas, aliud eligere. | |
| Et si refutauimus quae contra dicuntur, iam explicemus | 17.1 |
| quid ipsi sequamur. Ante omnia futurus orator, cui in maxi- | 18.1 |
| ma celebritate et in media rei publicae luce uiuendum est, | |
| adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa | |
| solitaria et uelut umbratica uita pallescere. Excitanda mens | |
| et attollenda semper est, quae in eius modi secretis aut lan- | 5 |
| guescit et quendam uelut in opaco situm ducit, aut contra | |
| tumescit inani persuasione: necesse est enim nimium tribuat | |
| sibi qui se nemini comparat. Deinde cum proferenda sunt | 19.1 |
| studia, caligat in sole et omnia noua offendit, ut qui solus | |
| didicerit quod inter multos faciendum est. Mitto amicitias, | 20.1 |
| quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa qua- | |
| dam necessitudine inbutae: neque enim est sanctius sacris | |
| isdem quam studiis initiari. Sensum ipsum, qui communis | |
| dicitur, ubi discet cum se a congressu, qui non hominibus | 5 |
| solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit? | |
| Adde quod domi ea sola discere potest quae ipsi praecipien- | 21.1 |
| tur, in schola etiam quae aliis. Audiet multa cotidie probari, | |
| multa corrigi, proderit alicuius obiurgata desidia, proderit | |
| laudata industria, excitabitur laude aemulatio, turpe ducet | 22.1 |
| cedere pari, pulchrum superasse maiores. Accendunt omnia | |
| haec animos, et licet ipsa uitium sit ambitio, frequenter | |
| tamen causa uirtutum est. Non inutilem scio seruatum esse | 23.1 |
| a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classis dis- | |
| tribuerant, ordinem dicendi secundum uires ingenii dabant, | |
| et ita superiore loco quisque declamabat ut praecedere pro- | |
| fectu uidebatur: huius rei iudicia praebebantur. Ea nobis | 24.1 |
| ingens palma, ducere uero classem multo pulcherrimum. | |
| Nec de hoc semel decretum erat: tricesimus dies reddebat | |
| uicto certaminis potestatem. Ita nec superior successu curam | |
| remittebat et dolor uictum ad depellendam ignominiam con- | 5 |
| citabat. Id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse | 25.1 |
| quam exhortationem docentium, paedogogorum custodiam, | |
| uota parentium, quantum animi mei coniectura colligere | |
| possum, contenderim. Sed sicut firmiores in litteris profectus | 26.1 |
| alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris con- | |
| discipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod | |
| facilior imitatio est. Vix enim se prima elementa ad spem | |
| tollere effingendae quam summam putant eloquentiae aude- | 5 |
| bunt: proxima amplectentur magis, ut uites arboribus adpli- | |
| citae inferiores prius adprendendo ramos in cacumina euadunt. | |
| Quod adeo uerum est ut ipsius etiam magistri, si tamen | 27.1 |
| ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia | |
| tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discen- | |
| tium, sed temperare uires suas et ad intellectum audientis | |
| descendere. Nam ut uascula oris angusti superfusam umoris | 28.1 |
| copiam respuunt, sensim autem influentibus uel etiam instil- | |
| latis complentur, sic animi puerorum quantum excipere | |
| possint uidendum est: nam maiora intellectu uelut parum | |
| apertos ad percipiendum animos non subibunt. Vtile igitur | 29.1 |
| habere quos imitari primum, mox uincere uelis: ita paulatim | |
| et superiorum spes erit. His adicio praeceptores ipsos non | |
| idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis | |
| tantum praesentibus quod illa celebritate audientium in- | 5 |
| stinctos. Maxima enim pars eloquentiae constat animo: hunc | 30.1 |
| adfici, hunc concipere imagines rerum et transformari quo- | |
| dam modo ad naturam eorum de quibus loquitur necesse | |
| est. Is porro quo generosior celsiorque est, hoc maioribus | |
| uelut organis commouetur, ideoque et laude crescit et im- | 5 |
| petu augetur et aliquid magnum agere gaudet. Est quaedam | 31.1 |
| tacita dedignatio uim dicendi tantis comparatam laboribus | |
| ad unum auditorem demittere: pudet supra modum ser- | |
| monis attolli. Et sane concipiat quis mente uel declamantis | |
| habitum uel orantis uocem incessum pronuntiationem, illum | 5 |
| denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia prae- | |
| teream, et fatigationem audiente uno: nonne quiddam pati | |
| furori simile uideatur? Non esset in rebus humanis eloquen- | |
| tia si tantum cum singulis loqueremur. |