| Tradito sibi puero docendi peritus ingenium eius in | 1.3.1.1 |
| primis naturamque perspiciet. Ingenii signum in paruis prae- | |
| cipuum memoria est: eius duplex uirtus, facile percipere et | |
| fideliter continere. Proximum imitatio: nam id quoque est | |
| docilis naturae, sic tamen ut ea quae discit effingat, non | 5 |
| habitum forte et ingressum et si quid in peius notabile est. | |
| Non dabit mihi spem bonae indolis qui hoc imitandi studio | 2.1 |
| petet, ut rideatur; nam probus quoque in primis erit ille uere | |
| ingeniosus. Alioqui non peius duxerim tardi esse ingeni quam | |
| mali: probus autem ab illo segni et iacente plurimum aberit. | |
| Hic meus quae tradentur non difficulter accipiet, quaedam | 3.1 |
| etiam interrogabit: sequetur tamen magis quam praecurret. | |
| Illud ingeniorum uelut praecox genus non temere umquam | |
| peruenit ad frugem. Hi sunt qui parua facile faciunt et | 4.1 |
| audacia prouecti quidquid illud possunt statim ostendunt, | |
| possunt autem id demum quod in proximo est: uerba con- | |
| tinuant, haec uultu interrito, nulla tardati uerecundia pro- | |
| ferunt: non multum praestant, sed cito; non subest uera uis | 5.1 |
| nec penitus inmissis radicibus nititur, ut quae summo solo | |
| sparsa sunt semina celerius se effundunt et imitatae spicas | |
| herbulae inanibus aristis ante messem flauescunt. Placent | |
| haec annis comparata; deinde stat profectus, admiratio | 5 |
| decrescit. | |
| Haec cum animaduerterit, perspiciat deinceps quonam | 6.1 |
| modo tractandus sit discentis animus. Sunt quidam, nisi | |
| institeris, remissi, quidam imperia indignantur, quosdam | |
| continet metus, quosdam debilitat, alios continuatio extun- | |
| dit, in aliis plus impetus facit. Mihi ille detur puer quem laus | 5 |
| excitet, quem gloria iuuet, qui uictus fleat. Hic erit alendus | 7.1 |
| ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in | |
| hoc desidiam numquam uerebor. | |
| Danda est tamen omnibus aliqua remissio, non solum | 8.1 |
| quia nulla res est quae perferre possit continuum laborem, | |
| atque ea quoque quae sensu et anima carent ut seruare uim | |
| suam possint uelut quiete alterna retenduntur, sed quod | |
| studium discendi uoluntate, quae cogi non potest, constat. | 5 |
| Itaque et uirium plus adferunt ad discendum renouati ac | 9.1 |
| recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus re- | |
| pugnat. Nec me offenderit lusus in pueris (est et hoc signum | 10.1 |
| alacritatis), neque illum tristem semperque demissum | |
| sperare possim erectae circa studia mentis fore, cum in hoc | |
| quoque maxime naturali aetatibus illis impetu iaceat. Modus | 11.1 |
| tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant | |
| negatae aut otii consuetudinem nimiae. Sunt etiam non- | |
| nulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum | |
| positis inuicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur. | 5 |
| Mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt: modo | 12.1 |
| nulla uideatur aetas tam infirma quae non protinus quid | |
| rectum prauumque sit discat, tum uel maxime formanda | |
| cum simulandi nescia est et praecipientibus facillime cedit; | |
| frangas enim citius quam corrigas quae in prauum indurue- | 5 |
| runt. Protinus ergo ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid | 13.1 |
| inpotenter faciat monendus est puer, habendumque in animo | |
| semper illud Vergilianum: | |
| 'adeo in teneris consuescere multum est'. | |
| Caedi uero discentis, quamlibet id receptum sit et Chry- | 14.1 |
| sippus non improbet, minime uelim, primum quia deforme | |
| atque seruile est et certe (quod conuenit si aetatem mutes) | |
| iniuria: deinde quod, si cui tam est mens inliberalis ut obiur- | |
| gatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quae- | 5 |
| que mancipia durabitur: postremo quod ne opus erit quidem | |
| hac castigatione si adsiduus studiorum exactor adstiterit. | |
| Nunc fere neglegentia paedagogorum sic emendari uidetur | 15.1 |
| ut pueri non facere quae recta sunt cogantur, sed cur non | |
| fecerint puniantur. Denique cum paruolum uerberibus co- | |
| egeris, quid iuueni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et | |
| maiora discenda sunt? Adde quod multa uapulantibus dictu | 16.1 |
| deformia et mox uerecundiae futura saepe dolore uel metu | |
| acciderunt, qui pudor frangit animum et abicit atque ipsius | |
| lucis fugam et taedium dictat. Iam si minor in eligendis | 17.1 |
| custodum et praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere in | |
| quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, | |
| quam det aliis quoque nonnumquam occasionem hic mise- | |
| rorum metus. Non morabor in parte hac: nimium est quod | 5 |
| intellegitur. Quare hoc dixisse satis est: in aetatem infirmam | |
| et iniuriae obnoxiam nemini debet nimium licere. Nunc | 18.1 |
| quibus instituendus sit artibus qui sic formabitur ut fieri | |
| possit orator, et quae in quaque aetate inchoanda, dicere | |
| ingrediar. |