| Primus in eo qui scribendi legendique adeptus erit | 1.4.1.1 |
| facultatem grammaticis est locus. Nec refert de Graeco an | |
| de Latino loquar, quamquam Graecum esse priorem placet: | |
| utrique eadem uia est. Haec igitur professio, cum breuissime | 2.1 |
| in duas partis diuidatur, recte loquendi scientiam et | |
| poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte | |
| promittit. Nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est | 3.1 |
| et enarrationem praecedit emendata lectio et mixtum his | |
| omnibus iudicium est: quo quidem ita seuere sunt usi ueteres | |
| grammatici ut non uersus modo censoria quadam uirgula | |
| notare et libros qui falso uiderentur inscripti tamquam sub- | 5 |
| ditos summouere familia permiserint sibi, sed auctores alios | |
| in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero. Nec | 4.1 |
| poetas legisse satis est: excutiendum omne scriptorum genus, | |
| non propter historias modo, sed uerba, quae frequenter ius | |
| ab auctoribus sumunt. Tum neque citra musicen gramma- | |
| tice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicen- | 5 |
| dum sit, nec si rationem siderum ignoret poetas intellegat, | |
| qui, ut alia mittam, totiens ortu occasuque signorum in de- | |
| clarandis temporibus utuntur, nec ignara philosophiae, cum | |
| propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima | |
| naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum uel | 10 |
| propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium | |
| in Latinis, qui praecepta sapientiae uersibus tradiderunt: | 5.1 |
| eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque | |
| earum quas demonstrauimus rerum dicat proprie et copiose. | |
| Quo minus sunt ferendi qui hanc artem ut tenuem atque | |
| ieiunam cauillantur. Quae nisi oratoris futuri fundamenta | 5 |
| fideliter iecit, quidquid superstruxeris corruet: necessaria | |
| pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes, et quae | |
| uel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam | |
| ostentationis. | |
| Ne quis igitur tamquam parua fastidiat grammatices ele- | 6.1 |
| menta, non quia magnae sit operae consonantes a uocalibus | |
| discernere ipsasque eas in semiuocalium numerum mutarum- | |
| que partiri, sed quia interiora uelut sacri huius adeuntibus | |
| apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere | 5 |
| ingenia puerilia, sed exercere altissimam quoque eruditionem | |
| ac scientiam possit. An cuiuslibet auris est exigere litterarum | 7.1 |
| sonos? Non hercule magis quam neruorum. Aut grammatici | |
| saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne | |
| aliquae nobis necessariae litterae, non cum Graeca scribimus | |
| (tum enim ab isdem duas mutuamur), sed proprie in Latinis: | 5 |
| ut in his 'seruus' et 'uulgus' Aeolicum digammon desidera- | 8.1 |
| tur, et medius est quidam u et i litterae sonus (non enim sic | |
| 'optimum' dicimus ut 'opimum'), et <in> 'here' neque e plane | |
| neque i auditur; an rursus aliae redundent, praeter illam | 9.1 |
| adspirationis, quae si necessaria est, etiam contrariam sibi | |
| poscit, et k, quae et ipsa quorundam nominum nota est, | |
| et q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a | |
| nostris obliquatur, coppa apud Graecos nunc tantum in | 5 |
| numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potui- | |
| mus quam psi non quaerimus? Atque etiam in ipsis uocalibus | 10.1 |
| grammatici est uidere an aliquas pro consonantibus usus | |
| acceperit, quia 'iam' sicut 'tam' scribitur et 'uos' ut 'cos'. At | |
| quae ut uocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut | |
| ueteres scripserunt, qui geminatione earum uelut apice ute- | 5 |
| bantur, aut duas: nisi quis putat etiam ex tribus uocalibus | |
| syllabam fieri si non aliquae officio consonantium fungantur. | |
| Quaeret hoc etiam, quo modo duabus demum uocalibus in se | 11.1 |
| ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi al- | |
| teram frangat: atqui littera i sibi insidit ('conicit' enim est | |
| ab illo 'iacit') et u, quo modo nunc scribitur 'uulgus' et | |
| 'seruus'. Sciat etiam Ciceroni placuisse 'aiio' 'Maiiam'que | 5 |
| geminata i scribere: quod si est, etiam iungetur ut con- | |
| sonans. | |
| Quare discat puer quid in litteris proprium, quid com- | 12.1 |
| mune, quae cum quibus cognatio: nec miretur cur ex 'scamno' | |
| fiat 'scabillum' aut a 'pinno', quod est acutum, securis | |
| utrimque habens aciem 'bipennis', ne illorum sequatur | |
| errorem qui, quia a pennis duabus hoc esse nomen existi- | 5 |
| mant, pennas auium dici uolunt. Neque has modo nouerit | 13.1 |
| mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut | |
| 'secat secuit', 'cadit excidit', 'caedit excidit', 'calcat exculcat' | |
| (et fit a 'lauando' 'lotus' et inde rursus 'inlutus', et mille alia), | |
| sed et quae rectis quoque casibus aetate transierunt. Nam | 5 |
| ut 'Valesii' 'Fusii' in 'Valerios' 'Furios'que uenerunt, ita | |
| 'arbos', 'labos', 'uapos' etiam et 'clamos' ac 'lases' fuerunt: | |
| atque haec ipsa s littera ab his nominibus exclusa in quibus- | 14.1 |
| dam ipsa alteri successit: nam 'mertare' atque 'pultare' | |
| dicebant, quin 'fordeum' 'faedos'que pro adspiratione uelut | |
| simili littera utentes: nam contra Graeci adspirare ei | |
| solent, ut pro Fundanio Cicero testem qui primam eius | 5 |
| litteram dicere non possit inridet. Sed b quoque in locum | 15.1 |
| aliarum dedimus aliquando, unde 'Burrus' et 'Bruges' et | |
| 'balaena'. Nec non eadem fecit ex 'duello' 'bellum', unde | |
| 'Duellios' quidam dicere 'Bellios' ausi: quid 'stlocum' | |
| 'stlites'que? Quid t litterae cum d quaedam cognatio? Quare | 16.1 |
| minus mirum si <in> uetustis operibus urbis nostrae et cele- | |
| bribus templis legantur 'Alexanter' et 'Cassantra'. Quid o at- | |
| que u permutata inuicem? ut 'Hecoba' et 'nutrix Culchidis' | |
| et 'Pulixena' scriberentur, ac, ne in Graecis id tantum notetur, | 5 |
| 'dederont' et 'probaueront'. Sic Ὀδυσσεύς, quem Ὀλισσέα | |
| fecerant Aeolis, ad 'Vlixem' deductus est. Quid? non e quo- | 17.1 |
| que i loco fuit: 'Menerua' et 'leber' et 'magester' et 'Diioue | |
| Victore', non 'Diioui Victori'? Sed mihi locum signare satis | |
| est: non enim doceo, sed admoneo docturos. Inde in syllabas | |
| cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo. | 5 |
| Tum uidebit, ad quem hoc pertinet, quot et quae partes | |
| orationis, quamquam de numero parum conuenit. Veteres | 18.1 |
| enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodec- | |
| tes, uerba modo et nomina et conuinctiones tradiderunt, | |
| uidelicet quod in uerbis uim sermonis, in nominibus materiam | |
| (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur), | 5 |
| in conuinctionibus autem complexum eorum esse iudica- | |
| uerunt: quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec | |
| uidetur ex syndesmo magis propria tralatio. Paulatim a | 19.1 |
| philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, ac pri- | |
| mum conuinctionibus articuli adiecti, post praepositiones: | |
| nominibus appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum | |
| uerbo participium, ipsis uerbis aduerbia. Noster sermo arti- | 5 |
| culos non desiderat ideoque in alias partes orationis spar- | |
| guntur, sed accedit superioribus interiectio. Alii tamen ex | 20.1 |
| idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt, ut | |
| Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui uocabulum siue | |
| appellationem nomini subiecerunt tamquam speciem eius, | |
| at ii qui aliud nomen, aliud uocabulum faciunt, nouem. | 5 |
| Nihilominus fuerunt qui ipsum adhuc uocabulum ab appella- | |
| tione diducerent, ut esset uocabulum corpus uisu tactuque | |
| manifestum: 'domus' 'lectus', appellatio cui uel alterum | |
| deesset uel utrumque: 'uentus' 'caelum' 'deus' 'uirtus'. | |
| Adiciebant et adseuerationem, ut 'eheu', et tractionem, ut | 10 |
| 'fasciatim': quae mihi non adprobantur. Vocabulum an ap- | 21.1 |
| pellatio dicenda sit προσηγορία et subicienda nomini necne, | |
| quia parui refert, liberum opinaturis relinquo. | |
| Nomina declinare et uerba in primis pueri sciant: neque | 22.1 |
| enim aliter peruenire ad intellectum sequentium possunt. | |
| Quod etiam monere superuacuum erat nisi ambitiosa festi- | |
| natione plerique a posterioribus inciperent, et dum ostentare | |
| discipulos circa speciosiora malunt, compendio morarentur. | 5 |
| Atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse in- | 23.1 |
| terim solet) uoluerit docere quae didicit, non erit contentus | |
| tradere in nominibus tria genera et quae sunt duobus | |
| omnibusue communia. Nec statim diligentem putabo qui | 24.1 |
| promiscua, quae epicoena dicuntur, ostenderit, in quibus sexus | |
| uterque per alterum apparet, aut quae feminina positione | |
| mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt 'Murena' | |
| et 'Glycerium'. Scrutabitur ille praeceptor acer atque sub- | 25.1 |
| tilis origines nominum: quae ex habitu corporis 'Rufos' | |
| 'Longos'que fecerunt (ubi erit aliquid secretius: 'Sullae' | |
| 'Burri' 'Galbae' 'Plauti' 'Pansae' 'Scauri' taliaque) et ex | |
| casu nascentium (hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postu- | 5 |
| mus erunt) et ex iis quae post natos eueniunt, unde 'Vopi- | |
| scus'. Iam 'Cottae' 'Scipiones' 'Laenates' 'Serani' sunt ex | |
| uariis causis. Gentes quoque ac loca et alia multa reperias | 26.1 |
| inter nominum causas. In seruis iam intercidit illud genus | |
| quod ducebatur a domino, unde 'Marcipores' 'Publipores'- | |
| que. Quaerat etiam sitne apud Graecos uis quaedam sexti | |
| casus et apud nos quoque septimi. Nam cum dico 'hasta per- | 5 |
| cussi', non utor ablatiui natura, nec si idem Graece dicam, | |
| datiui. Sed in uerbis quoque quis est adeo imperitus ut igno- | 27.1 |
| ret genera et qualitates et personas et numeros? Litterarii | |
| paene ista sunt ludi et triuialis scientiae. Iam quosdam illa | |
| turbabunt quae declinationibus non teruntur. Nam et | |
| quaedam participia an [uerba an] appellationes sint dubi- | 5 |
| tari potest, quia aliud alio loco ualent, ut 'tectum' et | |
| 'sapiens': quaedam uerba appellationibus similia, ut 'frauda- | 28.1 |
| tor' 'nutritor'. Iam | |
| 'itur in antiquam siluam' | |
| nonne propriae cuiusdam rationis est? Nam quod initium | |
| eius inuenias? Cui simile 'fletur'. Accipimus aliter ut | 5 |
| 'panditur interea domus omnipotentis Olympi,' | |
| aliter ut 'totis usque adeo turbatur agris'. Est etiam quidam | |
| tertius modus, ut 'urbs habitatur', unde et 'campus curritur' | |
| et 'mare nauigatur'. 'Pransus' quoque ac 'potus' diuersum | 29.1 |
| ualet quam indicat. Quid quod multa uerba non totum decli- | |
| nationis ordinem ferunt? Quaedam etiam mutantur, ut | |
| 'fero' in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura | |
| dicuntur, ut 'licet' 'piget'. Quaedam simile quiddam patiun- | 5 |
| tur uocabulis in aduerbium transeuntibus. Nam ut 'noctu' | |
| et 'diu', ita 'dictu' 'factu'; sunt enim haec quoque uerba, | |
| participalia quidem, non tamen qualia 'dicto' 'facto'que. |