| Iam cum oratio tris habeat uirtutes, ut emendata, ut | 1.5.1.1 |
| dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praeci- | |
| puum, plerique ornatui subiciunt), totidem uitia, quae sunt | |
| supra dictis contraria: emendate loquendi regulam, quae | |
| grammatices prior pars est, examinet. Haec exigitur uerbis | 2.1 |
| aut singulis aut pluribus. Verba nunc generaliter accipi uolo: | |
| nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per quae | |
| sermo nectitur significat, ut apud Horatium: | |
| 'uerbaque prouisam rem non inuita sequentur'; | 5 |
| alter in quo est una pars orationis: 'lego' 'scribo'; quam | |
| uitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt uoces, locu- | |
| tiones, dictiones. Singula sunt aut nostra aut peregrina, aut | 3.1 |
| simplicia aut composita, aut propria aut tralata, aut usitata | |
| aut ficta. | |
| Vni uerbo uitium saepius quam uirtus inest. Licet enim | |
| dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime, nihil tamen | 5 |
| horum nisi in complexu loquendi serieque contingit: lauda- | |
| mus enim uerba rebus bene accommodata. Sola est quae | 4.1 |
| notari possit uelut uocalitas, quae εὐφωνία dicitur: cuius in | |
| eo dilectus est ut inter duo quae idem significant ac tantun- | |
| dem ualent quod melius sonet malis. | |
| Prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit. Sed quia | 5.1 |
| interim excusantur haec uitia aut consuetudine aut auctori- | |
| tate aut uetustate aut denique uicinitate uirtutum (nam | |
| saepe a figuris ea separare difficile est): ne qua tam lubrica | |
| obseruatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen gramma- | 5 |
| ticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur ubi de figuris | |
| orationis tractandum erit. Interim uitium quod fit in sin- | 6.1 |
| gulis uerbis sit barbarismus. Occurrat mihi forsan aliquis: | |
| quid hic promisso tanti operis dignum? aut quis hoc nescit, | |
| alios barbarismos scribendo fieri, alios loquendo (quia quod | |
| male scribitur male etiam dici necesse est, quae uitiose dixeris | 5 |
| non utique et scripto peccant), illud prius adiectione detrac- | |
| tione inmutatione transmutatione, hoc secundum diuisione | |
| complexione adspiratione sono contineri? Sed ut parua | 7.1 |
| sint haec, pueri docentur adhuc et grammaticos officii sui | |
| commonemus. Ex quibus si quis erit plane inpolitus et uesti- | |
| bulum modo artis huius ingressus, intra haec, quae profiten- | |
| tium commentariolis uulgata sunt, consistet; doctiores multa | 5 |
| adicient: uel hoc primum, quod barbarum pluribus modis | |
| accipimus. Vnum gente, quale sit si quis Afrum uel His- | 8.1 |
| panum Latinae orationi nomen inserat: ut ferrum quo rotae | |
| uinciuntur dici solet 'cantus', quamquam eo tamquam recep- | |
| to utitur Persius, sicut Catullus 'ploxenum' circa Padum | |
| inuenit, et in oratione Labieni (siue illa Corneli Galli est) in | 5 |
| Pollionem 'casamo' †adsectator† e Gallia ductum est: nam | |
| 'mastrucam', quod est Sardum, inridens Cicero ex industria | |
| dixit. Alterum genus barbari accipimus quod fit animi natura, | 9.1 |
| ut is a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dic- | |
| tum sit barbare locutus existimatur. Tertium est illud uitium | 10.1 |
| barbarismi, cuius exempla uulgo sunt plurima, sibi etiam | |
| quisque fingere potest, ut uerbo cui libebit adiciat litteram | |
| syllabamue uel detrahat aut aliam pro alia aut eandem alio | |
| quam rectum est loco ponat. Sed quidam fere in iactationem | 11.1 |
| eruditionis sumere illa ex poetis solent, et auctores quos | |
| praelegunt criminantur. Scire autem debet puer haec apud | |
| scriptores carminum aut uenia digna aut etiam laude duci, | |
| potiusque illa docendi erunt minus uulgata. Nam duos in | 12.1 |
| uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus, si re- | |
| prehendenti Hortensio credimus, 'preculam' pro 'pergula' | |
| dicens, et inmutatione, cum c pro g uteretur, et transmuta- | |
| tione, cum r praeponeret antecedenti. At in eadem uitii | 5 |
| geminatione 'Mettoeo Fufetioeo' dicens Ennius poetico iure | |
| defenditur. Sed in prorsa quoque est quaedam iam recepta | 13.1 |
| inmutatio (nam Cicero 'Canopitarum exercitum' dicit, ipsi | |
| Canobon uocant), et 'Trasumennum' pro 'Tarsumenno' | |
| multi auctores, etiamsi est in eo transmutatio, uindicaue- | |
| runt. Similiter alia: nam siue est 'adsentior', Sisenna dixit | 5 |
| 'adsentio' multique et hunc et analogian secuti, siue illud | |
| uerum est, haec quoque pars consensu defenditur: at ille | 14.1 |
| pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiec- | |
| tionem putabit. Quid quod quaedam, quae singula procul | |
| dubio uitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur? | |
| Nam et 'dua' et 'tre' [pondo] diuersorum generum sunt bar- | 15.1 |
| barismi, at 'dua pondo' et 'tre pondo' usque ad nostram | |
| aetatem ab omnibus dictum est, et recte dici Messala con- | |
| firmat. Absurdum forsitan uideatur dicere barbarismum, | 16.1 |
| quod est unius uerbi uitium, fieri per numeros aut genera | |
| sicut soloecismum: 'scala' tamen et 'scopa' contraque 'hor- | |
| dea' et 'mulsa', licet litterarum mutationem detractionem | |
| adiectionem habeant, non alio uitiosa sunt quam quod | 5 |
| pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur: et | |
| 'gladia' qui dixerunt genere exciderunt. Sed hoc quoque | 17.1 |
| notare contentus sum, ne arti culpa quorundam peruicacium | |
| perplexae uidear et ipse quaestionem addidisse. | |
| Plus exigunt subtilitatis quae accidunt in dicendo uitia, | |
| quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in | 5 |
| uersus inciderunt, ut diuisio 'Europai' 'Asiai', et ei contra- | |
| rium uitium, quod συναίρεσιν et ἐπισυναλιφήν Graeci uocant, | 18.1 |
| nos complexionem dicimus, qualis est apud P. Varronem: | |
| 'tum te flagranti deiectum fulmine Phaethon.' | |
| Nam si esset prorsa oratio, easdem litteras enuntiare ueris | |
| syllabis licebat. Praeterea quae fiunt spatio, siue cum syllaba | 5 |
| correpta producitur, ut | |
| 'Italiam fato profugus', | |
| seu longa corripitur, <ut> | |
| 'unius ob noxam et furias', | |
| extra carmen non deprendas, sed nec in carmine uitia di- | 10 |
| cenda sunt. Illa uero non nisi aure exiguntur quae fiunt per | 19.1 |
| sonos: quamquam per adspirationem, siue adicitur uitiose | |
| siue detrahitur, apud nos potest quaeri an in scripto sit | |
| uitium, si h littera est, non nota. Cuius quidem ratio mutata | |
| cum temporibus est saepius. Parcissime ea ueteres usi etiam | 20.1 |
| in uocalibus, cum 'aedos' 'ircos'que dicebant. Diu deinde | |
| seruatum ne consonantibus adspirarent, ut in 'Graccis' et | |
| 'triumpis'. Erupit breui tempore nimius usus, ut 'choronae' | |
| 'chenturiones' 'praechones' adhuc quibusdam inscriptionibus | 5 |
| maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est. Inde durat | 21.1 |
| ad nos usque 'uehementer' et 'comprehendere' et 'mihi': | |
| nam 'mehe' quoque pro 'me' apud antiquos tragoediarum | |
| praecipue scriptores in ueteribus libris inuenimus. | |
| Adhuc difficilior obseruatio est per tenores (quos quidem | 22.1 |
| ab antiquis dictos tonores comperi, uidelicet declinato a | |
| Graecis uerbo, qui τόνους dicunt) uel adcentus, quas Graeci | |
| προσῳδίας uocant, cum acuta et grauis alia pro alia ponuntur, | |
| ut in hoc 'Camillus', si acuitur prima, aut grauis pro flexa, | 5 |
| ut 'Cethegus' (et hic prima acuta; nam sic media mutatur), | 23.1 |
| aut flexa pro graui, ut †apice† circumducta sequenti, quam | |
| ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes | |
| dupliciter peccant. Sed id saepius in Graecis nominibus acci- | 24.1 |
| dit, ut 'Atreus', quem nobis iuuenibus doctissimi senes acuta | |
| prima dicere solebant, ut necessario secunda grauis esset, | |
| item 'Nerei' 'Terei'que. | |
| Haec de accentibus tradita. Ceterum scio iam quosdam | 25.1 |
| eruditos, nonnullos etiam grammaticos sic docere ac loqui | |
| ut propter quaedam uocum discrimina uerbum interim acuto | |
| sono finiant, ut in illis | |
| 'quae circum litora, circum | 5 |
| piscosos scopulos', | |
| ne, si grauem posuerint secundam, 'circus' dici uideatur, | 26.1 |
| non 'circumitus': itemque cum 'quale' interrogantes graui, | |
| comparantes acuto tenore concludunt; quod tamen in aduer- | |
| biis fere solis ac pronominibus uindicant, in ceteris ueterem | |
| legem secuntur. Mihi uidetur condicionem mutare quod his | 27.1 |
| locis uerba coniungimus. Nam cum dico 'circum litora', tam- | |
| quam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tam- | |
| quam in una uoce una est acuta: quod idem accidit in illo | |
| 'Troiae qui primus ab oris'. | 5 |
| Euenit ut metri quoque condicio mutet accentum: | 28.1 |
| 'pecudes pictaeque uolucres'. | |
| Nam 'uolucres' media acuta legam, quia, etsi natura breuis, | |
| tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non re- | |
| cipit uersus herous. Separata uero haec a praecepto nostro | 29.1 |
| non recedent, aut si consuetudo uicerit uetus lex sermonis | |
| abolebitur. Cuius difficilior apud Graecos obseruatio est, quia | |
| plura illis loquendi genera, quas dialectus uocant, et quod | |
| alias uitiosum, interim alias rectum est. Apud nos uero bre- | 5 |
| uissima ratio: namque in omni uoce acuta intra numerum | 30.1 |
| trium syllabarum continetur, siue eae sunt in uerbo solae | |
| siue ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab ea tertia. | |
| Trium porro de quibus loquor media longa aut acuta aut | |
| flexa erit, eodem loco breuis utique grauem habebit sonum | 5 |
| ideoque positam ante se, id est ab ultima tertiam, acuet. | |
| Est autem in omni uoce utique acuta, sed numquam plus | 31.1 |
| una nec umquam ultima, ideoque in disyllabis prior. Praeterea | |
| numquam in eadem flexa et acuta, †qui in eadem flexa | |
| et acuta†; itaque neutra cludet uocem Latinam. Ea uero | |
| quae sunt syllabae unius erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua | 5 |
| uox sine acuta. Et illa per sonos accidunt, quae demonstrari | 32.1 |
| scripto non possunt, uitia oris et linguae: iotacismus et lab- | |
| dacismus et ischnotetas et plateasmus feliciores fingendis | |
| nominibus Graeci uocant, sicut coelostomian, cum uox quasi | |
| in recessu oris auditur. Sunt etiam proprii quidam et inenar- | 33.1 |
| rabiles soni, quibus nonnumquam nationes deprehendimus. | |
| Remotis igitur omnibus de quibus supra diximus uitiis erit | |
| illa quae uocatur ὀρθοέπεια, id est emendata cum suauitate | |
| uocum explanatio: nam sic accipi potest recta. | 5 |
| Cetera uitia omnia ex pluribus uocibus sunt, quorum est | 34.1 |
| soloecismus. Quamquam circa hoc quoque disputatum est; | |
| nam etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, | |
| quia tamen unius emendatione uerbi corrigi possit, in uerbo | |
| esse uitium, non in sermone contendunt, cum, siue 'amarae | 35.1 |
| corticis' seu 'medio cortice' per genus facit soloecismum | |
| (quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque | |
| Vergilius auctor: sed fingamus utrumlibet non recte dictum), | |
| mutatio uocis alterius, in qua uitium erat, rectam loquendi | 5 |
| rationem sit redditura, ut 'amari corticis' fiat uel 'media | |
| cortice'. Quod manifestae calumniae est: neutrum enim | |
| uitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae | |
| iam sermonis est. Illud eruditius quaeritur, an in singulis | 36.1 |
| quoque uerbis possit fieri soloecismus, ut si unum quis ad se | |
| uocans dicat 'uenite', aut si pluris a se dimittens ita loqua- | |
| tur: 'abi' aut 'discede'. Nec non cum responsum ab inter- | |
| rogante dissentit, ut si dicenti 'quem uideo?' ita occurras: | 5 |
| 'ego'. In gestu etiam nonnulli putant idem uitium inesse, | |
| cum aliud uoce, aliud nutu uel manu demonstratur. Huic | 37.1 |
| opinioni neque omnino accedo neque plane dissentio; nam | |
| id fateor accidere uoce una, non tamen aliter quam si sit | |
| aliquid, quod uim alterius uocis optineat, ad quod uox illa | |
| referatur: ut soloecismus ex complexu fiat eorum quibus res | 5 |
| significantur et uoluntas ostenditur. Atque ut omnem effu- | 38.1 |
| giam cauillationem, sit aliquando in uno uerbo, numquam in | |
| solo uerbo. Per quot autem et quas accidat species, non satis | |
| conuenit. Qui plenissime, quadripertitam uolunt esse ratio- | |
| nem nec aliam quam barbarismi, ut fiat adiectione 'nam | 5 |
| enim', 'de susum', 'in Alexandriam', detractione 'ambulo | |
| uiam', 'Aegypto uenio', 'ne hoc fecit', transmutatione, qua | 39.1 |
| ordo turbatur, 'quoque ego', 'enim hoc uoluit', 'autem non | |
| habuit': ex quo genere an sit 'igitur' initio sermonis positum | |
| dubitari potest, quia maximos auctores in diuersa fuisse | |
| opinione uideo, cum apud alios sit etiam frequens, apud | 5 |
| alios numquam reperiatur. Haec tria genera quidam di- | 40.1 |
| ducunt a soloecismo, et adiectionis uitium πλεονασμόν, de- | |
| tractionis ἔλλειψιν, inuersionis ἀναστροφήν uocant: quae si in | |
| speciem soloecismi cadat, ὑπερβατόν quoque eodem appellari | |
| modo posse. Inmutatio sine controuersia est, cum aliud pro | 41.1 |
| alio ponitur. Id per omnis orationis partis deprendimus, fre- | |
| quentissime in uerbo, quia plurima huic accidunt, ideoque | |
| in eo fiunt soloecismi per genera tempora personas modos | |
| (siue cui 'status' eos dici seu 'qualitates' placet) uel sex uel | 5 |
| ut alii uolunt octo (nam totidem uitiorum erunt formae in | |
| quot species eorum quidque de quibus supra dictum est diui- | |
| seris): praeterea numeros, in quibus nos singularem ac | 42.1 |
| pluralem habemus, Graeci et δυϊκόν. Quamquam fuerunt | |
| qui nobis quoque adicerent dualem 'scripsere' 'legere' (quod | |
| euitandae asperitatis gratia mollitum est, ut apud ueteres | |
| pro 'male mereris' 'male merere'), ideoque quod uocant duale | 5 |
| in illo solo genere consistit, cum apud Graecos et uerbi tota | |
| fere ratione et in nominibus deprendatur (et sic quoque raris- | |
| simus sit eius usus), apud nostrorum uero neminem haec | 43.1 |
| obseruatio reperiatur, quin e contrario | |
| 'deuenere locos' | |
| et 'conticuere omnes' | |
| et 'consedere duces' | 5 |
| aperte nos doceant nil horum ad duos pertinere, 'dixere' | |
| quoque, quamquam id Antonius Rufus ex diuerso ponit ex- | |
| emplum, de pluribus patronis praeco pronuntiet. Quid? non | 44.1 |
| Liuius circa initia statim primi libri 'tenuere' inquit 'arcem | |
| Sabini' et mox: 'in aduersum Romani subiere'? Sed quem | |
| potius ego quam M. Tullium sequar? Qui in Oratore 'non | |
| reprendo' inquit 'scripsere: scripserunt esse uerius sentio'. | 5 |
| Similiter in uocabulis et nominibus fit soloecismus genere, | 45.1 |
| numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri suc- | |
| cedet. Huic parti subiungantur licet per comparationes et | |
| superlationes, itemque in quibus patrium pro possessiuo | |
| dicitur uel contra. Nam uitium quod fit per quantitatem, ut | 46.1 |
| 'magnum peculiolum', erunt qui soloecismum putent, quia | |
| pro nomine integro positum sit deminutum: ego dubito an | |
| id inproprium potius appellem; significatione enim deerrat: | |
| soloecismi porro uitium non est in sensu, sed in complexu. | 5 |
| In participio per genus et casum ut in uocabulo, per tempora | 47.1 |
| ut in uerbo, per numerum ut in utroque peccatur. Pronomen | |
| quoque genus numerum casus habet, quae omnia recipiunt | |
| huius modi errorem. Fiunt soloecismi et quidem plurimi per | 48.1 |
| partis orationis: sed id tradere satis non est, ne ita demum | |
| uitium esse credat puer si pro alia ponatur alia, ut uerbum | |
| ubi nomen esse debuerit, uel aduerbium ubi pronomen, ac | |
| similia. Nam sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eius- | 49.1 |
| dem generis, in quibus qui alia specie quam oportet utetur, | |
| non minus quam ipso genere permutato deliquerit. Nam et | 50.1 |
| 'an' et 'aut' coniunctiones sunt, male tamen interroges 'hic | |
| aut ille sit'; et 'ne' ac 'non' aduerbia: qui tamen dicat pro | |
| illo 'ne feceris' 'non feceris', in idem incidat uitium, quia | |
| alterum negandi est, alterum uetandi. Hoc amplius 'intro' | 5 |
| et 'intus' loci aduerbia, 'eo' tamen 'intus' et 'intro sum' | |
| soloecismi sunt. Eadem in diuersitate pronominum inter- | 51.1 |
| iectionum praepositionum accident. | |
| Est enim soloecismus in oratione comprensionis unius se- | |
| quentium ac priorum inter se inconueniens positio. Quaedam | 52.1 |
| tamen et faciem soloecismi habent et dici uitiosa non pos- | |
| sunt, ut 'tragoedia Thyestes', ut 'ludi Floralia ac Megalesia' | |
| —quamquam haec sequentia tempore interciderunt num- | |
| quam aliter a ueteribus dicta. Schemata igitur nominabun- | 5 |
| tur, frequentiora quidem apud poetas, sed oratoribus quoque | |
| permissa. Verum schema fere habebit aliquam rationem, ut | 53.1 |
| docebimus eo quem paulo ante promisimus loco, sed hic | |
| quoque quod schema uocatur, si ab aliquo per inprudentiam | |
| factum erit, soloecismi uitio non carebit. In eadem specie | 54.1 |
| sunt, sed schemate carent, ut supra dixi, nomina feminina | |
| quibus mares utuntur, et neutralia quibus feminae. Hac- | |
| tenus de soloecismo: neque enim artem grammaticam | |
| componere adgressi sumus, sed cum in ordinem incurreret, | 5 |
| inhonoratam transire noluimus. | |
| Hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, uerba aut | 55.1 |
| Latina aut peregrina sunt. Peregrina porro ex omnibus prope | |
| dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa | |
| uenerunt. Taceo de Tuscis et Sabinis et Praenestinis quoque | 56.1 |
| (nam ut eorum sermone utentem Vettium Lucilius insecta- | |
| tur, quem ad modum Pollio reprendit in Liuio Patauinita- | |
| tem): licet omnia Italica pro Romanis habeam. Plurima | 57.1 |
| Gallica eualuerunt, ut 'raeda' ac 'petorritum', quorum altero | |
| tamen Cicero, altero Horatius utitur. Et 'mappam' circo | |
| quoque usitatum nomen Poeni sibi uindicant, et 'gurdos', | |
| quos pro stolidis accipit uulgus, ex Hispania duxisse origin- | 5 |
| em audiui. Sed haec diuisio mea ad Graecum sermonem | 58.1 |
| praecipue pertinet; nam et maxima ex parte Romanus inde | |
| conuersus est, et confessis quoque Graecis utimur uerbis ubi | |
| nostra desunt, sicut illi a nobis nonnumquam mutuantur. | |
| Inde illa quaestio exoritur, an eadem ratione per casus duci | 5 |
| externa qua nostra conueniat. Ac si reperias grammaticum | 59.1 |
| ueterum amatorem, neget quicquam ex Latina ratione mu- | |
| tandum, quia, cum sit apud nos casus ablatiuus, quem illi | |
| non habent, parum conueniat uno casu nostro, quinque | |
| Graecis uti: quin etiam laudet uirtutem eorum qui poten- | 60.1 |
| tiorem facere linguam Latinam studebant nec alienis egere | |
| institutis fatebantur: inde 'Castorem' media syllaba pro- | |
| ducta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus | |
| accidebat quorum prima positio in easdem quas 'Castor' lit- | 5 |
| teras exit, et ut 'Palaemo' ac 'Telamo' et 'Plato' (nam sic | |
| eum Cicero quoque appellat) dicerentur retinuerunt, quia | |
| Latinum quod o et n litteris finiretur non reperiebant. Ne | 61.1 |
| in a quidem atque s litteras exire temere masculina Graeca | |
| nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud Caelium | |
| legimus 'Pelia cincinnatus' et apud Messalam 'bene fecit | |
| Euthia' et apud Ciceronem 'Hermagora', ne miremur quod | 5 |
| ab antiquorum plerisque 'Aenea' ut 'Anchisa' sit dictus. | |
| Nam si ut 'Maecenas' 'Sufenas' 'Asprenas' dicerentur, gene- | 62.1 |
| tiuo casu non e littera sed tis syllaba terminarentur. Inde | |
| Olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia | |
| [duabus longis sequentibus] primam breuem acui noster | |
| sermo non patitur. Sic genetiuus 'Vlixi' et 'Achilli' fecit, sic | 63.1 |
| alia plurima. Nunc recentiores instituerunt Graecis nomini- | |
| bus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum | |
| non semper fieri potest. Mihi autem placet rationem Latinam | |
| sequi, quousque patitur decor. Neque enim iam 'Calypso- | 5 |
| nem' dixerim ut 'Iunonem', quamquam secutus antiquos | |
| C. Caesar utitur hac ratione declinandi; sed auctoritatem | |
| consuetudo superauit. In ceteris quae poterunt utroque modo | 64.1 |
| non indecenter efferri, qui Graecam figuram sequi malet non | |
| Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur. | |
| Simplices uoces prima positione, id est natura sua, con- | 65.1 |
| stant, compositae aut praepositionibus subiunguntur, ut | |
| 'innocens' (dum ne pugnantibus inter se duabus, quale est | |
| 'inperterritus': alioqui possunt aliquando continuari duae, | |
| ut 'incompositus' 'reconditus' et quo Cicero utitur 'subabsur- | 5 |
| dum'), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut 'male- | |
| ficus'. Nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim, | 66.1 |
| quamuis 'capsis' Cicero dicat compositum esse ex 'cape si | |
| uis', et inueniantur qui 'Lupercalia' aeque tris partes ora- | |
| tionis esse contendant quasi 'luere per caprum': nam 'Soli- | 67.1 |
| taurilia' iam persuasum est esse 'Suouetaurilia', et sane ita | |
| se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. Sed | |
| haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. | |
| Ceterum etiam ex praepositione et duobus uocabulis dure | 5 |
| uidetur struxisse Pacuuius: | |
| 'Nerei repandirostrum incuruiceruicum pecus.' | |
| Iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris, ut 'super- | 68.1 |
| fui' 'supterfugi', quamquam ex integris an composita sint | |
| quaeritur, aut ex integro et corrupto, ut 'maleuolus', aut ex | |
| corrupto et integro, ut 'noctiuagus', aut duobus corruptis, | |
| ut 'pedisecus', aut ex nostro et peregrino, ut 'biclinium', aut | 5 |
| contra, ut 'epitogium' et 'Anticato', aliquando et ex duobus | |
| peregrinis, ut 'epiraedium'; nam cum sit 'epi' praepositio | |
| Graeca, 'raeda' Gallicum (neque Graecus tamen neque Gallus | |
| utitur composito), Romani suum ex alieno utroque fecerunt. | |
| Frequenter autem praepositiones quoque copulatio ista cor- | 69.1 |
| rumpit: inde 'abstulit' 'aufugit' 'amisit', cum praepositio sit | |
| 'ab' sola, et 'coit', cum sit praepositio 'con'. Sic 'ignaui' et | |
| 'erepublica' et similia. Sed res tota magis Graecos decet, | 70.1 |
| nobis minus succedit: nec id fieri natura puto, sed alienis | |
| fauemus, ideoque cum κυρταύχενα mirati simus, 'incuruicer- | |
| uicum' uix a risu defendimus. | |
| Propria sunt uerba cum id significant in quod primo deno- | 71.1 |
| minata sunt, tralata cum alium natura intellectum, alium | |
| loco praebent. Vsitatis tutius utimur, noua non sine quodam | |
| periculo fingimus. Nam si recepta sunt, modicam laudem | |
| adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt. Auden- | 72.1 |
| dum tamen: namque, ut Cicero ait, etiam quae primo dura | |
| uisa sunt, usu molliuntur. Sed minime nobis concessa est | |
| ὀνοματοποιία. Quis enim ferat si quid simile illis merito lauda- | |
| tis λίγξε βιός et σίζ’ ὀφθαλμός fingere audeamus? Iam ne | 5 |
| 'balare' quidem aut 'hinnire' fortiter diceremus nisi iudicio | |
| uetustatis niterentur. |