Est etiam sua loquentibus obseruatio, sua scribentibus. 1.6.1.1
Sermo constat ratione uetustate auctoritate consuetudine.
Rationem praestat praecipue analogia, nonnumquam etymo-
logia. Vetera maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio
commendat. Auctoritas ab oratoribus uel historicis peti 2.1
solet (nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando
nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum
malunt, qualia sunt
     'imo de stirpe recisum' 5
  et 'aëriae quo congessere palumbes'
  et 'silice in nuda'
et similia): cum summorum in eloquentia uirorum iudicium
pro ratione, et uel error honestus est magnos duces sequen-
tibus. Consuetudo uero certissima loquendi magistra, uten- 3.1
dumque plane sermone, ut nummo, cui publica forma est.
Omnia tamen haec exigunt acre iudicium, analogia prae-
cipue: quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum 4.1
proportionem uocauerunt. Eius haec uis est, ut id quod
dubium est ad aliquid simile de quo non quaeritur re-
ferat, et incerta certis probet. Quod efficitur duplici uia:
comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter 5
quod ea quae sunt e singulis negantur debere rationem, et
deminutione. Comparatio in nominibus aut genus deprendit 5.1
aut declinationem: genus, ut, si quaeratur 'funis' masculi-
num sit an femininum, simile illi sit 'panis': declinationem,
ut, si ueniat in dubium 'hac domu' dicendum sit an 'hac
domo', et 'domuum' an 'domorum', similia sint 'domus' 5
'anus' 'manus'. Deminutio genus modo detegit, ut, ne ab 6.1
eodem exemplo recedam, 'funem' masculinum esse 'funi-
culus' ostendit. Eadem in uerbis quoque ratio comparationis, 7.1
ut, si quis antiquos secutus 'feruere' breui media syllaba
dicat, deprendatur uitiose loqui, quod omnia quae e et o lit-
teris fatendi modo terminantur, eadem, si in infinitis e lit-
teram media syllaba acceperunt, utique productam habent: 5
'prandeo' 'pendeo' 'spondeo', 'prandere' 'pendere' 'spondere',
at quae o solam habent, dummodo per eandem litteram in 8.1
infinito exeant, breuia fiunt: 'lego' 'dico' 'curro', 'legere'
'dicere' 'currere': etiamsi est apud Lucilium:
    'feruit aqua et feruet: feruit nunc, feruet ad annum'.
Sed pace dicere hominis eruditissimi liceat: si 'feruit' putat 9.1
illi simile 'currit' et 'legit', 'feruo' dicet ut 'lego' et 'curro',
quod nobis inauditum est. Sed non est haec uera comparatio:
nam 'feruit' est illi simile 'seruit'. Quam proportionem se-
quenti dicere necesse est 'feruire' ut 'seruire'. Prima quoque 10.1
aliquando positio ex obliquis inuenitur, ut memoria repeto
conuictos a me qui reprenderant quod hoc uerbo usus essem:
'pepigi'; nam id quidem dixisse summos auctores confite-
bantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima 5
positio 'paciscor', cum haberet naturam patiendi, faceret
tempore praeterito 'pactus sum'. Nos praeter auctoritatem 11.1
oratorum atque historicorum analogia quoque dictum tueba-
mur. Nam cum legeremus in XII tabulis 'ni ita pagunt',
inueniebamus simile huic 'cadunt': inde prima positio,
etiamsi uetustate exoleuerat, apparebat 'pago' ut 'cado', 5
unde non erat dubium sic 'pepigi' nos dicere ut 'cecidi'. Sed 12.1
meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem,
cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet. Quaedam sine
dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprensum est
'lepus' et 'lupus' similia positione quantum casibus numeris- 5
que dissentiant, ita respondent non esse paria quia 'lepus'
epicoenon sit, 'lupus' masculinum, quamquam Varro in eo
libro quo initia Romanae urbis enarrat lupum feminam dicit
Ennium Pictoremque Fabium secutus. Illi autem idem, cum 13.1
interrogantur cur 'aper' 'apri' et 'pater' 'patris' faciat, illud
nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. Praeterea
quoniam utrumque a Graeco ductum sit, ad eam rationem
recurrunt, ut πατρός 'patris', κάπρου 'apri' faciat. Illa tamen 14.1
quomodo effugient, ut non, quamuis feminina singulari
nominatiuo us litteris finita numquam genetiuo casu ris
syllaba terminentur, faciat tamen 'Venus' 'Veneris'? Item,
cum es litteris finita per uarios exeant genetiuos, numquam 5
tamen eadem ris syllaba terminatos, 'Ceres' cogat dici
'Cereris'? Quid uero quae tota positionis eiusdem in diuersos 15.1
flexus eunt, cum 'Alba' faciat 'Albanos' et 'Albensis', 'uolo'
'uolui' et 'uolaui'? Nam praeterito quidem tempore uarie
formari uerba prima persona o littera terminata ipsa ana-
logia confitetur, si quidem facit 'cado' 'cecidi', 'spondeo' 5
'spopondi', 'pingo' 'pinxi', 'lego' 'legi', 'pono' 'posui', 'frango'
'fregi', 'laudo laudaui'. Non enim, cum primum fingerentur 16.1
homines, Analogia demissa caelo formam loquendi dedit, sed
inuenta est postquam loquebantur, et notatum in sermone
quid quoque modo caderet. Itaque non ratione nititur sed
exemplo, nec lex est loquendi sed obseruatio, ut ipsam analo- 5
gian nulla res alia fecerit quam consuetudo. Inhaerent tamen 17.1
ei quidam molestissima diligentiae peruersitate, ut 'audaci-
ter' potius dicant quam 'audacter', licet omnes oratores aliud
sequantur, et 'emicauit', non 'emicuit', et 'conire', non 'coire'.
His permittamus et 'audiuisse' et 'sciuisse' et 'tribunale' et 5
'faciliter' dicere; 'frugalis' quoque sit apud illos, non 'frugi':
nam quo alio modo fiet 'frugalitas'? Idem 'centum milia 18.1
nummum' et 'fidem deum' ostendant duplices quoque soloe-
cismos esse, quando et casum mutant et numerum: nescie-
bamus enim ac non consuetudini et decori seruiebamus,
sicut in plurimis quae M. Tullius in Oratore diuine ut omnia 5
exequitur. Sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem 19.1
scriptis emendat quod is 'calidum' dicere quam 'caldum'
malit, non quia id non sit Latinum, sed quia sit odiosum et,
ut ipse Graeco uerbo significauit, περίεργον. Atqui hanc 20.1
quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo.
Quid enim tam necessarium quam recta locutio? Immo in-
haerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam mutantibus
repugnandum: sed abolita atque abrogata retinere insolen- 5
tiae cuiusdam est et friuolae in paruis iactantiae. Multum 21.1
enim litteratus qui sine adspiratione et producta secunda
syllaba salutarit ('auêre' est enim), et 'calefacere' dixerit
potius quam quod dicimus et 'conseruauisse', his adiciat
'face' et 'dice' et similia. Recta est haec uia: quis negat? Sed 22.1
adiacet et mollior et magis trita. Ego tamen non alio magis
angor quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi
positiones non inuenire sed mutare permittunt, ut cum
'ebur' et 'robur', ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o 5
litteram secundae syllabae transferunt, quia sit 'roboris' et
'eboris', 'sulpur' autem et 'guttur' u litteram in genetiuo
seruent: ideoque 'iecur' etiam et 'femur' controuersiam
fecerunt. Quod non minus est licentiosum quam si 'sulpuri' 23.1
et 'gutturi' subicerent in genetiuo litteram o mediam quia
esset 'eboris' et 'roboris': sicut Antonius Gnipho, qui 'robur'
quidem et 'ebur' atque etiam 'marmur' fatetur esse, uerum
fieri uult ex his 'ebura' 'robura' 'marmura'. Quodsi animad- 24.1
uerterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab eo quod est
'robur' 'roboris' fieri quo modo ab eo quod est 'miles limes'
'militis limitis', 'iudex uindex' 'iudicis uindicis', et quae
supra iam attigi. Quid uero quod, ut dicebam, similes posi- 25.1
tiones in longe diuersas figuras per obliquos casus exeunt,
ut 'uirgo Iuno,' 'fusus lusus', 'cuspis puppis' et mille alia:
cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dican-
tur, quaedam contra singulari numero, quaedam casibus 5
careant, quaedam a primis statim positionibus tota muten-
tur, ut 'Iuppiter'? Quod uerbis etiam accidit, ut illi 'fero', 26.1
cuius praeteritum perfectum et ulterius non inuenitur. Nec
plurimum refert nulla haec an praedura sint. Nam quid 'pro-
genies' genetiuo singulari, quid plurali 'spes' faciet? Quo
modo autem 'quire' et 'urgere' uel in praeterita patiendi 5
modo uel in participia transibunt? Quid de aliis dicam, cum 27.1
'senatus senatui' 'senati' an 'senatus' faciat incertum sit?
Quare mihi non inuenuste dici uidetur aliud esse Latine,
aliud grammatice loqui. Ac de analogia nimium.
  Etymologia, quae uerborum originem inquirit, a Cicerone 28.1
dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelen inuenitur
σύμβολον, quod est 'nota'. Nam uerbum ex uerbo ductum, id
est ueriloquium, ipse Cicero qui finxit reformidat. Sunt qui
uim potius intuiti originationem uocent. Haec habet ali- 29.1
quando usum necessarium, quotiens interpretatione res de
qua quaeritur eget, ut cum M. Caelius se esse hominem frugi
uult probare, non quia abstinens sit (nam id ne mentiri
quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, 5
unde sit ducta frugalitas. Ideoque in definitionibus adsig-
natur etymologiae locus. Nonnumquam etiam barbara ab 30.1
emendatis conatur discernere, ut cum 'Triquetram' dici
Siciliam an 'Triquedram', 'meridiem' an 'medidiem' opor-
teat quaeritur: aliquando consuetudini seruit. Continet 31.1
autem in se multam eruditionem, siue ex Graecis orta trac-
temus, quae sunt plurima praecipueque Aeolica ratione, cui
est sermo noster simillimus, declinata, siue ex historiarum
ueterum notitia nomina hominum locorum gentium urbium 5
requiramus: unde Bruti, Publicolae, Pythici? cur Latium,
Italia, Beneuentum? quae Capitolium et collem Quirinalem
et Argiletum appellandi ratio?
  Iam illa minora in quibus maxime studiosi eius rei fatigan- 32.1
tur, qui uerba paulum declinata uarie et multipliciter ad
ueritatem reducunt aut correptis aut porrectis aut adiectis
aut detractis aut permutatis litteris syllabisue. Inde prauis
ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur. Sit enim 5
'consul' a consulendo uel a iudicando: nam et hoc 'consulere'
ueteres uocauerunt, unde adhuc remanet illud 'rogat boni
consulas', id est 'bonum iudices': 'senatui' dederit nomen 33.1
aetas, nam idem patres sunt: et 'rex' 'rector' et alia plurima
indubitata: nec abnuerim tegulae regulaeque et similium
his rationem: iam sit et 'classis' a calando et 'lepus' 'leuipes'
et 'uulpes' 'uolipes': etiamne a contrariis aliqua sinemus 34.1
trahi, ut 'lucus' quia umbra opacus parum luceat, et 'ludus'
quia sit longissime a lusu, et 'Ditis' quia minime diues?
Etiamne 'hominem' appellari quia sit humo natus (quasi
uero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi primi 5
mortales ante nomen imposuerint terrae quam sibi), et
'uerba' ab aëre uerberato? Pergamus: sic perueniemus eo 35.1
usque ut 'stella' luminis stilla credatur, cuius etymologiae
auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte qua a
me reprenditur inhumanum est. Qui uero talia libris com- 36.1
plexi sunt, nomina sua ipsi inscripserunt, ingenioseque uisus
est Gauius 'caelibes' dicere ueluti 'caelites', quod onere
grauissimo uacent, idque Graeco argumento iuuit: ἠϊθέους
enim eadem de causa dici adfirmat. Nec ei cedit Modestus 5
inuentione: nam, quia Caelo Saturnus genitalia absciderit,
hoc nomine appellatos qui uxore careant ait; Aelius 'pitu-
itam' quia petat uitam. Sed cui non post Varronem sit uenia? 37.1
Qui 'agrum' quia in eo agatur aliquid, et 'gragulos' quia gre-
gatim uolent dictos uoluit persuadere Ciceroni (ad eum enim
scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum
ex uocibus auium. Sed hoc tanti fuit uertere, ut 'merula', 38.1
quia sola uolat, quasi mera uolans nominaretur. Quidam non
dubitarunt etymologiae subicere omnem nominis causam, ut
ex habitu, quem ad modum dixi, 'Longos' et 'Rufos', ex
sono 'stertere' 'murmurare', etiam deriuata, ut a 'uelocitate' 5
dicitur 'uelox', et composita pleraque his similia, quae sine
dubio aliunde originem ducunt, sed arte non egent, cuius in
hoc opere non est usus nisi in dubiis.
  Verba a uetustate repetita non solum magnos adsertores 39.1
habent, sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non
sine delectatione: nam et auctoritatem antiquitatis habent
et, quia intermissa sunt, gratiam nouitati similem parant.
Sed opus est modo, ut neque crebra sint haec nec manifesta, 40.1
quia nihil est odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et
iam oblitteratis repetita temporibus, qualia sunt 'topper' et
'antegerio' et 'exanclare' et 'prosapia' et Saliorum carmina
uix sacerdotibus suis satis intellecta. Sed illa mutari uetat 41.1
religio et consecratis utendum est: oratio uero, cuius summa
uirtus est perspicuitas, quam sit uitiosa si egeat interprete!
Ergo ut nouorum optima erunt maxime uetera, ita ueterum
maxime noua. 5
  Similis circa auctoritatem ratio. Nam etiamsi potest uideri 42.1
nihil peccare qui utitur iis uerbis quae summi auctores tradi-
derunt, multum tamen refert non solum quid dixerint, sed
etiam quid persuaserint. Neque enim 'tuburchinabundum'
et 'lurchinabundum' iam in nobis quisquam ferat, licet Cato 5
sit auctor, nec 'hos lodices', quamquam id Pollioni placet,
nec 'gladiola', atqui Messala dixit, nec 'parricidatum', quod
in Caelio uix tolerabile uidetur, nec 'collos' mihi Caluus per-
suaserit: quae nec ipsi iam dicerent.
  Superest igitur consuetudo: nam fuerit paene ridiculum 43.1
malle sermonem quo locuti sint homines quam quo loquan-
tur. Et sane quid est aliud uetus sermo quam uetus loquendi
consuetudo? Sed huic ipsi necessarium est iudicium, con-
stituendumque in primis id ipsum quid sit quod consuetu- 5
dinem uocemus. Quae si ex eo quod plures faciunt nomen 44.1
accipiat, periculosissimum dabit praeceptum non orationi
modo sed, quod maius est, uitae: unde enim tantum boni ut
pluribus quae recta sunt placeant? Igitur ut uelli et comam
in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec 5
inuaserint ciuitatem, non erit consuetudo, quia nihil horum
caret reprensione (at lauamur et tondemur et conuiuimus ex
consuetudine), sic in loquendo non si quid uitiose multis
insederit pro regula sermonis accipiendum erit. Nam ut 45.1
transeam quem ad modum uulgo imperiti loquantur, tota
saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare
scimus. Ergo consuetudinem sermonis uocabo consensum
eruditorum, sicut uiuendi consensum bonorum. 5