| Nunc, quoniam diximus quae sit loquendi regula, | 1.7.1.1 |
| dicendum quae scribentibus custodienda, quod Graeci ortho- | |
| graphian uocant, nos recte scribendi scientiam nominemus. | |
| Cuius ars non in hoc posita est, ut nouerimus quibus quaeque | |
| syllaba litteris constet (nam id quidem infra grammatici | 5 |
| officium est), sed totam, ut mea fert opinio, subtilitatem in | |
| dubiis habet: ut longis syllabis omnibus adponere apicem | 2.1 |
| ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa uerbi quod | |
| scribitur patent, sed interim necessarium, cum eadem littera | |
| alium atque alium intellectum, prout correpta uel producta | |
| est, facit: ut 'malus' arborem significet an hominem non | 3.1 |
| bonum apice distinguitur, 'palus' aliud priore syllaba longa, | |
| aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominatiuo | |
| casu breuis, ablatiuo longa est, utrum sequamur plerumque | |
| hac nota monendi sumus. Similiter putauerunt illa quoque | 4.1 |
| seruanda discrimina, ut 'ex' praepositionem si uerbum | |
| sequeretur 'specto', adiecta secundae syllabae s littera, si | |
| 'pecto', remota scriberemus. Illa quoque seruata est a multis | 5.1 |
| differentia, ut 'ad', cum esset praepositio, d litteram, cum | |
| autem coniunctio, t acciperet, itemque 'cum', si tempus | |
| significaret, per quom, si comitem, per c ac duas sequentis | |
| scriberetur. Frigidiora his alia, ut 'quidquid' c quartam | 6.1 |
| haberet ne interrogare bis uideremur, et 'quotidie' non | |
| 'cotidie', ut sit quot diebus: uerum haec iam etiam inter | |
| ipsas ineptias euanuerunt. | |
| Quaeri solet, in scribendo praepositiones sonum quem | 7.1 |
| iunctae efficiunt an quem separatae obseruare conueniat, | |
| ut cum dico 'optinuit' (secundam enim b litteram ratio | |
| poscit, aures magis audiunt p) et 'immunis' (illud enim quod | 8.1 |
| ueritas exigit, sequentis syllabae sono uictum, m gemina | |
| commutatur.) Est et in diuidendis uerbis obseruatio, mediam | 9.1 |
| litteram consonantem priori an sequenti syllabae adiungas. | |
| 'Haruspex' enim, quia pars eius posterior a spectando est, s | |
| litteram tertiae dabit, 'abstemius', quia ex abstinentia | |
| temeti composita uox est, primae relinquet. Nam k quidem | 10.1 |
| in nullis uerbis utendum puto nisi quae significat etiam ut | |
| sola ponatur. Hoc eo non omisi quod quidam eam quotiens | |
| a sequatur necessariam credunt, cum sit c littera, quae ad | |
| omnis uocalis uim suam perferat. | 5 |
| Verum orthographia quoque consuetudini seruit ideoque | 11.1 |
| saepe mutata est. Nam illa uetustissima transeo tempora, | |
| quibus et pauciores litterae nec similes his nostris earum | |
| formae fuerunt et uis quoque diuersa, sicut apud Graecos | |
| o litterae, quae interim longa ac breuis, ut apud nos, interim | 5 |
| pro syllaba quam nomine suo exprimit posita est: ut a | 12.1 |
| Latinis ueteribus d plurimis in uerbis ultimam adiectam, | |
| quod manifestum est etiam ex columna rostrata, quae est | |
| Duilio in foro posita, interim g quoque, ut in puluinari Solis, | |
| qui colitur iuxta aedem Quirini, 'uesperug', quod 'uesperu- | 5 |
| ginem' accipimus. De mutatione etiam litterarum, de qua | 13.1 |
| supra dixi, nihil repetere hic necesse est: fortasse enim sicut | |
| scribebant, etiam loquebantur. Semiuocalis geminare diu | 14.1 |
| non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad | |
| Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, uocali- | |
| bus scripserunt. Diutius durauit ut e et i iungendis eadem | 15.1 |
| ratione qua Graeci ει uterentur: ea casibus numerisque dis- | |
| creta est, ut Lucilius praecipit: | |
| 'iam "puerei uenere": e postremum facito atque i, | |
| ut pueri plures fiant' | 5 |
| ac deinceps idem: | |
| 'mendaci furique addes e, cum dare furi | |
| iusseris.' | |
| Quod quidem cum superuacuum est quia i tam longae quam | 16.1 |
| breuis naturam habet, tum incommodum aliquando; nam | |
| in iis quae proximam ab ultima litteram e habebunt | |
| et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur | |
| e gemina, qualia sunt haec 'aurei' 'argentei' et his similia: | 5 |
| idque iis praecipue qui ad lectionem instituentur etiam im- | 17.1 |
| pedimento erit, sicut in Graecis accidit adiectione i litterae, | |
| quam non solum datiuis casibus in parte ultima adscribunt, | |
| sed quibusdam etiam interponunt, ut in ΛΗΙΣΤΗΙ, quia | |
| etymologia ex diuisione in tris syllabas facta desideret eam | 5 |
| litteram. Ae syllabam, cuius secundam nunc e litteram poni- | 18.1 |
| mus, uarie per a et i efferebant, quidam semper ut Graeci, | |
| quidam singulariter tantum, cum in datiuum uel genetiuum | |
| casum incidissent, unde 'pictai uestis' et 'aquai' Vergilius | |
| amantissimus uetustatis carminibus inseruit. In isdem | 19.1 |
| plurali numero e utebantur: 'hi Sullae, Galbae'. Est in hac | |
| quoque parte Lucili praeceptum, quod quia pluribus explica- | |
| tur uersibus, si quis parum credet apud ipsum in nono re- | |
| quirat. Quid quod Ciceronis temporibus paulumque infra, | 20.1 |
| fere quotiens s littera media uocalium longarum uel subiecta | |
| longis esset, geminabatur, ut 'caussae' 'cassus' 'diuissiones'? | |
| Quo modo et ipsum et Vergilium quoque scripsisse manus | |
| eorum docent. Atqui paulum superiores etiam illud quod nos | 21.1 |
| gemina dicimus 'iussi' una dixerunt. Iam 'optimus' 'maxi- | |
| mus' ut mediam i litteram, quae ueteribus u fuerat, acci- | |
| perent C. primum Caesaris inscriptione traditur factum. | |
| 'Here' nunc e littera terminamus: at ueterum comicorum | 22.1 |
| adhuc libris inuenio 'heri ad me uenit': quod idem in epistulis | |
| Augusti, quas sua manu scripsit aut emendauit, deprendi- | |
| tur. Quid? non Cato Censorius 'dicam' et 'faciam' 'dicae' | 23.1 |
| et 'faciae' scripsit, eundemque in ceteris quae similiter | |
| cadunt modum tenuit? Quod et ex ueteribus eius libris | |
| manifestum est et a Messala in libro de s littera positum. | |
| 'Sibe' et 'quase' scriptum in multorum libris est, sed an hoc | 24.1 |
| uoluerint auctores nescio: T. Liuium ita his usum ex Pediano | |
| comperi, qui et ipse eum sequebatur. Haec nos i littera fini- | |
| mus. Quid dicam 'uortices' et 'uorsus' ceteraque ad eundem | 25.1 |
| modum, quae primus Scipio Africanus in e litteram secun- | |
| dam uertisse dicitur? Nostri praeceptores 'seruum' 'ceruum'- | 26.1 |
| que u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi uocalis in | |
| unum sonum coalescere et confundi nequiret; nunc u gemina | |
| scribuntur ea ratione quam reddidi: neutro sane modo uox | |
| quam sentimus efficitur, nec inutiliter Claudius Aeolicam | 5 |
| illam ad hos usus litteram adiecerat. Illud nunc melius, quod | 27.1 |
| 'cui' tribus quas praeposui litteris enotamus, in quo pueris | |
| nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum | |
| ut ab illo 'qui' distingueretur. | |
| Quid quae scribuntur aliter quam enuntiantur? Nam et | 28.1 |
| 'Gaius' C littera significatur, quae inuersa mulierem de- | |
| clarat, quia tam Gaias esse uocitatas quam Gaios etiam ex | |
| nuptialibus sacris apparet: nec 'Gnaeus' eam litteram in | 29.1 |
| praenominis nota accipit qua sonat, et 'columnam' et 'con- | |
| sules' exempta n littera legimus, et 'Subura', cum tribus | |
| litteris notatur, C tertiam ostendit. Multa sunt generis huius, | |
| sed haec quoque uereor ne modum tam paruae quaestionis | 5 |
| excesserint. | |
| Iudicium autem suum grammaticus interponat his omni- | 30.1 |
| bus: nam hoc ualere plurimum debet. Ego, nisi quod consue- | |
| tudo optinuerit, sic scribendum quidque iudico quomodo | |
| sonat. Hic enim est usus litterarum, ut custodiant uoces et | 31.1 |
| uelut depositum reddant legentibus. Itaque id exprimere | |
| debent quod dicturi sumus. Hae fere sunt emendate loquen- | 32.1 |
| di scribendique partes: duas reliquas significanter ornateque | |
| dicendi non equidem grammaticis aufero, sed, cum mihi | |
| officia rhetoris supersint, maiori operi reseruo. | |
| Redit autem illa cogitatio, quosdam fore qui haec quae | 33.1 |
| diximus parua nimium et impedimenta quoque maius ali- | |
| quid agentibus putent: nec ipse ad extremam usque anxieta- | |
| tem et ineptas cauillationes descendendum atque his ingenia | |
| concidi et comminui credo. Sed nihil ex grammatice nocuerit | 34.1 |
| nisi quod superuacuum est. An ideo minor est M. Tullius | |
| orator quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio, | |
| ut epistulis apparet, recte loquendi asper quoque exactor? | |
| Aut uim C. Caesaris fregerunt editi de analogia libri? Aut | 35.1 |
| ideo minus Messala nitidus quia quosdam totos libellos non | |
| uerbis modo singulis sed etiam litteris dedit? Non obstant | |
| hae disciplinae per illas euntibus, sed circa illas haerentibus. |