| Superest lectio: in qua puer ut sciat ubi suspendere | 1.8.1.1 |
| spiritum debeat, quo loco uersum distinguere, ubi cludatur | |
| sensus, unde incipiat, quando attollenda uel summittenda | |
| sit uox, quid quoque flexu, quid lentius celerius concitatius | |
| lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest. | 5 |
| Vnum est igitur quod in hac parte praecipiam, ut omnia ista | 2.1 |
| facere possit: intellegat. Sit autem in primis lectio uirilis et | |
| cum sanctitate quadam grauis, et non quidem prorsae simi- | |
| lis, quia et carmen est et se poetae canere testantur, non | |
| tamen in canticum dissoluta nec plasmate, ut nunc a pleris- | 5 |
| que fit, effeminata: de quo genere optime C. Caesarem prae- | |
| textatum adhuc accepimus dixisse: 'si cantas, male cantas: | |
| si legis, cantas'. Nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, | 3.1 |
| ad comicum morem pronuntiari uelim, esse tamen flexum | |
| quendam quo distinguantur ab iis in quibus poeta persona | |
| sua utetur. Cetera admonitione magna egent, in primis ut | 4.1 |
| tenerae mentes tracturaeque altius quidquid rudibus et | |
| omnium ignaris insederit non modo quae diserta sed uel | |
| magis quae honesta sunt discant. Ideoque optime institutum | 5.1 |
| est ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quamquam | |
| ad intellegendas eorum uirtutes firmiore iudicio opus est: | |
| sed huic rei superest tempus, neque enim semel legentur. | |
| Interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex | 5 |
| magnitudine rerum spiritum ducat et optimis inbuatur. | |
| Vtiles tragoediae: alunt et lyrici, si tamen in iis non auctores | 6.1 |
| modo sed etiam partes operis elegeris: nam et Graeci licenter | |
| multa et Horatium nolim in quibusdam interpretari. Elegia | |
| uero, utique qua amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata | |
| sotadeorum (nam de sotadeis ne praecipiendum quidem est), | 5 |
| amoueantur si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis | |
| robur reseruentur. Comoediae, quae plurimum conferre ad | 7.1 |
| eloquentiam potest, cum per omnis et personas et adfectus | |
| eat, quem usum in pueris putem paulo post suo loco dicam: | |
| nam cum mores in tuto fuerint, inter praecipua legenda erit. | |
| De Menandro loquor, nec tamen excluserim alios: nam Latini | 8.1 |
| quoque auctores adferent utilitatis aliquid; sed pueris quae | |
| maxime ingenium alant atque animum augeant praelegenda: | |
| ceteris, quae ad eruditionem modo pertinent, longa aetas | |
| spatium dabit. Multum autem ueteres etiam Latini | 5 |
| conferunt, quamquam plerique plus ingenio quam arte | |
| ualuerunt, in primis copiam uerborum: quorum in tragoediis | |
| grauitas, in comoediis elegantia et quidam uelut atticismos | |
| inueniri potest. Oeconomia quoque in iis diligentior quam in | 9.1 |
| plerisque nouorum erit, qui omnium operum solam uirtutem | |
| sententias putauerunt. Sanctitas certe et, ut sic dicam, uirili- | |
| tas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum uitia | |
| dicendi quoque ratione defluximus. Denique credamus sum- | 10.1 |
| mis oratoribus, qui ueterum poemata uel ad fidem causarum | |
| uel ad ornamentum eloquentiae adsumunt. Nam prae- | 11.1 |
| cipue quidem apud Ciceronem, frequenter tamen apud Asi- | |
| nium etiam et ceteros qui sunt proximi, uidemus Enni Acci | |
| Pacuui Lucili Terenti Caecili et aliorum inseri uersus, summa | |
| non eruditionis modo gratia sed etiam iucunditatis, cum | 5 |
| poeticis uoluptatibus aures a forensi asperitate respirant. | |
| Quibus accedit non mediocris utilitas, cum sententiis eorum | 12.1 |
| uelut quibusdam testimoniis quae proposuere confirment. | |
| Verum priora illa ad pueros magis, haec sequentia ad robu- | |
| stiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis | |
| non scholarum temporibus sed uitae spatio terminentur. | 5 |
| In praelegendo grammaticus et illa quidem minora prae- | 13.1 |
| stare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto uersu | |
| desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse | |
| notae in carminibus ut etiam in oratoria compositione desi- | |
| derentur. Deprendat quae barbara, quae inpropria, quae | 14.1 |
| contra legem loquendi sint posita, non ut ex his utique | |
| improbentur poetae (quibus, quia plerumque seruire metro | |
| coguntur, adeo ignoscitur ut uitia ipsa aliis in carmine appel- | |
| lationibus nominentur: metaplasmus enim et schematismus | 5 |
| et schemata, ut dixi, uocamus et laudem uirtutis necessitati | |
| damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet. | |
| Id quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, | 15.1 |
| quot quaeque uerba modis intellegenda sint. Circa glosse- | |
| mata etiam, id est uoces minus usitatas, non ultima eius | |
| professionis diligentia est. Enimuero iam maiore cura doceat | 16.1 |
| tropos omnes, quibus praecipue non poema modo sed etiam | |
| oratio ornatur, schemata utraque, id est figuras, quaeque | |
| lexeos quaeque dianoeas uocantur: quorum ego sicut tro- | |
| porum tractatum in eum locum differo quo mihi de ornatu | 5 |
| orationis dicendum erit. Praecipue uero illa infigat animis, | 17.1 |
| quae in oeconomia uirtus, quae in decore rerum, quid per- | |
| sonae cuique conuenerit, quid in sensibus laudandum, quid | |
| in uerbis, ubi copia probabilis, ubi modus. | |
| His accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa, | 18.1 |
| non tamen usque ad superuacuum laborem occupata: nam | |
| receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse | |
| satis est. Persequi quidem quid quis umquam uel contemp- | |
| tissimorum hominum dixerit aut nimiae miseriae aut inanis | 5 |
| iactantiae est, et detinet atque obruit ingenia melius aliis | |
| uacatura. Nam qui omnis etiam indignas lectione scidas | 19.1 |
| excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam | |
| potest: atqui pleni sunt eius modi impedimentis grammati- | |
| corum commentarii, uix ipsis qui composuerunt satis noti. | |
| Nam Didymo, quo nemo plura scripsit, accidisse compertum | 20.1 |
| est ut, cum historiae cuidam tamquam uanae repugnaret, | |
| ipsius proferretur liber qui eam continebat. Quod euenit | 21.1 |
| praecipue in fabulosis usque ad deridicula quaedam, quae- | |
| dam etiam pudenda, unde improbissimo cuique pleraque | |
| fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et auctoribus, ut | |
| succurrit, mentiantur tuto, quia inueniri qui numquam fuere | 5 |
| non possunt: nam in notioribus frequentissime deprendun- | |
| tur a curiosis. Ex quo mihi inter uirtutes grammatici habe- | |
| bitur aliqua nescire. |