Et finitae quidem sunt partes duae quas haec professio
|
1.9.1.1
|
pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum,
|
|
quarum illam methodicen, hanc historicen uocant. Adicia-
|
|
mus tamen eorum curae quaedam dicendi primordia quibus
|
|
aetatis nondum rhetorem capientis instituant. Igitur Aesopi
|
2.1
|
fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, nar-
|
|
rare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde
|
|
eandem gracilitatem stilo exigere condiscant: uersus primo
|
|
soluere, mox mutatis uerbis interpretari, tum paraphrasi
|
5
|
audacius uertere, qua et breuiare quaedam et exornare saluo
|
|
modo poetae sensu permittitur. Quod opus, etiam consum-
|
3.1
|
matis professoribus difficile, qui commode tractauerit cui-
|
|
cumque discendo sufficiet. Sententiae quoque et chriae et
|
|
aetiologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos
|
|
scribantur, quia initium ex lectione ducunt: quorum omnium
|
5
|
similis est ratio, forma diuersa, quia sententia uniuersalis est
|
|
uox, aetiologia personis continetur. Chriarum plura genera
|
4.1
|
traduntur: unum simile sententiae, quod est positum in uoce
|
|
simplici: 'dixit ille' aut 'dicere solebat'; alterum quod est in
|
|
respondendo: 'interrogatus ille', uel 'cum hoc ei dictum
|
|
esset, respondit'; tertium huic non dissimile: 'cum quis
|
5
|
dixisset aliquid' uel 'fecisset'. Etiam in ipsorum factis esse
|
5.1
|
chrian putant, ut: 'Crates, cum indoctum puerum uidisset,
|
|
paedagogum eius percussit', et aliud paene par ei, quod
|
|
tamen eodem nomine appellare non audent, sed dicunt
|
|
χρειῶδες, ut: 'Milo, quem uitulum adsueuerat ferre, taurum
|
5
|
ferebat'. In his omnibus et declinatio per eosdem ducitur
|
|
casus et tam factorum quam dictorum ratio est. Narratiun-
|
6.1
|
culas a poetis celebratas notitiae causa, non eloquentiae
|
|
tractandas puto. Cetera maioris operis ac spiritus Latini
|
|
rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt:
|
|
Graeci magis operum suorum et onera et modum norunt.
|
5
|