| Haec de grammatice, quam breuissime potui, non ut | 1.10.1.1 |
| omnia dicerem sectatus, quod infinitum erat, sed ut maxime | |
| necessaria. Nunc de ceteris artibus quibus instituendos | |
| priusquam rhetori tradantur pueros existimo strictim | |
| subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci | 5 |
| encyclion paedian uocant. Nam isdem fere annis aliarum | 2.1 |
| quoque disciplinarum studia ingredienda sunt: quae quia et | |
| ipsae artes sunt et esse perfectae sine orandi scientia possunt | |
| nec rursus ad efficiendum oratorem satis ualent solae, an | |
| sint huic operi necessariae quaeritur. Nam quid, inquiunt, | 3.1 |
| ad agendam causam dicendamue sententiam pertinet scire | |
| quem ad modum in data linea constitui triangula aequis | |
| lateribus possint? Aut quo melius uel defendet reum uel | |
| reget consilia qui citharae sonos nominibus et spatiis dis- | 5 |
| tinxerit? Enumerent etiam fortasse multos quamlibet utiles | 4.1 |
| foro qui neque geometren audierint nec musicos nisi hac | |
| communi uoluptate aurium intellegant. Quibus ego primum | |
| hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro fre- | |
| quentius testatur: non eum a nobis institui oratorem qui sit | 5 |
| aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo | |
| perfecti illius et nulla parte cessantis. Nam et sapientem for- | 5.1 |
| mantes eum qui sit futurus consummatus undique et, ut | |
| dicunt, mortalis quidam deus non modo cognitione caelestium | |
| uel mortalium putant instruendum, sed per quaedam parua | |
| sane, si ipsa demum aestimes, ducunt, sicut exquisitas | 5 |
| interim ambiguitates: non quia κερατίναι aut κροκοδίλιναι | |
| possint facere sapientem, sed quia illum ne in minimis qui- | |
| dem oporteat falli. Similiter oratorem, qui debet esse sapiens, | 6.1 |
| non geometres faciet aut musicus quaeque his alia sub- | |
| iungam, sed hae quoque artes ut sit consummatus iuuabunt: | |
| nisi forte antidotus quidem atque alia quae oculis aut uul- | |
| neribus medentur ex multis atque interim contrariis quoque | 5 |
| inter se effectibus componi uidemus, quorum ex diuersis fit | |
| una illa mixtura quae nulli earum similis est ex quibus con- | |
| stat, sed proprias uires ex omnibus sumit, et muta animalia | 7.1 |
| mellis illum inimitabilem humanae rationi saporem uario | |
| florum ac sucorum genere perficiunt: nos mirabimur si oratio, | |
| qua nihil praestantius homini dedit prouidentia, pluribus | |
| artibus egeat, quae, etiam cum se non ostendunt in dicendo | 5 |
| nec proferunt, uim tamen occultam suggerunt et tacitae | |
| quoque sentiuntur. 'Fuit aliquis sine iis disertus'. Sed ego | 8.1 |
| oratorem uolo. 'Non multum adiciunt'. Sed aeque non erit | |
| totum cui uel parua deerunt; et optimum quidem hoc esse | |
| conueniet: cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen prae- | |
| cipiamus omnia, ut saltem plura fiant. Sed cur deficiat | 5 |
| animus? Natura enim perfectum oratorem esse non pro- | |
| hibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest. | |
| Atque ego uel iudicio ueterum poteram esse contentus. | 9.1 |
| Nam quis ignorat musicen, ut de hac primum loquar, tantum | |
| iam illis antiquis temporibus non studii modo uerum etiam | |
| uenerationis habuisse ut idem musici et uates et sapientes | |
| iudicarentur, mittam alios, Orpheus et Linus: quorum | 5 |
| utrumque dis genitum, alterum uero, quia rudes quoque | |
| atque agrestes animos admiratione mulceret, non feras modo | |
| sed saxa etiam siluasque duxisse posteritatis memoriae | |
| traditum est. Itaque et Timagenes auctor est omnium in | 10.1 |
| litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testi- | |
| monio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia con- | |
| uiuia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur. | |
| Iopas uero ille Vergili nonne canit | 5 |
| 'errantem lunam solisque labores' | |
| et cetera? Quibus certe palam confirmat auctor eminentissi- | |
| mus musicen cum diuinarum etiam rerum cognitione esse | |
| coniunctam. Quod si datur, erit etiam oratori necessaria, si | 11.1 |
| quidem, ut diximus, haec quoque pars, quae ab oratoribus | |
| relicta a philosophis est occupata, nostri operis fuit ac sine | |
| omnium talium scientia non potest esse perfecta eloquentia. | |
| Atqui claros nomine sapientiae uiros nemo dubitauerit stu- | 12.1 |
| diosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti | |
| acceptam sine dubio antiquitus opinionem uulgauerint mun- | |
| dum ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra | |
| imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam | 5 |
| uocant harmonian, sonum quoque his motibus dederint. | |
| Nam Plato cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo | 13.1 |
| ne intellegi quidem nisi ab iis qui hanc quoque partem | |
| disciplinae diligenter perceperint potest. De philosophis | |
| loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra | |
| non erubescebat? Duces maximos et fidibus et tibiis cecinisse | 14.1 |
| traditum, exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos | |
| modis. Quid autem aliud in nostris legionibus cornua ac | |
| tubae faciunt? Quorum concentus quanto est uehementior, | |
| tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat. Non igitur | 15.1 |
| frustra Plato ciuili uiro, quem πολιτικόν uocat, necessariam | |
| musicen credidit, et eius sectae, quae aliis seuerissima, aliis | |
| asperrima uidetur, principes in hac fuere sententia, ut existi- | |
| marent sapientium aliquos nonnullam operam his studiis | 5 |
| accommodaturos, et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis | |
| legum auctor, musices disciplinam probauit. Atque eam | 16.1 |
| natura ipsa uidetur ad tolerandos facilius labores uelut | |
| muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur; | |
| nec solum in iis operibus in quibus plurium conatus prae- | |
| eunte aliqua iucunda uoce conspirat, sed etiam singulorum | 5 |
| fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur. Laudem | 17.1 |
| adhuc dicere artis pulcherrimae uideor, nondum eam tamen | |
| oratori coniungere. Transeamus igitur id quoque, quod gram- | |
| matice quondam ac musice iunctae fuerunt: si quidem | |
| Archytas atque Euenus etiam subiectam grammaticen musi- | 5 |
| cae putauerunt, et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse | |
| cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor, sed quem | |
| Plato adeo probauit ut suppositos capiti libros eius cum | |
| moreretur habuisse credatur, tum Eupolis, apud quem | 18.1 |
| Prodamus et musicen et litteras docet et Maricas, qui est | |
| Hyperbolus, nihil se ex musice scire nisi litteras confitetur. | |
| Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiqui- | |
| tus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypo- | 5 |
| bolimaeo senex, qui reposcenti filium patri uelut rationem | |
| inpendiorum quae in educationem contulerit exponens psaltis | |
| se et geometris multa dicit dedisse. Vnde etiam ille mos, ut | 19.1 |
| in conuiuiis post cenam circumferretur lyra, cuius cum se | |
| imperitum Themistocles confessus esset, ut uerbis Ciceronis | |
| utar, 'est habitus indoctior'. Sed ueterum quoque Roma- | 20.1 |
| norum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit: uersus quoque | |
| Saliorum habent carmen. Quae cum omnia sint a Numa rege | |
| instituta, faciunt manifestum ne illis quidem qui rudes ac | |
| bellicosi uidentur curam musices, quantam illa recipiebat | 5 |
| aetas, defuisse. Denique in prouerbium usque Graecorum | 21.1 |
| celebratum est indoctos a Musis atque a Gratiis abesse. | |
| Verum quid ex ea proprie petat futurus orator disseramus. | 22.1 |
| Numeros musice duplices habet, in uocibus et in corpore: | |
| utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. Vocis | |
| rationem Aristoxenus musicus diuidit in ῥυθμόν et μέλος, | |
| quorum alterum modulatione, alterum canore ac sonis con- | 5 |
| stat. Num igitur non haec omnia oratori necessaria? Quorum | |
| unum ad gestum, alterum ad conlocationem uerborum, ter- | |
| tium ad flexus uocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, | |
| pertinet: nisi forte in carminibus tantum et in canticis exi- | 23.1 |
| gitur structura quaedam et inoffensa copulatio uocum, in | |
| agendo superuacua est, aut non compositio et sonus in ora- | |
| tione quoque uarie pro rerum modo adhibetur sicut in | |
| musice. Namque et uoce et modulatione grandia elate, | 24.1 |
| iucunda dulciter, moderata leniter canit totaque arte con- | |
| sentit cum eorum quae dicuntur adfectibus. Atqui in orando | 25.1 |
| quoque intentio uocis, remissio, flexus pertinet ad mouendos | |
| audientium adfectus, aliaque et conlocationis et uocis, ut | |
| eodem utar uerbo, modulatione concitationem iudicis, alia | |
| misericordiam petimus, cum etiam organis, quibus sermo | 5 |
| exprimi non potest, adfici animos in diuersum habitum sen- | |
| tiamus. Corporis quoque aptus et decens motus, qui dicitur | 26.1 |
| εὐρυθμία, et est necessarius nec aliunde peti potest: in quo | |
| pars actionis non minima consistit, qua de re sepositus nobis | |
| est locus. Age, non habebit in primis curam uocis orator? | 27.1 |
| Quid tam musices proprium? Sed ne haec quidem praesu- | |
| menda pars est: uno interim contenti simus exemplo C. | |
| Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contio- | |
| nanti consistens post eum musicus fistula, quam tonarion | 5 |
| uocant, modos quibus deberet intendi ministrabat; haec ei | 28.1 |
| cura inter turbidissimas actiones uel terrenti optimates uel | |
| iam timenti fuit. Libet propter quosdam imperitiores, etiam | |
| 'crassiore', ut uocant, 'Musa', dubitationem huius utilitatis | |
| eximere. Nam poetas certe legendos oratori futuro conces- | 29.1 |
| serint: num igitur hi sine musice? Ac si quis tam caecus | |
| animi est ut de aliis dubitet, illos certe qui carmina ad lyram | |
| composuerunt. Haec diutius forent dicenda si hoc studium | |
| uelut nouum praeciperem. Cum uero antiquitus usque a | 30.1 |
| Chirone atque Achille ad nostra tempora apud omnis, qui | |
| modo legitimam disciplinam non sint perosi, durauerit, non | |
| est committendum ut illa dubia faciam defensionis sollici- | |
| tudine. Quamuis autem satis iam ex ipsis quibus sum modo | 31.1 |
| usus exemplis credam esse manifestum quae mihi et quate- | |
| nus musice placeat, apertius tamen profitendum puto non | |
| hanc a me praecipi quae nunc in scaenis effeminata et in- | |
| pudicis modis fracta non ex parte minima si quid in nobis | 5 |
| uirilis roboris manebat excidit, sed qua laudes fortium cane- | |
| bantur quaque ipsi fortes canebant: nec psalteria et spadicas, | |
| etiam uirginibus probis recusanda, sed cognitionem rationis, | |
| quae ad mouendos leniendosque adfectus plurimum ualet. | |
| Nam et Pythagoran accepimus concitatos ad uim pudicae | 32.1 |
| domui adferendam iuuenes iussa mutare in spondium modos | |
| tibicina composuisse, et Chrysippus etiam nutricum illi | |
| quae adhibetur infantibus adlectationi suum quoddam car- | |
| men adsignat. Est etiam non inerudite ad declamandum ficta | 5 |
| materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium | |
| cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato | 33.1 |
| accusari quod causa mortis extiterit: quae si dici debet ab | |
| oratore nec dici citra scientiam musices potest, quomodo non | |
| hanc quoque artem necessariam esse operi nostro uel inique | |
| consentient? | 5 |
| In geometria partem fatentur esse utilem teneris aetati- | 34.1 |
| bus: agitari namque animos et acui ingenia et celeritatem | |
| percipiendi uenire inde concedunt, sed prodesse eam non, ut | |
| ceteras artis, cum perceptae sint sed cum discatur existi- | |
| mant. Id uulgaris opinio est: nec sine causa summi uiri etiam | 35.1 |
| inpensam huic scientiae operam dederunt. Nam cum sit | |
| geometria diuisa in numeros atque formas, numerorum | |
| quidem notitia non oratori modo sed cuicumque primis | |
| saltem litteris erudito necessaria est. In causis uero uel fre- | 5 |
| quentissime uersari solet: in quibus actor, non dico si circa | |
| summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut inde- | |
| coro gestu a computatione dissentit, iudicatur indoctus. Illa | 36.1 |
| uero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas | |
| (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem | |
| quandam aliam cum arte oratoria cognationem. Iam primum | 37.1 |
| ordo est geometriae necessarius: nonne et eloquentiae? Ex | |
| prioribus geometria probat insequentia et certis incerta: | |
| nonne id in dicendo facimus? Quid? illa propositarum quaes- | |
| tionum conclusio non fere tota constat syllogismis? Propter | 5 |
| quod pluris inuenias qui dialecticae similem quam qui rhe- | |
| toricae fateantur hanc artem. Verum et orator, etiamsi raro, | |
| non tamen numquam probabit dialectice. Nam et syllogismis | 38.1 |
| si res poscet utetur, et certe enthymemate, qui rhetoricus | |
| est syllogismus. Denique probationum quae sunt potentissi- | |
| mae grammicae apodixis uulgo dicuntur: quid autem magis | |
| oratio quam probationem petit? Falsa quoque ueris similia | 39.1 |
| geometria ratione deprendit. Fit hoc et in numeris per | |
| quasdam quas pseudographias uocant, quibus pueri ludere | |
| solebamus. Sed alia maiora sunt. Nam quis non ita proponenti | |
| credat: 'quorum locorum extremae lineae eandem mensuram | 5 |
| colligunt, eorum spatium quoque quod iis lineis continetur | |
| par sit necesse est?' At id falsum est: nam plurimum refert | 40.1 |
| cuius sit formae ille circumitus, reprehensique a geometris | |
| sunt historici qui magnitudinem insularum satis significari | |
| nauigationis ambitu crediderunt. Nam ut quaeque forma | |
| perfectissima, ita capacissima est. Ideoque illa circumcurrens | 41.1 |
| linea, si efficiet orbem, quae forma est in planis maxime | |
| perfecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum | |
| paribus oris efficiat, rursus quadrata triangulis, triangula | |
| ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus. Sed alia for- | 42.1 |
| sitan obscuriora: nos facillimum etiam imperitis sequamur | |
| experimentum. Iugeri mensuram ducentos et quadraginta | |
| longitudinis pedes esse dimidioque in latitudinem patere non | |
| fere quisquam est qui ignoret, et qui sit circumitus et quan- | 5 |
| tum campi cludat colligere expeditum. At centeni et octo- | 43.1 |
| geni in quamque partem pedes idem spatium extremitatis | |
| sed multo amplius clusae quattuor lineis areae faciunt. Id | |
| si computare quem piget, breuioribus numeris idem discat. | |
| Nam deni in quadram pedes quadraginta per oram, intra | 5 |
| centum erunt. At si quini deni per latera, quini in fronte sint, | |
| ex illo quod amplectuntur quartam deducent eodem circum- | |
| ductu. Si uero porrecti utrimque undeuiceni singulis distent, | 44.1 |
| non plures intus quadratos habebunt quam per quot longi- | |
| tudo ducetur: quae circumibit autem linea eiusdem spatii | |
| erit cuius ea quae centum continet. Ita quidquid formae | |
| quadrati detraxeris, amplitudini quoque peribit. Ergo etiam | 45.1 |
| id fieri potest, ut maiore circumitu minor loci amplitudo | |
| cludatur. Haec in planis; nam in collibus uallibusque etiam | |
| imperito patet plus soli esse quam caeli. Quid quod se eadem | 46.1 |
| geometria tollit ad rationem usque mundi? In qua, cum | |
| siderum certos constitutosque cursus numeris docet, disci- | |
| mus nihil esse inordinatum atque fortuitum: quod ipsum | |
| nonnumquam pertinere ad oratorem potest. An uero, cum | 47.1 |
| Pericles Athenienses solis obscuratione territos redditis eius | |
| rei causis metu liberauit, aut cum Sulpicius ille Gallus in | |
| exercitu L. Pauli de lunae defectione disseruit, ne uelut pro- | |
| digio diuinitus facto militum animi terrerentur, non uidetur | 5 |
| esse usus oratoris officio? Quod si Nicias in Sicilia scisset, | 48.1 |
| non eodem confusus metu pulcherrimum Atheniensium exer- | |
| citum perdidisset: sicut Dion, cum ad destruendam Dionysi | |
| tyrannidem uenit, non est tali casu deterritus. Sint extra | |
| licet usus bellici transeamusque quod Archimedes unus ob- | 5 |
| sidionem Syracusarum in longius traxit, illud utique iam | 49.1 |
| proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas quae- | |
| stiones, quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de | |
| ratione uidendi, de sectione <in> infinitum, de celeritate | |
| augenda, linearibus illis probationibus solui solere: ut, si est | 5 |
| oratori, quod proximus demonstrabit liber, de omnibus re- | |
| bus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator. |