| Dandum aliquid comoedo quoque, dum eatenus qua | 1.11.1.1 |
| pronuntiandi scientiam futurus orator desiderat. Non enim | |
| puerum quem in hoc instituimus aut femineae uocis exilitate | |
| frangi uolo aut seniliter tremere. Nec uitia ebrietatis effingat | 2.1 |
| nec seruili uernilitate inbuatur nec amoris auaritiae metus | |
| discat adfectum: quae neque oratori sunt necessaria et men- | |
| tem praecipue in aetate prima teneram adhuc et rudem in- | |
| ficiunt; nam frequens imitatio transit in mores. Ne gestus | 3.1 |
| quidem omnis ac motus a comoedis petendus est. Quam- | |
| quam enim utrumque eorum ad quendam modum praestare | |
| debet orator, plurimum tamen aberit a scaenico, nec uultu | |
| nec manu nec excursionibus nimius. Nam si qua in his ars | 5 |
| est dicentium, ea prima est ne ars esse uideatur. | |
| Quod est igitur huius doctoris officium? In primis uitia si | 4.1 |
| qua sunt oris emendet, ut expressa sint uerba, ut suis quae- | |
| que litterae sonis enuntientur. Quarundam enim uel exilitate | |
| uel pinguitudine nimia laboramus, quasdam uelut acriores | |
| parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetiori- | 5 |
| bus permutamus. Quippe et rho litterae, qua Demosthenes | 5.1 |
| quoque laborauit, labda succedit, quarum uis est apud | |
| nos quoque, et cum c ac similiter g non eualuerunt, in t ac | |
| d molliuntur. Ne illas quidem circa s litteram delicias hic | 6.1 |
| magister feret, nec uerba in faucibus patietur audiri nec oris | |
| inanitate resonare nec, quod minime sermoni puro conueniat, | |
| simplicem uocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, | |
| quod Graeci catapeplasmenon dicunt (sic appellatur cantus | 7.1 |
| tibiarum quae, praeclusis quibus clarescunt foraminibus, | |
| recto modo exitu grauiorem spiritum reddunt). Curabit | 8.1 |
| etiam ne extremae syllabae intercidant, ut par sibi sermo | |
| sit, ut quotiens exclamandum erit lateris conatus sit ille, non | |
| capitis, ut gestus ad uocem, uultus ad gestum accommodetur. | |
| Obseruandum erit etiam ut recta sit facies dicentis, ne labra | 9.1 |
| detorqueantur, ne inmodicus hiatus rictum distendat, ne | |
| supinus uultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata | |
| utrolibet ceruix. Nam frons pluribus generibus peccat. Vidi | 10.1 |
| multos quorum supercilia ad singulos uocis conatus | |
| adleuarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, | |
| cum alterum in uerticem tenderent, altero paene oculus | |
| ipse premeretur. Infinitum autem, ut mox dicemus, in his | 11.1 |
| quoque rebus momentum est, et nihil potest placere quod non | |
| decet. | |
| Debet etiam docere comoedus quomodo narrandum, qua | 12.1 |
| sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, | |
| qui flexus deceat miserationem: quod ita optime faciet si | |
| certos ex comoediis elegerit locos et ad hoc maxime idoneos, | |
| id est actionibus similes. Idem autem non ad pronuntiandum | 13.1 |
| modo utilissimi, uerum ad augendam quoque eloquentiam | |
| maxime accommodati erunt. Et haec dum infirma aetas | 14.1 |
| maiora non capiet: ceterum cum legere orationes oportebit, | |
| cum uirtutes earum iam sentiet, tum mihi diligens aliquis | |
| ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet uerum | |
| ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare | 5 |
| et quem ad modum agere oportebit, ut protinus pronuntia- | |
| tionem uocem memoriam exerceat. | |
| Ne illos quidem reprehendendos puto qui paulum etiam | 15.1 |
| palaestricis uacauerunt. Non de iis loquor quibus pars uitae | |
| in oleo, pars in uino consumitur, qui corporum cura mentem | |
| obruerunt (hos enim abesse ab eo quem instituimus quam | |
| longissime uelim): sed nomen est idem iis a quibus gestus | 16.1 |
| motusque formantur, ut recta sint bracchia, ne indoctae | |
| rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis | |
| pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclina- | |
| tione dissideant. Nam neque haec esse in parte pronuntia- | 17.1 |
| tionis negauerit quisquam neque ipsam pronuntiationem ab | |
| oratore secernet: et certe quod facere oporteat non indig- | |
| nandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae | |
| est (ut nomine ipso declaratur) lex gestus, et ab illis tempori- | 5 |
| bus heroicis orta sit et a summis Graeciae uiris atque ipso | |
| etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte ciuilium | |
| posita uirtutum, et a Chrysippo in praeceptis de liberorum | |
| educatione compositis non omissa. Nam Lacedaemonios | 18.1 |
| quidem etiam saltationem quandam tamquam ad bella | |
| quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus. | |
| Neque id ueteribus Romanis dedecori fuit: argumentum est | |
| sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus salta- | 5 |
| tio et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro uerba Crassi, | |
| quibus praecipit ut orator utatur 'laterum inclinatione forti | |
| ac uirili, non a scaena et histrionibus, sed ab armis aut | |
| etiam a palaestra'. Cuius disciplinae usus in nostram usque | |
| aetatem sine reprehensione descendit. A me tamen nec | 19.1 |
| ultra puerilis annos retinebitur nec in his ipsis diu. Neque | |
| enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis | |
| uolo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde | |
| nos non id agentis furtim decor ille discentibus traditus | 5 |
| prosequatur. |