| Quaeri solet an, etiamsi discenda sint haec, eodem | 1.12.1.1 |
| tempore tamen tradi omnia et percipi possint. Negant enim | |
| quidam, quia confundatur animus ac fatigetur tot disciplinis | |
| in diuersum tendentibus, ad quas nec mens nec corpus nec | |
| dies ipse sufficiat, et, si maxime patiatur hoc aetas robustior, | 5 |
| pueriles annos onerari non oporteat. Sed non satis perspiciunt | 2.1 |
| quantum natura humani ingenii ualeat, quae ita est agilis | |
| ac uelox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut | |
| ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura uero | |
| non eodem die modo sed eodem temporis momento uim | 5 |
| suam intendat. An uero citharoedi non simul et memoriae | 3.1 |
| et sono uocis et plurimis flexibus seruiunt, cum interim alios | |
| neruos dextra percurrunt, alios laeua trahunt continent | |
| praebent, ne pes quidem otiosus certam legem temporum | |
| seruat—et haec pariter omnia? Quid? nos agendi subita | 4.1 |
| necessitate deprensi nonne alia dicimus alia prouidemus, | |
| cum pariter inuentio rerum, electio uerborum, compositio | |
| gestus pronuntiatio uultus motus desiderentur? Quae si | |
| uelut sub uno conatu tam diuersa parent simul, cur non | 5 |
| pluribus curis horas partiamur—cum praesertim reficiat | |
| animos ac reparet uarietas ipsa, contraque sit aliquanto diffi- | |
| cilius in labore uno perseuerare? Ideo et stilus lectione | |
| requiescit et ipsius lectionis taedium uicibus leuatur; quam- | 5.1 |
| libet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus | |
| ad id quod incipimus. Quis non optundi possit si per totum | |
| diem cuiuscumque artis unum magistrum ferat? Mutatione | |
| recreabitur sicut in cibis, quorum diuersitate reficitur sto- | 5 |
| machus et pluribus minore fastidio alitur. Aut dicant isti | 6.1 |
| mihi quae sit alia ratio discendi. Grammatico soli deseruia- | |
| mus, deinde geometrae tantum, omittamus interim quod | |
| didicimus? mox transeamus ad musicum, excidant priora? | |
| Et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad | 5 |
| Graecas? Et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi nouissi- | |
| mum? Cur non idem suademus agricolis, ne arua simul et | 7.1 |
| uineta et oleas et arbustum colant? ne pratis et pecoribus et | |
| hortis et aluearibus auibusque accommodent curam? Cur | |
| ipsi aliquid forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, | |
| aliquid rationibus domesticis, aliquid curae corporis, non- | 5 |
| nihil uoluptatibus cotidie damus? Quarum nos una res quae- | |
| libet nihil intermittentis fatigaret: adeo facilius est multa | |
| facere quam diu. | |
| Illud quidem minime uerendum est, ne laborem studiorum | 8.1 |
| pueri difficilius tolerent; neque enim ulla aetas minus fatiga- | |
| tur. Mirum sit forsitan, sed experimentis deprehendas; nam | |
| et dociliora sunt ingenia priusquam obduruerunt (id uel | 9.1 |
| hoc argumento patet, quod intra biennium quam uerba | |
| recte formare potuerunt quamuis nullo instante omnia fere | |
| locuntur: at nouiciis nostris per quot annos sermo Latinus | |
| repugnat! Magis scias si quem iam robustum instituere litteris | 5 |
| coeperis non sine causa dici παιδομαθεῖς eos qui in sua | |
| quidque arte optime faciant) et patientior est laboris natura | 10.1 |
| pueris quam iuuenibus. Videlicet ut corpora infantium nec | |
| casus, quo in terram totiens deferuntur, tam grauiter adfligit | |
| nec illa per manus et genua reptatio nec post breue tempus | |
| continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest | 5 |
| nec se ipsi grauant: sic animi quoque, credo quia minore | |
| conatu mouentur nec suo nisu studiis insistunt sed form- | |
| andos se tantummodo praestant, non similiter fatigantur. | |
| Praeterea secundum aliam aetatis illius facilitatem uelut | 11.1 |
| simplicius docentis secuntur nec quae iam egerint metiun- | |
| tur: abest illis adhuc etiam laboris iudicium. Porro, ut fre- | |
| quenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam | |
| cogitatio. | 5 |
| Sed ne temporis quidem umquam plus erit, quia his aetati- | 12.1 |
| bus omnis in audiendo profectus est. Cum ad stilum secedet, | |
| cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare | |
| haec studia uel non uacabit uel non libebit. Ergo cum gram- | 13.1 |
| maticus totum diem occupare non possit, nec debeat ne | |
| discentis animum taedio auertat, quibus potius studiis haec | |
| temporum uelut subsiciua donabimus? Nam nec ego consumi | 14.1 |
| studentem in his artibus uolo: nec moduletur aut musicis | |
| notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque | |
| geometriae opera descendat; non comoedum in pronun- | |
| tiando nec saltatorem in gestu facio. Quae si omnia exigerem, | 5 |
| suppeditabat tamen tempus; longa est enim quae discit | |
| aetas, et ego non de tardis ingeniis loquor. Denique cur in | 15.1 |
| his omnibus quae discenda oratori futuro puto eminuit | |
| Plato? Qui non contentus disciplinis quas praestare poterant | |
| Athenae, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam nauiga- | |
| uerat, Aegypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana | 5 |
| perdidicit. | |
| Difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae; neque enim | 16.1 |
| nobis operis amor est, nec quia sit honesta ac rerum pul- | |
| cherrima eloquentia petitur ipsa, sed ad uilem usum et | |
| sordidum lucrum accingimur. Dicant sine his in foro multi | 17.1 |
| et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis | |
| negotiator et plus uoci suae debeat praeco. Ne uelim quidem | |
| lectorem dari mihi quid studia referant computaturum. Qui | 18.1 |
| uero imaginem ipsam eloquentiae diuina quadam mente | |
| conceperit, quique illam, ut ait non ignobilis tragicus, 'regi- | |
| nam rerum orationem' ponet ante oculos, fructumque non | |
| ex stipe aduocationum sed ex animo suo et contemplatione | 5 |
| ac scientia petet perpetuum illum nec fortunae subiectum, | |
| facile persuadebit sibi ut tempora, quae spectaculis campo | |
| tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et con- | |
| uiuiorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico | |
| inpendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis | 10 |
| ineruditis uoluptatibus. Dedit enim hoc prouidentia homini- | |
| bus munus, ut honesta magis iuuarent. Sed nos haec ipsa | 19.1 |
| dulcedo longius duxit. Hactenus ergo de studiis quibus | |
| antequam maiora capiat puer instituendus est: proximus | |
| liber uelut nouum sumet exordium et ad rhetoris officia | |
| transibit. | 5 |