| LIBER SECVNDVS | |
| Tenuit consuetudo, quae cotidie magis inualescit, ut | 2.1.1.1 |
| praeceptoribus eloquentiae, Latinis quidem semper, sed | |
| etiam Graecis interim, discipuli serius quam ratio postulat | |
| traderentur. Eius rei duplex causa est, quod et rhetores | |
| utique nostri suas partis omiserunt et grammatici alienas | 5 |
| occupauerunt. Nam et illi declamare modo et scientiam de- | 2.1 |
| clamandi ac facultatem tradere officii sui ducunt idque intra | |
| deliberatiuas iudicialisque materias (nam cetera ut pro- | |
| fessione sua minora despiciunt), et hi non satis credunt | |
| excepisse quae relicta erant (quo nomine gratia quoque iis | 5 |
| habenda est), sed ad prosopopoeias usque [ad suasorias], in | |
| quibus onus dicendi uel maximum est, inrumpunt. Hinc | 3.1 |
| ergo accidit ut quae alterius artis prima erant opera facta | |
| sint alterius nouissima, et aetas altioribus iam disciplinis | |
| debita in schola minore subsidat ac rhetoricen apud gram- | |
| maticos exerceat. Ita, quod est maxime ridiculum, non ante | 5 |
| ad declamandi magistrum mittendus uidetur puer quam | |
| declamare sciat. | |
| Nos suum cuique professioni modum demus: et gram- | 4.1 |
| matice, quam in Latinum transferentes litteraturam | |
| uocauerunt, fines suos norit, praesertim tantum ab hac | |
| appellationis suae paupertate, intra quam primi illi constitere, | |
| prouecta; nam tenuis a fonte adsumptis †historicorum criti- | 5 |
| corumque† uiribus pleno iam satis alueo fluit, cum praeter | |
| rationem recte loquendi non parum alioqui copiosam prope | |
| omnium maximarum artium scientiam amplexa sit: et | 5.1 |
| rhetorice, cui nomen uis eloquendi dedit, officia sua non | |
| detrectet nec occupari gaudeat pertinentem ad se laborem: | |
| quae, dum opere cedit, iam paene possessione depulsa est. | |
| Neque infitiabor aliquem ex his qui grammaticen profitean- | 6.1 |
| tur eo usque scientiae progredi posse ut ad haec quoque | |
| tradenda sufficiat. Sed cum id aget, rhetoris officio fungetur, | |
| non suo. | |
| Nos porro quaerimus quando iis quae rhetorice praecipit | 7.1 |
| percipiendis puer maturus esse uideatur: in quo quidem non | |
| id est aestimandum, cuius quisque sit aetatis, sed quantum | |
| in studiis iam effecerit. Et ne diutius disseram quando sit | |
| rhetori tradendus, sic optime finiri credo: cum poterit. Sed | 5 |
| hoc ipsum ex superiore pendet quaestione. Nam si gramma- | 8.1 |
| tices munus usque ad suasorias prorogatur, tardius rhetore | |
| opus est: si rhetor prima officia operis sui non recusat, a nar- | |
| rationibus statim et laudandi uituperandique opusculis cura | |
| eius desideratur. An ignoramus antiquis hoc fuisse ad augen- | 9.1 |
| dam eloquentiam genus exercitationis, ut thesis dicerent et | |
| communes locos et cetera citra complexum rerum persona- | |
| rumque quibus uerae fictaeque controuersiae continentur? | |
| Ex quo palam est quam turpiter deserat eam partem rhe- | 5 |
| torices institutio quam et primam habuit et diu solam. Quid | 10.1 |
| autem est ex his de quibus supra dixi quod non cum in alia | |
| quae sunt rhetorum propria, tum certe in illud iudiciale | |
| causae genus incidat? An non in foro narrandum est? Qua | |
| in parte nescio an sit uel plurimum. Non laus ac uituperatio | 11.1 |
| certaminibus illis frequenter inseritur? Non communes loci, | |
| siue qui sunt in uitia derecti, quales legimus a Cicerone com- | |
| positos, seu quibus quaestiones generaliter tractantur, quales | |
| sunt editi a Quinto quoque Hortensio, ut 'sitne paruis argu- | 5 |
| mentis credendum' et 'pro testibus' et 'in testes', in mediis | |
| litium medullis uersantur? Arma sunt haec quodam modo | 12.1 |
| praeparanda semper, ut iis cum res poscet utaris. Quae qui | |
| pertinere ad orationem non putabit, is ne statuam quidem | |
| inchoari credet cum eius membra fundentur. Neque hanc, | |
| ut aliqui putabunt, festinationem meam sic quisquam calum- | 5 |
| nietur tamquam eum qui sit rhetori traditus abducendum | |
| protinus a grammaticis putem. Dabuntur illis tum quoque | 13.1 |
| tempora sua, neque erit uerendum ne binis praeceptoribus | |
| oneretur puer. Non enim crescet, sed diuidetur qui sub uno | |
| miscebatur labor, et erit sui quisque operis magister utilior: | |
| quod adhuc optinent Graeci, a Latinis omissum est, et fieri | 5 |
| uidetur excusate, quia sunt qui labori isti successerint. |