| Ergo cum ad eas in studiis uires peruenerit puer ut quae | 2.2.1.1 |
| prima esse praecepta rhetorum diximus mente consequi | |
| possit, tradendus eius artis magistris erit. Quorum in primis | |
| inspici mores oportebit: quod ego non idcirco potissimum in | 2.1 |
| hac parte tractare sum adgressus quia non in ceteris quoque | |
| doctoribus idem hoc examinandum quam diligentissime | |
| putem, sicut testatus sum libro priore, sed quod magis neces- | |
| sariam eius rei mentionem facit aetas ipsa discentium. Nam | 3.1 |
| et adulti fere pueri ad hos praeceptores transferuntur et apud | |
| eos iuuenes etiam facti perseuerant, ideoque maior adhibenda | |
| tum cura est, ut et teneriores annos ab iniuria sanctitas | |
| docentis custodiat et ferociores a licentia grauitas deterreat. | 5 |
| Neque uero sat est summam praestare abstinentiam, nisi | 4.1 |
| disciplinae seueritate conuenientium quoque ad se mores | |
| adstrinxerit. | |
| Sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos | |
| animum, ac succedere se in eorum locum a quibus sibi liberi | 5 |
| tradantur existimet. Ipse nec habeat uitia nec ferat. Non | 5.1 |
| austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde | |
| odium, hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto ac | |
| bono sermo sit: nam quo saepius monuerit, hoc rarius casti- | |
| gabit; minime iracundus, nec tamen eorum quae emendanda | 5 |
| erunt dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, ad- | |
| siduus potius quam inmodicus. Interrogantibus libenter | 6.1 |
| respondeat, non interrogantes percontetur ultro. In laudan- | |
| dis discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus, quia | |
| res altera taedium laboris, altera securitatem parit. In emen- | 7.1 |
| dando quae corrigenda erunt non acerbus minimeque con- | |
| tumeliosus; nam id quidem multos a proposito studendi | |
| fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint. Ipse aliquid, | 8.1 |
| immo multa cotidie dicat quae secum auditores referant. | |
| Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione sup- | |
| peditet, tamen uiua illa, ut dicitur, uox alit plenius, prae- | |
| cipueque praeceptoris quem discipuli, si modo recte sunt | 5 |
| instituti, et amant et uerentur. Vix autem dici potest quanto | |
| libentius imitemur eos quibus fauemus. | |
| Minime uero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, | 9.1 |
| adsurgendi exultandique in laudando licentia: quin etiam | |
| iuuenum modicum esse, cum audient, testimonium debet. | |
| Ita fiet ut ex iudicio praeceptoris discipulus pendeat, atque | |
| id se dixisse recte quod ab eo probabitur credat. Illa uero | 10.1 |
| uitiosissima, quae iam humanitas uocatur, inuicem qualia- | |
| cumque laudandi cum est indecora et theatralis et seuere | |
| institutis scholis aliena, tum studiorum perniciosissima | |
| hostis: superuacua enim uidentur cura ac labor parata quid- | 5 |
| quid effuderint laude. Vultum igitur praeceptoris intueri | 11.1 |
| tam qui audiunt debent quam ipse qui dicit: ita enim pro- | |
| banda atque improbanda discernent; sic stilo facultas con- | |
| tinget, auditione iudicium. At nunc proni atque succincti ad | 12.1 |
| omnem clausulam non exsurgunt modo uerum etiam excur- | |
| runt et cum indecora exultatione conclamant. Id mutuum | |
| est et ibi declamationis fortuna. Hinc tumor et uana de se | |
| persuasio usque adeo ut illo condiscipulorum tumultu inflati, | 5 |
| si parum a praeceptore laudentur, ipsi de illo male sentiant. | |
| Sed se quoque praeceptores intente ac modeste audiri uelint: | 13.1 |
| non enim iudicio discipulorum dicere debet magister, sed | |
| discipulus magistri. Quin, si fieri potest, intendendus animus | |
| in hoc quoque, ut perspiciat quae quisque et quo modo laudet, | |
| et placere quae bene dicet non suo magis quam eorum | 5 |
| nomine delectetur qui recte iudicabunt. | |
| Pueros adulescentibus permixtos sedere non placet mihi. | 14.1 |
| Nam etiamsi uir talis qualem esse oportet studiis moribus- | |
| que praepositum modestam habere potest etiam iuuentutem, | |
| tamen uel infirmitas a robustioribus separanda est, et caren- | |
| dum non solum crimine turpitudinis uerum etiam suspicione. | 5 |
| Haec notanda breuiter existimaui. Nam ut absit ab ultimis | 15.1 |
| uitiis ipse ac schola ne praecipiendum quidem credo. Ac si | |
| quis est qui flagitia manifesta in eligendo filii praeceptore non | |
| uitet, iam hinc sciat cetera quoque, quae ad utilitatem iuuen- | |
| tutis componere conamur, esse sibi hac parte omissa super- | 5 |
| uacua. |