| Ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, | 2.3.1.1 |
| qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putauerunt, non | |
| tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud | |
| minores aliquamdiu detinent, tamquam instituendis artibus | |
| magis sit apta mediocritas praeceptoris cum ad intellectum | 5 |
| atque imitationem facilior, tum ad suscipiendas elementorum | |
| molestias minus superba. Qua in re mihi non arbitror diu | 2.1 |
| laborandum ut ostendam quanto sit melius optimis inbui, | |
| quanta in eluendis quae semel insederint uitiis difficultas | |
| consequatur, cum geminatum onus succedentis premat, et | |
| quidem dedocendi grauius ac prius quam docendi: propter | 3.1 |
| quod Timotheum clarum in arte tibiarum ferunt duplices | |
| ab iis quos alius instituisset solitum exigere mercedes quam si | |
| rudes traderentur. Error tamen est in re duplex: unus, quod | |
| interim sufficere illos minores existimant et bono sane sto- | 5 |
| macho contenti sunt: quae quamquam est ipsa reprensione | 4.1 |
| digna securitas, tamen esset utcumque tolerabilis si eius | |
| modi praeceptores minus docerent, non peius; alter ille etiam | |
| frequentior, quod eos qui ampliorem dicendi facultatem sint | |
| consecuti non putant ad minora descendere, idque interim | 5 |
| fieri quia fastidiant praestare hanc inferioribus curam, in- | |
| terim quia omnino non possint. Ego porro eum qui nolit in | 5.1 |
| numero praecipientium non habeo, posse autem maxime, si | |
| uelit, optimum quemque contendo: primum quod eum qui | |
| eloquentia ceteris praestet illa quoque per quae ad eloquen- | |
| tiam peruenitur diligentissime percepisse credibile est, | 5 |
| deinde quia plurimum in praecipiendo ualet ratio, quae | 6.1 |
| doctissimo cuique plenissima est, postremo quia nemo sic | |
| in maioribus eminet ut eum minora deficiant: nisi forte | |
| Iouem quidem Phidias optime fecit, illa autem quae in orna- | |
| mentum operis eius accedunt alius melius elaborasset, aut | 5 |
| orator loqui nesciet aut leuiores morbos curare non poterit | |
| praestantissimus medicus. | |
| Quid ergo? non est quaedam eloquentia maior quam ut | 7.1 |
| eam intellectu consequi puerilis infirmitas possit? Ego uero | |
| confiteor: sed hunc disertum praeceptorem prudentem | |
| quoque et non ignarum docendi esse oportebit, summitten- | |
| tem se ad mensuram discentis, ut uelocissimus quoque, si | 5 |
| forte iter cum paruolo faciat, det manum et gradum suum | |
| minuat nec procedat ultra quam comes possit. Quid si ple- | 8.1 |
| rumque accidit ut faciliora sint ad intellegendum et lucidiora | |
| multo quae a doctissimo quoque dicuntur? Nam et prima est | |
| eloquentiae uirtus perspicuitas, et, quo quis ingenio minus | |
| ualet, hoc se magis attollere et dilatare conatur, ut statura | 5 |
| breues in digitos eriguntur et plura infirmi minantur. Nam | 9.1 |
| tumidos et corruptos et tinnulos et quocumque alio | |
| cacozeliae genere peccantes certum habeo non uirium sed | |
| infirmitatis uitio laborare, ut corpora non robore sed uale- | |
| tudine inflantur, et recto itinere lassi plerumque deuertunt. | 5 |
| Erit ergo etiam obscurior quo quisque deterior. | |
| Non excidit mihi scripsisse me in libro priore, cum potior- | 10.1 |
| em in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius | |
| se prima studia tenerosque profectus ad imitationem con- | |
| discipulorum, quae facilior esset, erigere: quod a quibusdam | |
| sic accipi potest tamquam haec quam nunc tueor sententia | 5 |
| priori diuersa sit. Id a me procul aberit; namque ea causa | 11.1 |
| uel maxima est cur optimo cuique praeceptori sit tradendus | |
| puer, quod apud eum discipuli quoque melius instituti aut | |
| dicent quod inutile non sit imitari, aut, si quid errauerint, | |
| statim corrigentur: at indoctus ille etiam probabit fortasse | 5 |
| uitiosa et placere audientibus iudicio suo coget. Sit ergo tam | 12.1 |
| eloquentia quam moribus praestantissimus qui ad Phoenicis | |
| Homerici exemplum dicere ac facere doceat. |