| Hinc iam quas primas in docendo partis rhetorum | 2.4.1.1 |
| putem tradere incipiam, dilata parumper illa quae sola uulgo | |
| uocatur arte rhetorica: ac mihi oportunus maxime uidetur | |
| ingressus ab eo cuius aliquid simile apud grammaticos puer | |
| didicerit. | 5 |
| Et quia narrationum, excepta qua in causis utimur, tris | 2.1 |
| accepimus species, fabulam, quae uersatur in tragoediis | |
| atque carminibus non a ueritate modo sed etiam a forma | |
| ueritatis remota, argumentum, quod falsum sed uero simile | |
| comoediae fingunt, historiam, in qua est gestae rei expositio, | 5 |
| grammaticis autem poeticas dedimus: apud rhetorem | |
| initium sit historica, tanto robustior quanto uerior. Sed | 3.1 |
| narrandi quidem quae nobis optima ratio uideatur tum | |
| demonstrabimus cum de iudiciali parte dicemus: interim | |
| admonere illud sat est, ut sit ea neque arida prorsus atque | |
| ieiuna (nam quid opus erat tantum studiis laboris inpendere si | 5 |
| res nudas atque inornatas indicare satis uideretur?), neque | |
| rursus sinuosa et arcessitis descriptionibus, in quas plerique | |
| imitatione poeticae licentiae ducuntur, lasciuiat. Vitium | 4.1 |
| utrumque, peius tamen illud quod ex inopia quam quod ex | |
| copia uenit. Nam in pueris oratio perfecta nec exigi nec sperari | |
| potest: melior autem indoles laeta generosique conatus et | |
| uel plura iusto concipiens interim spiritus. Nec umquam me | 5.1 |
| in his discentis annis offendat si quid superfuerit. Quin ipsis | |
| doctoribus hoc esse curae uelim, ut teneras adhuc mentes | |
| more nutricum mollius alant, et satiari uelut quodam iucun- | |
| dioris disciplinae lacte patiantur. Erit illud plenius interim | 5 |
| corpus, quod mox adulta aetas adstringat. Hinc spes roboris: | 6.1 |
| maciem namque et infirmitatem in posterum minari solet | |
| protinus omnibus membris expressus infans. Audeat haec | |
| aetas plura et inueniat et inuentis gaudeat, sint licet illa non | |
| satis sicca interim ac seuera. Facile remedium est ubertatis, | 5 |
| sterilia nullo labore uincuntur. Illa mihi in pueris natura | 7.1 |
| minimum spei dederit in qua ingenium iudicio praesumitur. | |
| Materiam esse primum uolo uel abundantiorem atque ultra | |
| quam oporteat fusam. Multum inde decoquent anni, mul- | |
| tum ratio limabit, aliquid uelut usu ipso deteretur, sit modo | 5 |
| unde excidi possit et quod exculpi; erit autem, si non ab | |
| initio tenuem nimium laminam duxerimus et quam caela- | |
| tura altior rumpat. Quod me de his aetatibus sentire minus | 8.1 |
| mirabitur qui apud Ciceronem legerit: 'uolo enim se efferat | |
| in adulescente fecunditas'. | |
| Quapropter in primis euitandus, et in pueris praecipue, | |
| magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis sic- | 5 |
| cum et sine umore ullo solum. Inde fiunt humiles statim et | 9.1 |
| uelut terram spectantes, qui nihil supra cotidianum ser- | |
| monem attollere audeant. Macies illis pro sanitate et iudicii | |
| loco infirmitas est, et, dum satis putant uitio carere, in id | |
| ipsum incidunt uitium, quod uirtutibus carent. Quare mihi | 5 |
| ne maturitas quidem ipsa festinet nec musta in lacu statim | |
| austera sint: sic et annos ferent et uetustate proficient. | |
| Ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia | 10.1 |
| puerorum nimia interim emendationis seueritate deficere; | |
| nam et desperant et dolent et nouissime oderunt et, quod | |
| maxime nocet, dum omnia timent nihil conantur. Quod | 11.1 |
| etiam rusticis notum est, qui frondibus teneris non putant | |
| adhibendam esse falcem, quia reformidare ferrum uidentur | |
| et nondum cicatricem pati posse. Iucundus ergo tum maxime | 12.1 |
| debet esse praeceptor, ut remedia, quae alioqui natura sunt | |
| aspera, molli manu leniantur: laudare aliqua, ferre quaedam, | |
| mutare etiam reddita cur id fiat ratione, inluminare inter- | |
| ponendo aliquid sui. Nonnumquam hoc quoque erit utile, | 5 |
| totas ipsum dictare materias, quas et imitetur puer et in- | |
| terim tamquam suas amet: at si tam neglegens ei stilus | 13.1 |
| fuerit ut emendationem non recipiat, expertus sum pro- | |
| desse quotiens eandem materiam rursus a me retractatam | |
| scribere de integro iuberem: posse enim eum adhuc melius: | |
| quatenus nullo magis studia quam spe gaudent. Aliter | 14.1 |
| autem alia aetas emendanda est, et pro modo uirium et | |
| exigendum et corrigendum opus. Solebam ego dicere pueris | |
| aliquid ausis licentius aut laetius laudare illud me adhuc, | |
| uenturum tempus quo idem non permitterem: ita et ingenio | 5 |
| gaudebant et iudicio non fallebantur. | |
| Sed ut eo reuertar unde sum egressus: narrationes stilo | 15.1 |
| componi quanta maxima possit adhibita diligentia uolo. | |
| Nam ut primo, cum sermo instituitur, dicere quae audierint | |
| utile est pueris ad loquendi facultatem, ideoque et retro | |
| agere expositionem et a media in utramque partem discur- | 5 |
| rere sane merito cogantur, sed ad gremium praeceptoris | |
| et dum <maiora> non possunt et dum res ac uerba conec- | |
| tere incipiunt, ut protinus memoriam firment: ita cum iam | |
| formam rectae atque emendatae orationis accipient, extem- | |
| poralis garrulitas nec expectata cogitatio et uix surgendi | 10 |
| mora circulatoriae uere iactationis est. Hinc parentium im- | 16.1 |
| peritorum inane gaudium, ipsis uero contemptus operis et | |
| inuerecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum | |
| exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter | |
| perdidit, adrogans de se persuasio innascitur. Erit suum | 17.1 |
| parandae facilitati tempus, nec a nobis neglegenter locus iste | |
| transibitur. Interim satis est si puer omni cura et summo, | |
| quantum illa aetas capit, labore aliquid probabile scripserit: | |
| in hoc adsuescat, huius sibi rei naturam faciat. Ille demum | 5 |
| in id quod quaerimus aut ei proximum poterit euadere qui | |
| ante discet recte dicere quam cito. | |
| Narrationibus non inutiliter subiungitur opus destruendi | 18.1 |
| confirmandique eas, quod ἀνασκευή et κατασκευή uocatur. Id | |
| porro non tantum in fabulosis et carmine traditis fieri potest, | |
| uerum etiam in ipsis annalium monumentis: ut, si quaeratur | |
| 'an sit credibile super caput Valeri pugnantis sedisse | 5 |
| coruum, qui os oculosque hostis Galli rostro atque alis | |
| euerberaret', sit in utramque partem ingens ad dicendum | |
| materia: aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa | 19.1 |
| Romuli et Egeria Numae; nam Graecis historiis plerumque | |
| poeticae similis licentia est. Saepe etiam quaeri solet de tem- | |
| pore, de loco, quo gesta res dicitur, nonnumquam de persona | |
| quoque, sicut Liuius frequentissime dubitat et alii ab aliis | 5 |
| historici dissentiunt. | |
| Inde paulatim ad maiora tendere incipiet, laudare | 20.1 |
| claros uiros et uituperare improbos: quod non simplicis | |
| utilitatis opus est. Namque et ingenium exercetur multiplici | |
| uariaque materia et animus contemplatione recti prauique | |
| formatur, et multa inde cognitio rerum uenit exemplisque, | 5 |
| quae sunt in omni genere causarum potentissima, iam tum | |
| instruit cum res poscet usurum. Hinc illa quoque exercitatio | 21.1 |
| subit comparationis, uter melior uterue deterior: quae quam- | |
| quam uersatur in ratione simili, tamen et duplicat materiam | |
| et uirtutum uitiorumque non tantum naturam sed etiam | |
| modum tractat. Verum de ordine laudis contraque, quoniam | 5 |
| tertia haec rhetorices pars est, praecipiemus suo tempore. | |
| Communes loci (de iis loquor quibus citra personas in ipsa | 22.1 |
| uitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petu- | |
| lantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adicias, accusa- | |
| tiones: quamquam hi quoque ab illo generali tractatu ad | |
| quasdam deduci species solent, ut si ponatur adulter caecus, | 5 |
| aleator pauper, petulans senex. Habent autem nonnum- | |
| quam etiam defensionem; nam et pro luxuria et pro amore | 23.1 |
| dicimus, et leno interim parasitusque defenditur sic ut non | |
| homini patrocinemur sed crimini. | |
| Thesis autem quae sumuntur ex rerum comparatione (ut | 24.1 |
| 'rusticane uita an urbana potior', 'iuris periti an militaris | |
| uiri laus maior') mire sunt ad exercitationem dicendi spe- | |
| ciosae atque uberes, quae uel ad suadendi officium uel etiam | |
| ad iudiciorum disceptationem iuuant plurimum: nam pos- | 5 |
| terior ex praedictis locus in causa Murenae copiosissime a | |
| Cicerone tractatur. Sunt et illae paene totae ad deliberati- | 25.1 |
| uum pertinentes genus: 'ducendane uxor', 'petendine sint | |
| magistratus'; namque et hae personis modo adiectis sua- | |
| soriae erunt. | |
| Solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam | 26.1 |
| iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus | |
| causis cum quaerere atque exequi iuberent 'cur armata | |
| apud Lacedaemonios Venus' et 'quid ita crederetur Cupido | |
| puer atque uolucer et sagittis ac face armatus' et similia, | 5 |
| in quibus scrutabamur uoluntatem, cuius in controuersiis | |
| frequens quaestio est: quod genus chriae uideri potest. | |
| Nam locos quidem, quales sunt de testibus 'semperne his | 27.1 |
| credendum' et de argumentis 'an habenda etiam paruis fides', | |
| adeo manifestum est ad forensis actiones pertinere ut qui- | |
| dam neque ignobiles in officiis ciuilibus scriptos eos memori- | |
| aeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut, | 5 |
| quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his | |
| uelut emblematis exornarentur: quo quidem (neque enim | 28.1 |
| eius rei iudicium differre sustineo) summam uidebantur mihi | |
| infirmitatem de se confiteri. Nam quid hi possint in causis, | |
| quarum uaria et noua semper est facies, proprium inuenire, | |
| quo modo propositis ex parte aduersa respondere, alterca- | 5 |
| tionibus uelociter occurrere, testem rogare, qui etiam in iis | |
| quae sunt communia et in plurimis causis tractantur uulga- | |
| tissimos sensus uerbis nisi tanto ante praeparatis prosequi | |
| nequeant? †Nec uero† his, cum eadem iudiciis pluribus | 29.1 |
| dicunt, aut fastidium moueant uelut frigidi et repositi cibi | |
| aut pudorem deprensa totiens audientium memoria infelix | |
| supellex, quae sicut apud pauperes ambitiosos pluribus et | |
| diuersis officiis conteratur: cum eo quidem, quod uix ullus | 30.1 |
| est tam communis locus qui possit cohaerere cum causa nisi | |
| aliquo propriae quaestionis uinculo copulatus—appareatque | |
| eum non tam insertum quam adplicitum, uel quod dissimilis | 31.1 |
| est ceteris, uel quod plerumque adsumi etiam parum apte | |
| solet, non quia desideratur, sed quia paratus est, ut quidam | |
| sententiarum gratia uerbosissimos locos arcessunt, cum ex | |
| locis debeat nasci sententia: ita sunt autem speciosa haec | 32.1 |
| et utilia si oriuntur ex causa; ceterum quamlibet pulchra | |
| elocutio, nisi ad uictoriam tendit, utique superuacua, sed | |
| interim etiam contraria est. Verum hactenus euagari satis | |
| fuerit. | 5 |
| Legum laus ac uituperatio iam maiores ac prope summis | 33.1 |
| operibus suffecturas uires desiderant: quae quidem suasoriis | |
| an controuersiis magis accommodata sit exercitatio con- | |
| suetudine et iure ciuitatium differt. Apud Graecos enim | |
| lator earum ad iudicem uocabatur, Romanis pro contione | 5 |
| suadere ac dissuadere moris fuit; utroque autem modo pauca | |
| de his et fere certa dicuntur: nam et genera sunt tria sacri, | |
| publici, priuati iuris. Quae diuisio ad laudem magis spectat, | 34.1 |
| si quis eam per gradus augeat, quod lex, quod publica, quod | |
| ad religionem deum comparata sit. Ea quidem de quibus | |
| quaeri solet communia omnibus. Aut enim de iure dubitari | 35.1 |
| potest eius qui rogat, ut de P. Clodi, qui non rite creatus tri- | |
| bunus arguebatur: aut de ipsius rogationis, quod est uarium, | |
| siue non trino forte nundino promulgata siue non idoneo die | |
| siue contra intercessionem uel auspicia aliudue quid quod | 5 |
| legitimis obstet dicitur lata esse uel ferri, siue alicui manen- | |
| tium legum repugnare. Sed haec ad illas primas exercita- | 36.1 |
| tiones non pertinent: nam sunt eae citra complexum | |
| personarum temporum causarum. Reliqua eadem fere uero | |
| fictoque certamine huius modi tractantur: nam uitium aut | 37.1 |
| in uerbis aut in rebus est. In uerbis quaeritur satis significent | |
| an sit in iis aliquid ambiguum: in rebus, an lex sibi ipsa | |
| consentiat, an in praeteritum ferri debeat, an in singulos | |
| homines. Maxime uero commune est quaerere an sit honesta, | 5 |
| an utilis. Nec ignoro plures fieri a plerisque partes, sed nos | 38.1 |
| iustum pium religiosum ceteraque his similia honesto com- | |
| plectimur. Iusti tamen species non simpliciter excuti solet. | |
| Aut enim de re ipsa quaeritur, ut dignane poena uel praemio | |
| sit, aut de modo praemii poenaeue, qui tam maior quam | 5 |
| minor culpari potest. Vtilitas quoque interim natura dis- | 39.1 |
| cernitur, interim tempore. Quaedam an optineri possint | |
| ambigi solet. Ne illud quidem ignorare oportet, leges ali- | |
| quando totas, aliquando ex parte reprendi solere, cum ex- | |
| emplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur. | 5 |
| Nec me fallit eas quoque leges esse quae non in perpetuum | 40.1 |
| rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, | |
| de qua Ciceronis oratio est. Sed de his nihil hoc loco praecipi | |
| potest: constant enim propria rerum de quibus agitur, non | |
| communi, qualitate. | 5 |
| His fere ueteres facultatem dicendi exercuerunt, adsumpta | 41.1 |
| tamen a dialecticis argumentandi ratione. Nam fictas ad | |
| imitationem fori consiliorumque materias apud Graecos | |
| dicere circa Demetrium Phalerea institutum fere constat. | |
| An ab ipso id genus exercitationis sit inuentum, ut alio | 42.1 |
| quoque libro sum confessus, parum comperi: sed ne ii | |
| quidem qui hoc fortissime adfirmant ullo satis idoneo auc- | |
| tore nituntur. Latinos uero dicendi praeceptores extremis | |
| L. Crassi temporibus coepisse Cicero auctor est: quorum in- | 5 |
| signis maxime Plotius fuit. |