| Sed de ratione declamandi post paulo: interim, quia | 2.5.1.1 |
| prima rhetorices rudimenta tractamus, non omittendum | |
| uidetur id quoque, ut moneam quantum sit conlaturus ad | |
| profectum discentium rhetor si, quem ad modum a gram- | |
| maticis exigitur poetarum enarratio, ita ipse quoque his- | 5 |
| toriae atque etiam magis orationum lectione susceptos a se | |
| discipulos instruxerit. Quod nos in paucis, quorum id aetas | |
| exigebat et parentes utile esse crediderant, seruauimus: | |
| ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento | 2.1 |
| fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat | |
| legem, et robusti fere iuuenes nec hunc laborem desiderantes | |
| exemplum nostrum sequebantur. Nec tamen, etiam si quid | 3.1 |
| noui uel sero inuenissem, praecipere in posterum puderet: | |
| nunc uero scio id fieri apud Graecos, sed magis per adiutores, | |
| quia non uidentur tempora suffectura si legentibus singulis | |
| praeire semper ipsi uelint. Et hercule praelectio quae in hoc | 4.1 |
| adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis se- | |
| quantur, etiam illa quae uim cuiusque uerbi, si quod minus | |
| usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium | |
| existimanda est. At demonstrare uirtutes uel, si quando ita | 5.1 |
| incidat, uitia, id professionis eius atque promissi quo se | |
| magistrum eloquentiae pollicetur maxime proprium est, eo | |
| quidem ualidius quod non utique hunc laborem docentium | |
| postulo, ut ad gremium reuocatis cuius quisque eorum uelit | 5 |
| libri lectione deseruiant. Nam mihi cum facilius, tum etiam | 6.1 |
| multo uidetur magis utile facto silentio unum aliquem (quod | |
| ipsum imperari per uices optimum est) constituere lectorem, | |
| ut protinus pronuntiationi quoque adsuescant: tum exposita | 7.1 |
| causa in quam scripta legetur oratio (nam sic clarius quae | |
| dicentur intellegi poterunt), nihil otiosum pati quodque in | |
| inuentione quodque in elocutione adnotandum erit: quae in | |
| prohoemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux breui- | 5 |
| tas fides, quod aliquando consilium et quam occulta callidi- | |
| tas (namque ea sola in hoc ars est, quae intellegi nisi ab | 8.1 |
| artifice non possit): quanta deinceps in diuidendo prudentia, | |
| quam subtilis et crebra argumentatio, quibus uiribus in- | |
| spiret, qua iucunditate permulceat, quanta in maledictis | |
| asperitas, in iocis urbanitas, ut denique dominetur in ad- | 5 |
| fectibus atque in pectora inrumpat animumque iudicum | |
| similem iis quae dicit efficiat; tum, in ratione eloquendi, | 9.1 |
| quod uerbum proprium ornatum sublime, ubi amplificatio | |
| laudanda, quae uirtus ei contraria, quid speciose tralatum, | |
| quae figura uerborum, quae leuis et quadrata, uirilis tamen | |
| compositio. | 5 |
| Ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et uitio- | 10.1 |
| sas orationes, quas tamen plerique iudiciorum prauitate | |
| mirentur, legi palam, ostendique in his quam multa inpro- | |
| pria obscura tumida humilia sordida lasciua effeminata sint: | |
| quae non laudantur modo a plerisque, sed, quod est peius, | 5 |
| propter hoc ipsum quod sunt praua laudantur. Nam sermo | 11.1 |
| rectus et secundum naturam enuntiatus nihil habere ex in- | |
| genio uidetur; illa uero quae utcumque deflexa sunt tam- | |
| quam exquisitiora miramur non aliter quam distortis et | |
| quocumque modo prodigiosis corporibus apud quosdam | 5 |
| maius est pretium quam iis quae nihil ex communis habitus | |
| bonis perdiderunt, atque etiam qui specie capiuntur uulsis | 12.1 |
| leuatisque et inustas comas acu comentibus et non suo | |
| colore nitidis plus esse formae putant quam possit tribuere | |
| incorrupta natura, ut pulchritudo corporis uenire uideatur | |
| ex malis morum. | 5 |
| Neque solum haec ipse debebit docere praeceptor, sed fre- | 13.1 |
| quenter interrogare et iudicium discipulorum experiri. Sic | |
| audientibus securitas aberit nec quae dicentur superfluent | |
| aures: simul ad id perducentur quod ex hoc quaeritur, ut | |
| inueniant ipsi et intellegant. Nam quid aliud agimus docendo | 5 |
| eos quam ne semper docendi sint? Hoc diligentiae genus | 14.1 |
| ausim dicere plus conlaturum discentibus quam omnes om- | |
| nium artes, quae iuuant sine dubio multum, sed latiore | |
| quadam comprensione per omnes quidem species rerum | |
| cotidie paene nascentium ire qui possunt? Sicut de re mili- | 15.1 |
| tari quamquam sunt tradita quaedam praecepta communia, | |
| magis tamen proderit scire qua ducum quisque ratione in | |
| quali re tempore loco sit sapienter usus aut contra: nam in | |
| omnibus fere minus ualent praecepta quam experimenta. | 5 |
| An uero declamabit quidem praeceptor ut sit exemplo | 16.1 |
| suis auditoribus: non plus contulerint lecti Cicero aut | |
| Demosthenes? Corrigetur palam si quid in declamando disci- | |
| pulus errauerit: non potentius erit emendare orationem, quin | |
| immo etiam iucundius? Aliena enim uitia reprendi quisque | 5 |
| mauult quam sua. Nec deerant plura quae dicerem: sed | 17.1 |
| neminem haec utilitas fugit, atque utinam tam non pigeat | |
| facere istud quam non displicebit. | |
| Quod si potuerit optineri, non ita difficilis supererit quae- | 18.1 |
| stio, qui legendi sint incipientibus. Nam quidam illos minores, | |
| quia facilior eorum intellectus uidebatur, probauerunt, alii | |
| floridius genus, ut ad alenda primarum aetatium ingenia | |
| magis accommodatum. Ego optimos quidem et statim et | 19.1 |
| semper, sed tamen eorum candidissimum quemque et | |
| maxime expositum uelim, ut Liuium a pueris magis quam | |
| Sallustium (et hic historiae maior est auctor, ad quem tamen | |
| intellegendum iam profectu opus sit). Cicero, ut mihi quidem | 20.1 |
| uidetur, et iucundus incipientibus quoque et apertus est | |
| satis, nec prodesse tantum sed etiam amari potest: tum, | |
| quem ad modum Liuius praecipit, ut quisque erit Ciceroni | |
| simillimus. | 5 |
| Duo autem genera maxime cauenda pueris puto: unum, | 21.1 |
| ne quis eos antiquitatis nimius admirator in Gracchorum | |
| Catonisque et aliorum similium lectione durescere uelit; | |
| fient enim horridi atque ieiuni: nam neque uim eorum adhuc | |
| intellectu consequentur et elocutione, quae tum sine dubio | 5 |
| erat optima, sed nostris temporibus aliena est, contenti, | |
| quod est pessimum, similes sibi magnis uiris uidebuntur. | |
| Alterum, quod huic diuersum est, ne recentis huius lasciuiae | 22.1 |
| flosculis capti uoluptate praua deleniantur, ut praedulce | |
| illud genus et puerilibus ingeniis hoc gratius quo propius est | |
| adament. Firmis autem iudiciis iamque extra periculum | 23.1 |
| positis suaserim et antiquos legere (ex quibus si adsumatur | |
| solida ac uirilis ingenii uis deterso rudis saeculi squalore, | |
| tum noster hic cultus clarius enitescet) et nouos, quibus et | |
| ipsis multa uirtus adest: neque enim nos tarditatis natura | 24.1 |
| damnauit, sed dicendi mutauimus genus et ultra nobis quam | |
| oportebat indulsimus: ita non tam ingenio illi nos superarunt | |
| quam proposito. Multa ergo licebit eligere, sed curandum | |
| erit ne iis quibus permixta sunt inquinentur. Quosdam uero | 25.1 |
| etiam quos totos imitari oporteat et fuisse nuper et nunc | |
| esse quidni libenter non concesserim modo uerum etiam con- | |
| tenderim? Sed hi qui sint non cuiuscumque est pronuntiare. | 26.1 |
| Tutius circa priores uel erratur, ideoque hanc nouorum dis- | |
| tuli lectionem, ne imitatio iudicium antecederet. |