| Fuit etiam in hoc diuersum praecipientium propositum, | 2.6.1.1 |
| quod eorum quidam materias quas discipulis ad dicendum | |
| dabant, non contenti diuisione derigere, latius dicendo pro- | |
| sequebantur, nec solum probationibus implebant sed etiam | |
| adfectibus: alii, cum primas modo lineas duxissent, post | 2.1 |
| declamationes quid omisisset quisque tractabant, quosdam | |
| uero locos non minore cura quam cum ad dicendum ipsi sur- | |
| gerent excolebant. Vtile utrumque, et ideo neutrum ab | |
| altero separo; sed si facere tantum alterum necesse sit, plus | 5 |
| proderit demonstrasse rectam protinus uiam quam reuocare | |
| ab errore iam lapsos: primum quia emendationem auribus | 3.1 |
| modo accipiunt, diuisionem uero ad cogitationem etiam et | |
| stilum perferunt; deinde quod libentius praecipientem | |
| audiunt quam reprehendentem. Si qui uero paulo sunt | |
| uiuaciores, in his praesertim moribus, etiam irascuntur ad- | 5 |
| monitioni et taciti repugnant. Neque ideo tamen minus uitia | 4.1 |
| aperte coarguenda sunt: habenda enim ratio ceterorum, qui | |
| recta esse quae praeceptor non emendauerit credent. Vtraque | |
| autem ratio miscenda est et ita tractanda ut ipsae res postu- | |
| labunt. Namque incipientibus danda erit uelut praeformata | 5.1 |
| materia secundum cuiusque uires. At cum satis composuisse | |
| se ad exemplum uidebuntur, breuia quaedam demonstranda | |
| uestigia, quae persecuti iam suis uiribus sine adminiculo | |
| progredi possint. Nonnumquam credi sibi ipsos oportebit, | 6.1 |
| ne mala consuetudine semper alienum laborem sequendi | |
| nihil per se conari et quaerere sciant. Quodsi satis prudenter | |
| dicenda uiderint, iam prope consummata fuerit praecipientis | |
| opera: si quid errauerint adhuc, erunt ad ducem reducendi. | 5 |
| Cui rei simile quiddam facientes aues cernimus, quae teneris | 7.1 |
| infirmisque fetibus cibos ore suo conlatos partiuntur: at cum | |
| uisi sunt adulti, paulum egredi nidis et circumuolare sedem | |
| illam praecedentes ipsae docent: tum expertas uires libero | |
| caelo suaeque ipsorum fiduciae permittunt. | 5 |