| Illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo | 2.7.1.1 |
| in iis de quibus nunc disserimus aetatibus, ne omnia quae | |
| scripserint ediscant et certa, ut moris est, die dicant: quod | |
| quidem maxime patres exigunt, atque ita demum studere | |
| liberos suos si quam frequentissime declamauerint credunt, | 5 |
| cum profectus praecipue diligentia constet. Nam ut scribere | 2.1 |
| pueros plurimumque esse in hoc opere plane uelim, sic | |
| ediscere electos ex orationibus uel historiis alioue quo genere | |
| dignorum ea cura uoluminum locos multo magis suadeam. | |
| Nam et exercebitur acrius memoria aliena complectendo | 3.1 |
| quam sua, et qui erunt in difficiliore huius laboris genere | |
| uersati sine molestia quae ipsi composuerint iam familiaria | |
| animo suo adfigent, et adsuescent optimis, semperque habe- | |
| bunt intra se quod imitentur, et iam non sentientes formam | 5 |
| orationis illam quam mente penitus acceperint expriment. | |
| Abundabunt autem copia uerborum optimorum et composi- | 4.1 |
| tione ac figuris iam non quaesitis sed sponte et ex reposito | |
| uelut thesauro se offerentibus. Accedit his et iucunda in ser- | |
| mone bene a quoque dictorum relatio et in causis utilis. Nam | |
| et plus auctoritatis adferunt ea quae non praesentis gratia | 5 |
| litis sunt comparata, et laudem saepe maiorem quam si | |
| nostra sint conciliant. Aliquando tamen permittendum quae | 5.1 |
| ipsi scripserint dicere, ut laboris sui fructum etiam ex | |
| illa quae maxime petitur laude plurium capiant. Verum | |
| id quoque tum fieri oportebit cum aliquid commodius | |
| elimauerint, ut eo uelut praemio studii sui donentur ac se | 5 |
| meruisse ut dicerent gaudeant. |