Virtus praeceptoris haberi solet, nec inmerito, diligen- 2.8.1.1
ter in iis quos erudiendos susceperit notare discrimina in-
geniorum, et quo quemque natura maxime ferat scire. Nam
est in hoc incredibilis quaedam uarietas, nec pauciores ani-
morum paene quam corporum formae. Quod intellegi etiam 2.1
ex ipsis oratoribus potest, qui tantum inter se distant genere
dicendi ut nemo sit alteri similis, quamuis plurimi se ad
eorum quos probabant imitationem composuerint. Vtile 3.1
deinde plerisque uisum est ita quemque instituere ut propria
naturae bona doctrina fouerent, et in id potissimum ingenia
quo tenderent adiuuarentur: ut si quis palaestrae peritus,
cum in aliquod plenum pueris gymnasium uenerit, expertus 5
eorum omni modo corpus animumque discernat cui quisque
certamini praeparandus sit, ita praeceptorem eloquentiae, 4.1
cum sagaciter fuerit intuitus cuius ingenium presso lima-
toque genere dicendi, cuius acri graui dulci aspero nitido
urbano maxime gaudeat, ita se commodaturum singulis ut
in eo quo quisque eminet prouehatur, quod et adiuta cura 5.1
natura magis eualescat et qui in diuersa ducatur neque in
iis quibus minus aptus est satis possit efficere et ea in quae
natus uidetur deserendo faciat infirmiora. Quod mihi (libera 6.1
enim uel contra receptas persuasiones rationem sequenti sen-
tentia est) in parte uerum uidetur: nam proprietates in-
geniorum dispicere prorsus necessarium est. In his quoque 7.1
certum studiorum facere dilectum nemo dissuaserit. Namque
erit alius historiae magis idoneus, alius compositus ad carmen,
alius utilis studio iuris, ut nonnulli rus fortasse mittendi:
sic discernet haec dicendi magister quomodo palaestricus 5
ille cursorem faciet aut pugilem aut luctatorem aliudue quid
ex iis quae sunt sacrorum certaminum. Verum ei qui foro 8.1
destinabitur non in unam partem aliquam sed in omnia quae
sunt eius operis, etiam si qua difficiliora discenti uidebuntur,
elaborandum est; nam et omnino superuacua erat doctrina
si natura sufficeret. An si quis ingenio corruptus ac tumidus, 9.1
ut plerique sunt, inciderit, in hoc eum ire patiemur? Aridum
atque ieiunum non alemus et quasi uestiemus? Nam si
quaedam detrahere necessarium est, cur non sit adicere
concessum? Neque ego contra naturam pugno: non enim 10.1
deserendum id bonum, si quod ingenitum est, existimo, sed
augendum, addendumque quod cessat. An uero clarissimus 11.1
ille praeceptor Isocrates, quem non magis libri bene dixisse
quam discipuli bene docuisse testantur, cum de Ephoro
atque Theopompo sic iudicaret ut alteri frenis, alteri calcari-
bus opus esse diceret, aut in illo lentiore tarditatem aut in 5
illo paene praecipiti concitationem adiuuandam docendo
existimauit, cum alterum alterius natura miscendum arbi-
traretur? Inbecillis tamen ingeniis sane sic obsequendum sit 12.1
ut tantum in id quo uocat natura ducantur; ita enim quod
solum possunt melius efficient. Si uero liberalior materia
contigerit et in qua merito ad spem oratoris simus adgressi,
nulla dicendi uirtus omittenda est. Nam licet sit aliquam in 13.1
partem pronior, ut necesse est, ceteris tamen non repugnabit,
atque ea cura paria faciet iis in quibus eminebat, sicut ille,
ne ab eodem exemplo recedamus, exercendi corpora peritus
non, si docendum pancratiasten susceperit, pugno ferire uel 5
calce tantum aut nexus modo atque in iis certos aliquos
docebit, sed omnia quae sunt eius certaminis. Erit qui ex iis
aliqua non possit: in id maxime quod poterit incumbet.
Nam sunt haec duo uitanda prorsus: unum, ne temptes quod 14.1
effici non possit, alterum, ne ab eo quod quis optime facit in
aliud cui minus est idoneus transferas. At si fuerit qui doce-
bitur ille, quem adulescentes senem uidimus, Nicostratus,
omnibus in eo docendi partibus similiter utetur, efficiet- 5
que illum, qualis hic fuit, luctando pugnandoque, quorum
utroque certamine isdem diebus coronabatur, inuictum.
Et quanto id magis oratoris futuri magistro prouidendum 15.1
erit! Non enim satis est dicere presse tantum aut subtiliter
aut aspere, non magis quam phonasco acutis tantum aut
mediis aut grauibus sonis aut horum etiam particulis excel-
lere. Nam sicut cithara, ita oratio perfecta non est nisi ab 5
imo ad summum omnibus intenta neruis consentiat.