| INSTITVTIONIS ORATORIAE | |
| LIBRI DVODECIM | |
| M. Fabius Quintilianus Tryphoni suo salutem. Efflagitasti | epTryph.1.1.1 |
| cotidiano conuicio ut libros quos ad Marcellum meum de | |
| institutione oratoria scripseram iam emittere inciperem. | |
| Nam ipse eos nondum opinabar satis maturuisse, quibus | |
| componendis, ut scis, paulo plus quam biennium tot alioqui | 5 |
| negotiis districtus inpendi: quod tempus non tam stilo quam | |
| inquisitioni operis prope infiniti et legendis auctoribus, qui | |
| sunt innumerabiles, datum est. Vsus deinde Horati consilio, | 2.1 |
| qui in arte poetica suadet ne praecipitetur editio 'nonumque | |
| prematur in annum', dabam his otium, ut refrigerato inuen- | |
| tionis amore diligentius repetitos tamquam lector perpen- | |
| derem. Sed si tantopere efflagitantur quam tu adfirmas, | 3.1 |
| permittamus uela uentis et oram soluentibus bene precemur. | |
| Multum autem in tua quoque fide ac diligentia positum est, | |
| ut in manus hominum quam emendatissimi ueniant. Vale. |