| His dicendi uirtutibus usus orator in iudiciis consiliis | 12.11.1.1 |
| contionibus senatu, in omni denique officio boni ciuis, finem | |
| quoque dignum et optimo uiro et opere sanctissimo faciet, | |
| non quia prodesse umquam satis sit et illa mente atque illa | |
| facultate praedito non optandum operis pulcherrimi quam | 5 |
| longissimum tempus, sed quia decet hoc quoque prospicere, | |
| ne quid peius quam fecerit faciat. Neque enim scientia modo | 2.1 |
| constat orator, quae augetur annis, sed uoce latere firmitate: | |
| quibus fractis aut inminutis aetate seu ualetudine cauendum | |
| ne quid in oratore summo desideretur, ne intersistat fatiga- | |
| tus, ne quae dicet parum audiri sentiat, ne se quaerat prio- | 5 |
| rem. Vidi ego longe omnium quos mihi cognoscere contigit | 3.1 |
| summum oratorem Domitium Afrum ualde senem cotidie | |
| aliquid ex ea quam meruerat auctoritate perdentem, cum | |
| agente illo quem principem fuisse quondam fori non erat | |
| dubium alii, quod indignum uideatur, riderent, alii erubesc- | 5 |
| erent: quae occasio †illo† fuit dicendi malle eum deficere | |
| quam desinere. Neque erant illa qualiacumque mala, sed | 4.1 |
| minora. Quare antequam in has aetatis ueniat insidias, | |
| receptui canet et in portum integra naue perueniet. Neque | |
| enim minores eum cum id fecerit studiorum fructus prose- | |
| quentur: aut ille monumenta rerum posteris aut, ut L. | 5 |
| Crassus [aut] in libris Ciceronis destinat, iura quaerentibus | |
| reddet aut eloquentiae componet artem aut pulcherrimis | |
| uitae praeceptis dignum os dabit. Frequentabunt uero eius | 5.1 |
| domum optimi iuuenes more ueterum et uere dicendi uiam | |
| uelut ex oraculo petent. Hos ille formabit quasi eloquentiae | |
| parens, et ut uetus gubernator litora et portus et quae tem- | |
| pestatium signa, quid secundis flatibus quid aduersis ratio | 5 |
| poscat docebit, non humanitatis solum communi ductus | |
| officio, sed amore quodam operis: nemo enim minui uelit id | 6.1 |
| in quo maximus fuit. Quid porro est honestius quam docere | |
| quod optime scias? Sic ad se Caelium deductum a patre | |
| Cicero profitetur, sic Pansam, Hirtium, Dolabellam <ad> | |
| morem praeceptoris exercuit cotidie dicens audiensque. Ac | 7.1 |
| nescio an eum tum beatissimum credi oporteat fore cum iam | |
| secretus et consecratus, liber inuidia, procul contentionibus | |
| famam in tuto conlocarit et sentiet uiuus eam quae post fata | |
| praestari magis solet [et] uenerationem et quid apud posteros | 5 |
| futurus sit uidebit. | |
| Conscius sum mihi, quantum mediocritate ualui, quaeque | 8.1 |
| antea scierim quaeque operis huiusce gratia potuerim inqui- | |
| rere candide me atque simpliciter in notitiam eorum, si qui | |
| forte cognoscere uoluissent, protulisse. Atque id uiro bono | |
| satis est, docuisse quod scierit. Vereor tamen ne aut magna | 9.1 |
| nimium uidear exigere, qui eundem uirum bonum esse et | |
| dicendi peritum uelim, aut multa, qui tot artibus in pueritia | |
| discendis morum quoque praecepta et scientiam iuris | |
| ciuilis praeter ea quae de eloquentia tradebantur adiecerim, | 5 |
| quique haec operi nostro necessaria esse crediderint uelut | |
| moram rei perhorrescant et desperent ante experimentum. | |
| [tu] Qui primum renuntient sibi quanta sit humani ingenii | 10.1 |
| uis, quam potens efficiendi quae uelit, cum maria transire, | |
| siderum cursus numerosque cognoscere, mundum ipsum | |
| paene dimetiri minores sed difficiliores artes potuerint. Tum | |
| cogitent quantam rem petant quamque nullus sit hoc pro- | 5 |
| posito praemio labor recusandus. Quod si mente conceperint, | 11.1 |
| huic quoque parti facilius accedent, ut ipsum iter neque | |
| inperuium neque saltem durum putent. Nam id quod prius | |
| quodque maius est, ut boni uiri simus, uoluntate maxime | |
| constat: quam qui uera fide induerit, facile eas idem quae | 5 |
| uirtutem docent artis accipiet. Neque enim aut tam perplexa | 12.1 |
| aut tam numerosa sunt quae †praemuntur† ut non pau- | |
| corum admodum annorum intentione discantur. Longam | |
| [in] eam facit operam quod repugnamus: breuis est institutio | |
| uitae honestae beataeque, si credas; natura enim nos ad | 5 |
| mentem optimam genuit, adeoque discere meliora uolenti- | |
| bus promptum est ut uere intuenti mirum sit illud magis, | |
| malos esse tam multos. Nam ut aqua piscibus, ut sicca | 13.1 |
| terrenis, circumfusus nobis spiritus uolucribus conuenit, ita | |
| certe facilius esse oportebat secundum naturam quam contra | |
| eam uiuere. Cetera uero, etiam si aetatem nostram non spatio | |
| senectutis sed tempore adulescentiae metiamur, abunde mul- | 5 |
| tos ad discendum annos habent: omnia enim breuiora reddet | |
| ordo et ratio et modus. Sed culpa est in praeceptoribus | 14.1 |
| prima, qui libenter detinent <quos> occupauerunt, partim | |
| cupiditate diutius exigendi mercedulas, partim ambitione, | |
| quo difficilius <uideatur esse> quod pollicentur, partim etiam | |
| inscientia tradendi uel neglegentia: proxima in nobis, qui | 5 |
| morari in eo quod nouimus <quam> discere quae nondum | |
| scimus melius putamus. Nam ut de nostris potissimum | 15.1 |
| studiis dicam, quid attinet tam multis annis quam in more | |
| est plurimorum, ut de iis a quibus magna in hoc pars aetatis | |
| absumitur taceam, declamitare in schola et tantum laboris | |
| in rebus falsis consumere, cum satis sit modico tempore | 5 |
| imaginem ueri discriminis et dicendi leges comperisse? Quod | 16.1 |
| non eo dico quia sit umquam omittenda dicendi exercitatio, | |
| sed quia non in una sit eius specie consenescendum. * cognosc- | |
| ere et praecepta uiuendi perdiscere et in foro nos experiri | |
| potuimus dum scholastici sumus. Discendi ratio talis ut non | 5 |
| multos <poscat> annos: quaelibet enim ex iis partibus quarum | |
| habui mentionem in paucos libros contrahi solet, adeo non | |
| est infinito spatio ad traditionem opus. Reliqua est <exerci- | |
| tatio>, quae uires cito facit, cum fecit tuetur. Rerum cognitio | 17.1 |
| cotidie crescit; et tamen quam multorum ad eam librorum | |
| necessaria lectio est, quibus aut rerum exempla ab historicis | |
| aut dicendi ab oratoribus petuntur, philosophorum quoque | |
| consultorumque opiniones, si utilia uelimus legere, non, | 5 |
| quod <ne fieri> quidem potest, omnia. Sed breue nobis tempus | 18.1 |
| nos fecimus: quantulum enim studiis partimur? Alias horas | |
| uanus salutandi labor, alias datum fabulis otium, alias | |
| spectacula, alias conuiuia trahunt. Adice tot genera ludendi | |
| et insanam corporis curam, peregrinationes, rura, calculorum | 5 |
| anxiam sollicitudinem, inuitamenta libidinum et uinum et | |
| fractis omni genere uoluptatum animis ne ea quidem tem- | |
| pora idonea quae supersunt. Quae si omnia studiis inpen- | 19.1 |
| derentur, iam nobis longa aetas et abunde satis ad discendum | |
| spatii uideretur uel diurna tantum computantibus tempora, | |
| ut nihil noctes, quarum bona pars omni somno longior est, | |
| adiuuarent. Nunc computamus annos non quibus studuimus | 5 |
| sed quibus uiximus. Nec uero si geometrae <et musici> et | 20.1 |
| grammatici ceterarumque artium professores omnem suam | |
| uitam, quamlibet longa fuerit, in singulis artibus con- | |
| sumpserunt, sequitur ut pluris quasdam uitas ad plura | |
| discenda desideremus. Neque enim illi didicerunt haec | 5 |
| usque in senectutem, sed ea sola didicisse contenti fuerunt | |
| ac tot annos non in percipiendo exhauserunt <sed in prae- | |
| cipiendo>. | |
| Ceterum, ut de Homero taceam, in quo nullius non artis | 21.1 |
| aut opera perfecta aut certe non dubia uestigia reperiuntur, | |
| ut Elium Hippian transeam, <qui non> liberalium modo dis- | |
| ciplinarum prae se scientiam tulit, sed uestem et anulum | |
| crepidasque quae omnia manu sua fecerat in usu habuit, | 5 |
| atque ita se praeparauit ne cuius alterius ope egeret: inlusisse | |
| tot <malis> quot summa senectus habet uniuersae Graeciae | |
| credimus Gorgian, qui quaerere auditores de quo quisque | |
| uellet iubebat. Quae tandem ars digna litteris Platoni defuit? | 22.1 |
| Quot saeculis Aristoteles didicit ut non solum quae ad philo- | |
| sophos atque oratores pertinent scientia complecteretur, sed | |
| animalium satorumque naturas omnis perquireret? Illis haec | |
| inuenienda fuerunt, nobis cognoscenda sunt. Tot nos prae- | 5 |
| ceptoribus, tot exemplis instruxit antiquitas, ut possit uideri | |
| nulla sorte nascendi aetas felicior quam nostra, cui docendae | |
| priores elaborarunt. M. igitur Cato, idem summus imperator, | 23.1 |
| idem sapiens, idem orator, idem historiae conditor, idem | |
| iuris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit; inter tot | |
| operas militiae, tantas domi contentiones rudi saeculo litteras | |
| <Graecas> aetate iam declinata didicit, ut esset homini- | 5 |
| bus documento ea quoque percipi posse quae senes concu- | |
| pissent. Quam multa, paene omnia tradidit Varro! Quod | 24.1 |
| instrumentum dicendi M. Tullio defuit? Quid plura? cum | |
| etiam Cornelius Celsus, mediocri uir ingenio, non solum de | |
| his omnibus conscripserit artibus, sed amplius rei militaris | |
| et rusticae et medicinae praecepta reliquerit, dignus uel ipso | 5 |
| proposito ut eum scisse omnia illa credamus. | |
| At perficere tantum opus arduum, et nemo perfecit. Ante | 25.1 |
| omnia sufficit ad exhortationem studiorum capere id rerum | |
| naturam, nec quidquid non est factum ne fieri quidem | |
| posse, cum omnia quae magna sunt atque admirabilia tem- | |
| pus aliquod quo primum efficerentur habuissent: nam et | 26.1 |
| poesis ab Homero et Vergilio tantum fastigium accepit et | |
| eloquentia a Demosthene atque Cicerone, denique quidquid | |
| est optimum ante non fuerat. Verum etiam si qui summa | |
| desperet (quod cur faciat cui ingenium ualetudo facultas | 5 |
| praeceptores non deerunt?), tamen est, ut Cicero ait, pul- | |
| chrum in secundis tertiisque consistere. Neque enim si quis | 27.1 |
| Achillis gloriam in rebus bellicis consequi non potest, Aiacis | |
| aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non | |
| fuerunt * Quin immo si hanc cogitationem homines habuis- | |
| sent, ut nemo se meliorem fore eo qui optimus fuisset | 5 |
| arbitraretur, ii ipsi qui sunt optimi non fuissent, nec post | |
| Lucretium ac Macrum Vergilius nec post Crassum et Horten- | |
| sium Cicero, sed nec illi qui post eos fuerunt. Verum ut trans- | 28.1 |
| eundi spes non sit, magna tamen est dignitas subsequendi. | |
| An Pollio et Messala, qui iam Cicerone arcem tenente | |
| eloquentiae agere coeperunt, parum in uita dignitatis | |
| habuerunt, parum ad posteros gloriae tradiderunt? Alioqui | 5 |
| pessime de rebus humanis perductae in summum artes | |
| mererentur, si quod optimum, <idem ultimum> fuisset. | |
| Adde quod magnos modica quoque eloquentia parit fructus, | 29.1 |
| ac si quis haec studia utilitate sola metiatur, paene illi per- | |
| fectae par est. Neque erat difficile uel ueteribus uel nouis | |
| exemplis palam facere non aliunde maiores opes honores | |
| amicitias, laudem praesentem futuram hominibus contigisse, | 5 |
| nisi indignum litteris esset ab opere pulcherrimo, cuius trac- | |
| tatus atque ipsa possessio plenissimam studiis gratiam refert, | |
| hanc minorem exigere mercedem, more eorum qui a se non | |
| uirtutes sed uoluptatem quae fit ex uirtutibus peti dicunt. | |
| Ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil di inmortales | 30.1 |
| melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et | |
| luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo | |
| petamus, nitamurque semper ad optima, quod facientes aut | |
| euademus in summum aut certe multos infra nos uidebimus. | 5 |
| Haec erant, Marcelle Vitori, quibus praecepta dicendi pro | 31.1 |
| uirili parte adiuuari posse per nos uidebantur, quorum cog- | |
| nitio studiosis iuuenibus si non magnam utilitatem adferet, | |
| at certe, quod magis petimus, bonam uoluntatem. |