| Superest ut dicam de genere orationis. Hic erat pro- | 12.10.1.1 |
| positus a nobis in diuisione prima locus tertius: nam ita | |
| promiseram, me de arte, de artifice, de opere dicturum. Cum | |
| sit autem rhetorices atque oratoris opus oratio pluresque eius | |
| formae, sicut ostendam, in omnibus iis et ars est et artifex, | 5 |
| plurimum tamen inuicem differunt: nec solum specie, ut | |
| signum signo et tabula tabulae et actio actioni, sed genere | |
| ipso, ut Graecis Tuscanicae statuae, ut Asianus eloquens | |
| Attico. Suos autem haec operum genera quae dico ut auct- | 2.1 |
| ores sic etiam amatores habent, atque ideo nondum est per- | |
| fectus orator ac nescio an ars ulla, non solum quia aliud in | |
| alio magis eminet, sed quod non una omnibus forma placuit, | |
| partim condicione uel temporum uel locorum, partim iudicio | 5 |
| cuiusque atque proposito. | |
| Primi quorum quidem opera non uetustatis modo gratia | 3.1 |
| uisenda sint clari pictores fuisse dicuntur Polygnotus atque | |
| Aglaophon, quorum simplex color tam sui studiosos adhuc | |
| habet ut illa prope rudia ac uelut futurae mox artis primor- | |
| dia maximis qui post eos extiterunt auctoribus praeferant, | 5 |
| proprio quodam intellegendi, ut mea opinio est, ambitu. Post | 4.1 |
| Zeuxis atque Parrhasius non multum aetate distantes circa | |
| Peloponnesia ambo tempora (nam cum Parrhasio sermo | |
| Socratis apud Xenophontem inuenitur) plurimum arti addi- | |
| derunt. Quorum prior luminum umbrarumque inuenisse | 5 |
| rationem, secundus examinasse subtilius lineas traditur. | |
| Nam Zeuxis plus membris corporis dedit, id amplius aut | 5.1 |
| augustius ratus atque, ut existimant, Homerum secutus, cui | |
| ualidissima quaeque forma etiam in feminis placet. Ille uero | |
| ita circumscripsit omnia ut eum legum latorem uocent, quia | |
| deorum atque heroum effigies, quales ab eo sunt traditae, | 5 |
| ceteri tamquam ita necesse sit secuntur. Floruit autem circa | 6.1 |
| Philippum et usque ad successores Alexandri pictura prae- | |
| cipue, sed diuersis uirtutibus. Nam cura Protogenes, ratione | |
| Pamphilus ac Melanthius, facilitate Antiphilus, concipiendis | |
| uisionibus quas φαντασίας uocant Theon Samius, ingenio et | 5 |
| gratia, quam in se ipse maxime iactat, Apelles est praestan- | |
| tissimus. Euphranorem admirandum facit quod et ceteris | |
| optimis studiis inter praecipuos et pingendi fingendique | |
| idem mirus artifex fuit. | |
| Similis in statuis differentia. Nam duriora et Tuscanicis | 7.1 |
| proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida Calamis, | |
| molliora adhuc supra dictis Myron fecit. Diligentia ac decor | |
| in Polyclito supra ceteros, cui quamquam a plerisque tribui- | |
| tur palma, tamen, ne nihil detrahatur, deesse pondus putant. | 5 |
| Nam ut humanae formae decorem addiderit supra uerum, | 8.1 |
| ita non expleuisse deorum auctoritatem uidetur. Quin aeta- | |
| tem quoque grauiorem dicitur refugisse, nihil ausus ultra | |
| leuis genas. At quae Polyclito defuerunt, Phidiae atque | |
| Alcameni dantur. Phidias tamen dis quam hominibus | 9.1 |
| efficiendis melior artifex creditur, in ebore uero longe citra | |
| aemulum uel si nihil nisi Mineruam Athenis aut Olympium | |
| in Elide Iouem fecisset, cuius pulchritudo adiecisse aliquid | |
| etiam receptae religioni uidetur, adeo maiestas operis deum | 5 |
| aequauit. Ad ueritatem Lysippum ac Praxitelen accessisse | |
| optime adfirmant: nam Demetrius tamquam nimius in ea | |
| reprehenditur, et fuit similitudinis quam pulchritudinis | |
| amantior. | |
| In oratione uero si species intueri uelis, totidem paene | 10.1 |
| reperias ingeniorum quot corporum formas. Sed fuere quae- | |
| dam genera dicendi condicione temporum horridiora, alio- | |
| qui magnam iam ingenii uim prae se ferentia. Hinc sint | |
| Laelii, Africani, Catones etiam Gracchique, quos tu licet | 5 |
| Polygnotos uel Callonas appelles. Mediam illam formam | 11.1 |
| teneant L. Crassus, Q. Hortensius. Tum deinde efflorescat | |
| non multum inter se distantium tempore oratorum ingens | |
| prouentus. Hic uim Caesaris, indolem Caeli, subtilitatem | |
| Calidi, diligentiam Pollionis, dignitatem Messalae, sanctita- | 5 |
| tem Calui, grauitatem Bruti, acumen Sulpici, acerbitatem | |
| Cassi reperiemus: in iis etiam quos ipsi uidimus copiam | |
| Senecae, uires Africani, maturitatem Afri, iucunditatem | |
| Crispi, sonum Trachali, elegantiam Secundi. At M. Tullium | 12.1 |
| non illum habemus Euphranorem circa pluris artium species | |
| praestantem, sed in omnibus quae in quoque laudantur emi- | |
| nentissimum. Quem tamen et suorum homines temporum | |
| incessere audebant ut tumidiorem et Asianum et redundan- | 5 |
| tem et in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigi- | |
| dum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod | |
| procul absit, uiro molliorem: postea uero quam triumuirali | 13.1 |
| proscriptione consumptus est, passim qui oderant, qui inui- | |
| debant, qui aemulabantur, adulatores etiam praesentis po- | |
| tentiae non responsurum inuaserunt. Ille tamen qui ieiunus | |
| a quibusdam et aridus habetur non aliter ab ipsis inimicis | 5 |
| male audire quam nimiis floribus et ingenii adfluentia potuit. | |
| Falsum utrumque: sit tamen illa mentiendi propior occasio. | |
| Praecipue uero presserunt eum qui uideri Atticorum imita- | 14.1 |
| tores concupierant. Haec manus quasi quibusdam sacris | |
| initiata ut alienigenam et parum superstitiosum deuinctum- | |
| que illis legibus insequebatur: unde nunc quoque aridi et | |
| exsuci et exsangues. Hi sunt enim qui suae inbecillitati sani- | 15.1 |
| tatis appellationem, quae est maxime contraria, optendant: | |
| qui quia clariorem uim eloquentiae uelut solem ferre non | |
| possunt, umbra magni nominis delitescunt. Quibus quia | |
| multa et pluribus locis Cicero ipse respondit, tutior mihi de | 5 |
| hoc disserendi breuitas erit. | |
| Et antiqua quidem illa diuisio inter Atticos atque Asianos | 16.1 |
| fuit, cum hi pressi et integri, contra inflati illi et inanes | |
| haberentur, in his nihil superflueret, illis iudicium maxime | |
| ac modus deesset. Quod quidam, quorum et Santra est, hoc | |
| putant accidisse, quod paulatim sermone Graeco in proxi- | 5 |
| mas Asiae ciuitates influente nondum satis periti loquendi | |
| facundiam concupierint, ideoque ea quae proprie signari | |
| poterant circumitu coeperint enuntiare ac deinde in eo per- | |
| seuerarint. Mihi autem orationis differentiam fecisse et dicen- | 17.1 |
| tium et audientium naturae uidentur, quod Attici limati | |
| quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, | |
| Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior uaniore etiam | |
| dicendi gloria inflata est. Tertium mox qui haec diuidebant | 18.1 |
| adiecerunt genus Rhodium, quod uelut medium esse atque | |
| ex utroque mixtum uolunt: neque enim Attice pressi neque | |
| Asiane sunt abundantes, ut aliquid habere uideantur gentis, | |
| aliquid auctoris. Aeschines enim, qui hunc exilio delegerat | 19.1 |
| locum, intulit eo studia Athenarum, quae, uelut sata quae- | |
| dam caelo terraque degenerant, saporem illum Atticum pere- | |
| grino miscuerunt. Lenti ergo quidam ac remissi, non sine | |
| pondere tamen, neque fontibus puris neque torrentibus | 5 |
| turbidis sed lenibus stagnis similes habentur. | |
| Nemo igitur dubitauerit longe esse optimum genus Atti- | 20.1 |
| corum. In quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est | |
| iudicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae. | |
| Quapropter mihi falli multum uidentur qui solos esse Atticos | 21.1 |
| credunt tenuis et lucidos et significantis sed quadam elo- | |
| quentiae frugalitate contentos ac semper manum intra pal- | |
| lium continentis. Nam quis erit hic Atticus? Sit Lysias; hunc | |
| enim amplectuntur amatores istius nominis modum: non | 5 |
| igitur iam usque ad Coccum et Andociden remittemur. Inter- | 22.1 |
| rogare tamen uelim an Isocrates Attice dixerit: nihil enim | |
| tam est Lysiae diuersum. Negabunt: at eius schola principes | |
| oratorum dedit. Quaeratur similius aliquid: Hyperides Atti- | |
| cus? 'Certe'. At plus indulsit uoluptati. Transeo plurimos, | 5 |
| Lycurgum, Aristogitona et his priores Isaeum, Antiphonta: | |
| quos ut homines inter se genere similes, differentis dixeris | |
| specie. Quid ille cuius modo fecimus mentionem Aeschines? | 23.1 |
| nonne his latior et audentior et excelsior? Quid denique | |
| Demosthenes? non cunctos illos tenues et circumspectos ui | |
| sublimitate impetu cultu compositione superauit? non in- | |
| surgit locis? non figuris gaudet? non tralationibus nitet? | 5 |
| non oratione ficta dat tacentibus uocem? non illud ius | 24.1 |
| iurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugna- | |
| tores rei publicae satis manifesto docet praeceptorem eius | |
| Platonem fuisse? Quem ipsum num Asianum appellabimus | |
| plerumque instinctis diuino spiritu uatibus comparandum? | 5 |
| Quid Periclea? similemne credemus Lysiacae gracilitati | |
| quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici dum | |
| illi conuiciantur? Quid est igitur cur in iis demum qui tenui | 25.1 |
| uenula per calculos fluunt Atticum saporem putent, ibi | |
| demum thymum redolere dicant? Quos ego existimo si quod | |
| in iis finibus uberius inuenerint solum fertilioremue segetem | |
| negaturos Atticam esse quod plus quam acceperit seminis | 5 |
| reddat (quia hanc eius terrae fidem Menander eludit). Ita | 26.1 |
| nunc si quis ad eas Demosthenis uirtutes quas ille summus | |
| orator habuit †tamen† quae defuisse ei siue ipsius natura seu | |
| lege ciuitatis uidentur adiecerit, ut adfectus concitatius mo- | |
| ueat, audiam dicentem 'non fecit hoc Demosthenes'? Et | 5 |
| si quid numeris exierit aptius (fortasse non possit, sed tamen | |
| si quid exierit), non erit Atticum? Melius de hoc nomine sen- | |
| tiant, credantque Attice dicere esse optime dicere. | |
| Atque in hac tamen opinione perseuerantis Graecos magis | 27.1 |
| tulerim: Latina mihi facundia, ut inuentione dispositione | |
| consilio, ceteris huius generis artibus, similis Graecae ac | |
| prorsus discipula eius uidetur, ita circa rationem eloquendi | |
| uix habere imitationis locum. Namque est ipsis statim sonis | 5 |
| durior, quando et iucundissimas ex Graecis litteras non habe- | |
| mus (uocalem alteram, alteram consonantem, quibus nullae | |
| apud eos dulcius spirant: quas mutuari solemus quotiens | |
| illorum nominibus utimur; quod cum contingit, nescio quo | 28.1 |
| modo uelut hilarior protinus renidet oratio, ut in 'zephyris' | |
| et 'zopyris': quae si nostris litteris scribantur, surdum quid- | |
| dam et barbarum efficient) et uelut in locum earum succe- | |
| dunt tristes et horridae, quibus Graecia caret. Nam et illa | 29.1 |
| quae est sexta nostrarum paene non humana uoce, uel | |
| omnino non uoce potius, inter discrimina dentium efflanda | |
| est: quae etiam cum uocalem proxima accipit quassa quo- | |
| dam modo, utique quotiens aliquam consonantium frangit, | 5 |
| ut in hoc ipso 'frangit', multo fit horridior; Aeolicae quoque | |
| litterae, qua 'seruum' 'ceruum'que dicimus, etiam si forma | |
| a nobis repudiata est, uis tamen nos ipsa persequitur. Duras | 30.1 |
| et illa syllabas facit quae ad coniungendas demum subiectas | |
| sibi uocalis est utilis, alias superuacua: 'equos' hac et 'ae- | |
| quum' scribimus, cum etiam ipsae hae uocales duae efficiant | |
| sonum qualis apud Graecos nullus est ideoque scribi illo- | 5 |
| rum litteris non potest. Quid quod pleraque nos illa quasi | 31.1 |
| mugiente littera cludimus, in quam nullum Graece uerbum | |
| cadit? At illi ny iucundam et in fine praecipue quasi tinnien- | |
| tem illius loco ponunt, quae est apud nos rarissima in | |
| clausulis. Quid quod syllabae nostrae in b litteram et d in- | 32.1 |
| nituntur adeo aspere ut plerique non antiquissimorum quidem | |
| sed tamen ueterum mollire temptauerint, non solum 'auersa' | |
| pro 'abuersis' dicendo, sed et in praepositione b litterae ab- | |
| sonam et ipsam s subiciendo? Sed accentus quoque cum | 33.1 |
| rigore quodam, tum similitudine ipsa minus suaues habemus, | |
| quia ultima syllaba nec acuta umquam excitatur nec flexa | |
| circumducitur, sed in grauem uel duas grauis cadit semper. | |
| Itaque tanto est sermo Graecus Latino iucundior ut nostri | 5 |
| poetae, quotiens dulce carmen esse uoluerunt, illorum id | |
| nominibus exornent. His illa potentiora, quod res plurimae | 34.1 |
| carent appellationibus, ut eas necesse sit transferre aut cir- | |
| cumire: etiam in iis quae denominata sunt summa paupertas | |
| in eadem nos frequentissime reuoluit: at illis non uerborum | |
| modo sed linguarum etiam inter se differentium copia est. | 5 |
| Quare qui a Latinis exiget illam gratiam sermonis Attici, | 35.1 |
| det mihi in loquendo eandem iucunditatem et parem copiam. | |
| Quod si negatum est, sententias aptabimus iis uocibus quas | |
| habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pin- | |
| guioribus, fortioribus certe uerbis miscebimus, ne uirtus | 5 |
| utraque pereat ipsa confusione: nam quo minus adiuuat | 36.1 |
| sermo, rerum inuentione pugnandum est. Sensus sublimes | |
| uariique eruantur: permouendi omnes adfectus erunt, oratio | |
| tralationum nitore inluminanda. Non possumus esse tam | |
| graciles, simus fortiores: subtilitate uincimur, ualeamus | 5 |
| pondere: proprietas penes illos est certior, copia uincamus. | |
| Ingenia Graecorum etiam minora suos portus habent, nos | 37.1 |
| plerumque maioribus uelis mouemur: ualidior spiritus nos- | |
| tros sinus tendat. Non tamen alto semper feremur: nam et | |
| litora interim sequenda sunt. Illis facilis per quaelibet uada | |
| accessus, ego aliquid, non multo tamen, altius in quo mea | 5 |
| cumba non sidat inueniam. Neque enim, si tenuiora haec ac | 38.1 |
| pressiora Graeci melius, in eoque uincimur solo et ideo in | |
| comoediis non contendimus, prorsus tamen omittenda pars | |
| haec orationis, sed exigenda ut optime possumus: possumus | |
| autem rerum et modo et iudicio esse similes, uerborum | 5 |
| gratia, quam in ipsis non habemus, extrinsecus condienda | |
| est. An non in priuatis et acutus et distinctus et non super | 39.1 |
| modum elatus M. Tullius? non in M. Calidio insignis haec | |
| uirtus? non Scipio, Laelius, Cato in loquendo uelut Attici | |
| Romanorum fuerunt? Cui porro non satis est quo nihil esse | |
| melius potest? | 5 |
| Adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam | 40.1 |
| nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis | |
| coniugibus liberis seruis loquamur, contento promere animi | |
| uoluntatem nihilque arcessiti et elaborati requirente: quid- | |
| quid huc sit adiectum, id esse adfectationis et ambitiosae in | 5 |
| loquendo iactantiae, remotum a ueritate fictumque ipsorum | |
| gratia uerborum, quibus solum natura sit officium attri- | |
| butum seruire sensibus: sicut athletarum corpora, etiam si | 41.1 |
| ualidiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non | |
| tamen esse naturalia atque ab illa specie quae sit concessa | |
| hominibus abhorrere. Quid enim, inquiunt, attinet circumitu | |
| res ostendere et tralationibus, id est aut pluribus aut alienis | 5 |
| uerbis, cum sua cuique sint adsignata nomina? Denique | 42.1 |
| antiquissimum quemque maxime secundum naturam dixisse | |
| contendunt: mox poetis similiores extitisse, etiam si parcius, | |
| simili tamen ratione falsa et inpropria <pro> uirtute ducentis. | |
| Qua in disputatione nonnihil ueri est, ideoque non tam pro- | 5 |
| cul quam fit a quibusdam recedendum a propriis atque com- | |
| munibus. Si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad | 43.1 |
| necessaria, quibus nihil minus est, aliquid melius adiecerit, | |
| non erit hac calumnia reprendendus. Nam mihi aliam quan- | |
| dam uidetur habere naturam sermo uulgaris, aliam uiri elo- | |
| quentis oratio: cui si res modo indicare satis esset, nihil ultra | 5 |
| uerborum proprietatem elaboraret: sed cum debeat delect- | |
| are, mouere, in plurimas animum audientis species inpellere, | |
| utetur his quoque adiutoriis quae sunt ab eadem nobis con- | |
| cessa natura: nam et lacertos exercitatione constringere et | 44.1 |
| augere uires et colorem trahere naturale est. Ideoque in | |
| omnibus gentibus alius alio facundior habetur et loquendo | |
| dulcis magis (quod si non eueniret, omnes pares essent), et | |
| idem homines aliter de re alia locuntur et seruant persona- | 5 |
| rum discrimina. Ita, quo quisque plus efficit dicendo, hoc | |
| magis secundum naturam eloquentiae dicit. Quapropter ne | 45.1 |
| illis quidem nimium repugno qui dandum putant nonnihil | |
| esse temporibus atque auribus nitidius aliquid atque adfect- | |
| ius postulantibus. Itaque non solum ad priores Catone | |
| Gracchisque, sed ne ad hos quidem ipsos oratorem alligan- | 5 |
| dum puto. Atque id fecisse M. Tullium uideo, ut cum omnia | |
| utilitati, tum partem quandam delectationi daret, cum et | |
| suam se rem agere diceret, ageret autem maxime litigatoris: | |
| nam hoc ipso proderat, quod placebat. Ad cuius uoluptates | 46.1 |
| nihil equidem quod addi possit inuenio, nisi ut sensus nos | |
| quidem dicamus pluris: nempe enim fieri potest salua tracta- | |
| tione causae et dicendi auctoritate, si non crebra haec lumina | |
| et continua fuerint et inuicem offecerint. Sed me hactenus | 47.1 |
| cedentem nemo insequatur ultra; do tempori, ne hirta toga | |
| sit, non ut serica, ne intonsum caput, non <ut> in gradus | |
| atque anulos comptum: cum eo quod, si non ad luxuriam | |
| ac libidinem referas, eadem speciosiora quoque sint quae | 5 |
| honestiora. Ceterum hoc, quod uulgo sententias uocamus, | 48.1 |
| quod ueteribus praecipueque Graecis in usu non fuit (apud | |
| Ciceronem enim inuenio), dum rem contineant et copia non | |
| redundent et ad uictoriam spectent quis utile neget? Feriunt | |
| animum et uno ictu frequenter inpellunt et ipsa breuitate | 5 |
| magis haerent et delectatione persuadent. | |
| At sunt qui haec excitatiora lumina, etiam si dicere | 49.1 |
| permittant, a componendis tamen orationibus excludenda | |
| arbitrentur. Quocirca mihi ne hic quidem locus intactus est | |
| omittendus: nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi | |
| rationem, aliam scribendi putauerunt, ideoque in agendo | 5 |
| clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox | |
| litteris reliquisse, ut Periclem, ut Demaden: rursus alios ad | |
| componendum optimos actionibus idoneos non fuisse, ut | |
| Isocraten; praeterea in agendo plus impetus plerumque et | 50.1 |
| petitas uel paulo licentius uoluptates (commouendos enim | |
| esse ducendosque animos imperitorum): at quod libris | |
| dedicatum in exemplum edatur et tersum ac limatum et ad | |
| legem ac regulam compositum esse oportere, quia ueniat in | 5 |
| manus doctorum et iudices artis habeat artifices. Quin illi | 51.1 |
| subtiles, ut sibi ac multis persuaserunt, magistri παράδειγμα | |
| dicendo, ἐνθύμημα scribendo esse aptius tradiderunt. Mihi | |
| unum atque idem uidetur bene dicere ac bene scribere, neque | |
| aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae; | 5 |
| itaque non illas modo, ut opinor, debet habere uirtutes * dico, | |
| non uitia: nam imperitis placere aliquando quae uitiosa sint | |
| scio. Quo different igitur? Quod si mihi des consilium iudicum | 52.1 |
| sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non | |
| Ciceronis modo sed etiam eius qui est strictior multo, Demo- | |
| sthenis. Neque enim adfectus omnino mouendi erunt nec aures | |
| delectatione mulcendae, cum etiam prohoemia superuacua | 5 |
| esse apud talis Aristoteles existimet; non enim trahentur his | |
| illi sapientes: proprie et significanter rem indicare, proba- | |
| tiones colligere satis est. Cum uero iudex detur aut populus aut | 53.1 |
| ex populo laturique sententiam indocti saepius atque interim | |
| rustici, omnia quae ad optinendum quod intendimus prodesse | |
| credemus adhibenda sunt, eaque et cum dicimus promenda | |
| et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo scribimus ut | 5 |
| doceamus quo modo dici oporteat. An Demosthenes male | 54.1 |
| sic egisset ut scripsit, aut Cicero? Aut eos praestantissimos | |
| oratores alia re quam scriptis cognoscimus? Melius egerunt | |
| igitur an peius? Nam si peius, sic potius oportuit dici ut | |
| scripserunt, si melius, sic potius oportuit scribi ut dixerunt. | 5 |
| Quid ergo? semper sic aget orator ut scribet? Si licebit, | 55.1 |
| semper. Sed erunt quae impediant breuitate tempora a iudice | |
| data: multum ex eo quod potuit dici recidetur, editio habe- | |
| bit omnia. Quaedam secundum naturam iudicantium dicta | |
| sunt: non ita posteris tradentur, ne uideantur propositi | 5 |
| fuisse, non temporis. Nam id quoque plurimum refert, quo | 56.1 |
| modo audire iudex uelit, atque 'eius uultus saepe ipse rector | |
| est dicentis', ut Cicero praecipit. Ideoque instandum iis quae | |
| placere intellexeris, resiliendum ab iis quae non recipientur. | |
| Sermo ipse qui facillime iudicem doceat aptandus; nec id | 5 |
| mirum sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur. | |
| Prudenter enim qui, cum interrogasset rusticum testem an | 57.1 |
| Amphionem <nosset>, negante eo detraxit adspirationem | |
| breuiauitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic | |
| optime norat. Huius modi casus efficient ut aliquando dica- | |
| tur aliter quam scribitur, cum dicere quo modo scribendum | 5 |
| est non licet. | |
| Altera est diuisio, quae in tris partis et ipsa discedit, qua | 58.1 |
| discerni posse etiam recta dicendi genera inter se uidentur. | |
| Namque unum subtile, quod ἰσχνόν uocant, alterum grande | |
| atque robustum, quod ἁδρόν dicunt, constituunt, tertium | |
| alii medium ex duobus, alii floridum (namque id ἀνθηρόν | 5 |
| appellant) addiderunt. Quorum tamen ea fere ratio est, ut pri- | 59.1 |
| mum docendi, secundum mouendi, tertium illud, utrocumque | |
| est nomine, delectandi siue, ut alii dicunt, conciliandi prae- | |
| stare uideatur officium, in docendo autem acumen, in concili- | |
| ando lenitas, in mouendo uis exigi uideatur. Itaque illo subtili | 5 |
| praecipue ratio narrandi <probandique> consistet, estque | |
| id etiam detractis ceteris uirtutibus suo genere plenum. | |
| Medius hic modus et tralationibus crebrior et figuris erit | 60.1 |
| iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sen- | |
| tentiis dulcis, lenior tamquam amnis et lucidus quidem sed | |
| uirentibus utrimque ripis inumbratus. At ille qui saxa de- | 61.1 |
| uoluat et 'pontem indignetur' et ripas sibi faciat multus et | |
| torrens iudicem uel nitentem contra feret, cogetque ire qua | |
| rapiet. Hic orator et defunctos excitabit ut Appium Caecum, | |
| apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque * †Cicero- | 5 |
| nem in oratione contra Catilinam in senatu† adloquetur. | |
| Hic et amplificationibus extollet orationem et in supra- | 62.1 |
| lationem quoque erigetur: 'quae Charybdis tam uorax?' et | |
| 'Oceanus medius fidius ipse': nota sunt enim etiam studiosis | |
| haec lumina. Hic deos ipsos in congressum prope suum ser- | |
| monemque deducet: 'uos enim Albani tumuli atque luci, uos, | 5 |
| inquam, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani | |
| sociae et aequales.' Hic iram, hic misericordiam inspirabit: | |
| hoc dicente iudex pallebit et flebit et per omnis adfectus | |
| tractus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit. | |
| Quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum | 63.1 |
| unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus, et ualidissimum | |
| alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum? | |
| Nam et Homerus breuem quidem cum iucunditate et pro- | 64.1 |
| priam (id enim est non deerrare uerbis) et carentem super- | |
| uacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt uirtutes generis | |
| illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle profluere | |
| sermonem, qua certe delectatione nihil fingi maius potest: | 5 |
| sed summam expressurus [est] in Vlixe facundiam et magni- | |
| tudinem illi uocis et uim orationis niuibus [et] copia uer- | |
| borum atque impetu parem tribuit. Cum hoc igitur nemo | 65.1 |
| mortalium contendet, hunc ut deum homines intuebuntur. | |
| Hanc uim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc | |
| fulminibus Aristophanes comparat, haec est uere dicendi | |
| facultas. | 5 |
| Sed neque his tribus quasi formis inclusa eloquentia est. | 66.1 |
| Nam ut inter gracile ualidumque tertium aliquid constitu- | |
| tum est, ita horum interualla sunt atque inter haec ipsa mix- | |
| tum quiddam ex duobus medium est, quoniam et subtili | 67.1 |
| plenius aliquid atque subtilius et uehementi remissius atque | |
| uehementius inuenitur, ut illud lene aut ascendit ad fortiora | |
| aut <ad> tenuiora summittitur. Ac sic prope innumerabiles | |
| species reperiuntur, quae utique aliquo momento inter se | 5 |
| differant: sicut quattuor uentos generaliter <a> totidem | |
| mundi cardinibus accepimus flare, cum interim plurimi | |
| medii et eorum uaria nomina et quidam etiam regionum ac | |
| fluminum proprii deprehenduntur. Eademque musicis ratio | 68.1 |
| est, qui cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima | |
| deinde uarietate complent spatia illa neruorum, atque his | |
| [atque huc] quos interposuerant inserunt alios, ut pauci illi | |
| transitus multos gradus habeant. | 5 |
| Plures igitur etiam eloquentiae facies, sed stultissimum | 69.1 |
| quaerere ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, | |
| quae modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit | |
| oratoris quod uulgo genus dicendi uocant: utetur enim, ut | |
| res exiget, omnibus, nec pro causa modo sed pro partibus | 5 |
| causae. Nam ut non eodem modo pro reo capitis et in certa- | 70.1 |
| mine hereditatis et de interdictis ac sponsionibus et de certa | |
| credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum | |
| et priuatorum consiliorum seruabit discrimina, multa ex | |
| differentia personarum locorum temporumque mutabit: ita | 5 |
| in eadem oratione <aliter concitabit>, aliter conciliabit, non | |
| ex isdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad | |
| docendum, alias ad mouendum adhibebit artis. Non unus | 71.1 |
| color prohoemii narrationis argumentorum egressionis | |
| perorationis seruabitur. Dicet idem grauiter seuere acriter | |
| uehementer concitate copiose amare, idem comiter remisse | |
| subtiliter blande leniter dulciter breuiter urbane, non ubique | 5 |
| similis sed ubique par sibi. Sic fiet cum id propter quod | 72.1 |
| maxime repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad | |
| efficiendum quod intendit potenter, tum laudem quoque, | |
| nec doctorum modo sed etiam uulgi, consequatur. | |
| Falluntur enim plurimum qui uitiosum et corruptum | 73.1 |
| dicendi genus, quod aut uerborum licentia exultat aut | |
| puerilibus sententiolis lasciuit aut inmodico tumore tur- | |
| gescit aut inanibus locis bacchatur aut casuris si leuiter ex- | |
| cutiantur flosculis nitet aut praecipitia pro sublimibus habet | 5 |
| aut specie libertatis insanit, magis existimant populare atque | |
| plausibile. Quod quidem placere multis nec infitior nec | 74.1 |
| miror: est enim iucunda res ac fauorabilis qualiscumque elo- | |
| quentia, et ducit animos naturali uoluptate uox omnis, | |
| neque aliunde illi per fora atque aggerem circuli. Quo minus | |
| mirum est quod nulli non agentium parata uulgi corona est. | 5 |
| Vbi uero quid exquisitius dictum accidit auribus imperito- | 75.1 |
| rum, qualecumque id est, quod modo se ipsi posse desperent, | |
| habet admirationem, neque inmerito: nam ne illud quidem | |
| facile est. Sed euanescunt haec atque emoriuntur compara- | |
| tione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuras placet, | 5 |
| 'at si contuleris eam Lacaenae, conspectu melioris obruatur', | |
| ut Ouidius ait. Si uero iudicium his corruptis acrius adhibeas | 76.1 |
| ut fucinis sulphura, iam illum quo fefellerant exuant men- | |
| titum colorem et quadam uix enarrabili foeditate pallescant. | |
| Lucent igitur haec citra solem et ut quaedam exigua animalia | |
| igniculi uidentur in tenebris. Denique mala multi probant, | 5 |
| nemo improbat bona. | |
| Neque uero omnia ista de quibus locuti sumus orator | 77.1 |
| optime tantum sed etiam facillime faciet. Neque enim uim | |
| summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad | |
| ultimum sollicitudo persequitur nec oratorem macerat et | |
| coquit aegre uerba uertentem et perpendendis coagmen- | 5 |
| tandisque eis intabescentem. Nitidus ille et sublimis et | 78.1 |
| locuples circumfluentibus undique eloquentiae copiis im- | |
| perat: desinit enim <in> aduersa niti qui peruenit in sum- | |
| mum. Scandenti circa ima labor est, ceterum quantum | |
| processeris, mollior cliuus ac laetius solum. Et si haec quoque | 79.1 |
| iam lenius supina perseuerantibus studiis euaseris, inde fruc- | |
| tus inlaborati offerunt sese et omnia sponte proueniunt: | |
| quae tamen cotidie nisi decerpantur arescunt. Sed et copia | |
| habeat modum, sine quo nihil nec laudabile nec salutare est, | 5 |
| et nitor ille cultum uirilem et inuentio iudicium. Sic erunt | 80.1 |
| magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non teme- | |
| raria, seuera non tristia, grauia non tarda, laeta non luxu- | |
| riosa, iucunda non [lux] dissoluta, grandia non tumida. | |
| Similis in ceteris ratio est ac tutissima fere per medium uia, | 5 |
| quia utriusque ultimum uitium est. |