| Quae sint in agendo seruanda toto fere opere executi | 12.9.1.1 |
| sumus, pauca tamen propria huius loci, quae non tam dicendi | |
| arte quam officiis agentis continentur, attingam. Ante omnia | |
| ne, quod plerisque accidit, ab utilitate eum causae praesentis | |
| cupido laudis abducat. Nam ut gerentibus bella non semper | 2.1 |
| exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi | |
| plerumque asperi colles, expugnandae ciuitates quamlibet | |
| praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita | |
| oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo | 5 |
| congressa campo totas uires populariter explicabit: at si | 3.1 |
| iuris anfractus aut eruendae ueritatis latebras adire cogetur, | |
| non obequitabit nec illis uibrantibus concitatisque sententiis | |
| uelut missilibus utetur, sed operibus et cuniculis et insidiis | |
| et occultis artibus rem geret. Quae omnia non dum fiunt | 4.1 |
| laudantur, sed cum facta sunt, unde etiam cupidissimis | |
| opinionis plus fructus uenit. Nam cum illa dicendi uitiosa | |
| iactatio inter plausores suos detonuit, resurgit uerae uirtutis | |
| fortior fama, nec iudices a quo sint moti dissimulant, et doc- | 5 |
| tis creditur, nec est orationis uera laus nisi cum finita est. | |
| Veteribus quidem etiam dissimulare eloquentiam fuit moris, | 5.1 |
| idque M. Antonius praecipit, quo plus dicentibus fidei minus- | |
| que suspectae aduocatorum insidiae forent. Sed illa dissimu- | |
| lari quae tum erat potuit: nondum enim tantum dicendi | |
| lumen accesserat ut etiam per obstantia erumperet. Quare | 5 |
| artes quidem et consilia lateant et quidquid si deprenditur per- | |
| it. Hactenus eloquentia secretum habet. Verborum quidem | 6.1 |
| dilectus, grauitas sententiarum, figurarum elegantia aut | |
| non sunt aut apparent: sed uel propter hoc ipsum ostentanda | |
| non sunt, quod apparent, ac, si unum sit ex duobus eligen- | |
| dum, causa potius laudetur quam patronus. Finem tamen | 5 |
| hunc praestabit orator, ut uideatur optimam causam optime | |
| egisse: illud certum erit, neminem peius agere quam qui | |
| displicente causa placet: necesse est enim extra causam sit | |
| quod placet. Nec illo fastidio laborabit orator non agendi | 7.1 |
| causas minores, tamquam infra eum sint aut detractura sit | |
| opinioni minus liberalis materia. Nam et suscipiendi ratio | |
| iustissima est officium, et optandum etiam ut amici quam | |
| minimas lites habeant, et abunde dixit bene quisquis rei | 5 |
| satisfecit. | |
| At quidam, etiam si forte susceperunt negotia paulo ad | 8.1 |
| dicendum tenuiora, extrinsecus adductis ea rebus circum- | |
| linunt, ac si defecerunt alia conuiciis implent uacua causarum, | |
| si contingit, ueris, si minus, fictis, modo sit materia ingenii | |
| mereaturque clamorem dum dicitur. Quod ego adeo longe | 5 |
| puto ab oratore perfecto ut eum ne uera quidem obiecturum | |
| nisi id causa exiget credam. Ea est enim prorsus 'canina', | 9.1 |
| ut ait Appius, 'eloquentia', cognituram male dicendi sub- | |
| ire: quod facientibus etiam male audiendi praesumenda | |
| patientia est. Nam et in ipsos fit impetus frequenter qui | |
| egerunt, et certe petulantiam patroni litigator luit. Sed haec | 5 |
| minora sunt ipso illo uitio animi quod maledicus a malefico | |
| non distat nisi occasione. Turpis uoluptas et inhumana et | 10.1 |
| nulli audientium bono grata a litigatoribus quidem frequenter | |
| exigitur, qui ultionem malunt quam defensionem; sed neque | |
| alia multa ad arbitrium eorum facienda sunt: hoc quidem | |
| quis hominum liberi modo sanguinis sustineat, petulans esse | 5 |
| ad alterius arbitrium? Atqui etiam in aduocatos partis aduer- | 11.1 |
| sae libenter nonnulli inuehuntur: quod, nisi si forte merue- | |
| runt, et inhumanum est respectu communium officiorum, et | |
| cum ipsi qui dicit inutile (nam idem iuris responsuris datur) | |
| tum causae contrarium, quia plane aduersarii fiunt et ini- | 5 |
| mici, et quantulumcumque eis uirium est contumelia augetur. | |
| Super omnia perit illa quae plurimum oratori et auctori- | 12.1 |
| tatis et fidei adfert modestia si a uiro bono in rabulam latra- | |
| toremque conuertitur, compositus non ad animum iudicis | |
| sed ad stomachum litigatoris. Frequenter etiam species | 13.1 |
| libertatis deducere ad temeritatem solet, non causis modo | |
| sed ipsis quoque qui dixerunt periculosam; nec inmerito | |
| Pericles solebat optare ne quod sibi uerbum in mentem | |
| ueniret quo populus offenderetur. Sed quod ille de populo, | 5 |
| id ego de omnibus sentio qui tantundem possunt nocere. | |
| Nam quae fortia dum dicuntur uidebantur, stulta cum laese- | |
| runt uocantur. | |
| Nunc, quia uarium fere propositum agentium fuit et | 14.1 |
| quorundam cura tarditatis, quorundam facilitas temeritatis | |
| crimine laborauit, quem credam fore in hoc oratoris modum | |
| tradere non alienum uidetur. Adferet ad dicendum curae | 15.1 |
| semper quantum plurimum poterit: neque enim hoc solum | |
| neglegentis sed mali et in suscepta causa perfidi ac proditoris | |
| est, peius agere quam possit. Ideoque ne suscipiendae qui- | |
| dem sunt causae plures quam quibus suffecturum se sciat. | 5 |
| Dicet scripta quam res patietur plurima, et, ut Demosthenes | 16.1 |
| ait, si continget, et sculpta. Sed hoc aut primae actiones | |
| aut quae in publicis iudiciis post interiectos dies dantur | |
| permiserint: at cum protinus respondendum est, omnia parari | |
| non possunt, adeo ut paulo minus promptis etiam noceat | 5 |
| scripsisse, si alia ex diuerso quam opinati fuerint occurrerint. | |
| Inuiti enim recedunt a praeparatis et tota actione respiciunt | 17.1 |
| requiruntque num aliquid ex illis interuelli atque ex tem- | |
| pore dicendis inseri possit: quod si fiat non cohaeret, nec | |
| commissuris modo, ut in opere male iuncto, hiantibus sed | |
| ipsa coloris inaequalitate detegitur. Ita nec liber est impetus | 18.1 |
| nec cura contexta, et utrumque alteri obstat: illa enim quae | |
| scripta sunt retinent animum, non secuntur. Itaque in iis | |
| actionibus omni, ut agricolae dicunt, pede standum est. Nam | 19.1 |
| cum in propositione ac refutatione causa consistat, quae | |
| nostrae partis sunt scripta esse possunt: quae etiam respon- | |
| surum aduersarium certum est (est enim aliquando certum) | |
| pari cura refelluntur. Ad alia unum paratum adferre pos- | 5 |
| sumus, ut causam bene nouerimus, alterum ibi sumere, ut | |
| dicentem aduersarium diligenter audiamus. Licet tamen | 20.1 |
| praecogitare plura et animum ad omnis casus componere, | |
| idque est tutius stilo, quo facilius et omittitur cogitatio et | |
| transfertur. Sed siue in respondendo fuerit subito dicendum, | |
| siue quae alia ita exegerit ratio, non oppressum se ac depren- | 5 |
| sum credet orator cui disciplina et studium et exercitatio | |
| dederit uires etiam facilitatis: quem armatum semper ac | 21.1 |
| uelut in procinctu stantem non magis umquam in causis | |
| oratio quam in rebus cotidianis ac domesticis sermo deficiet, | |
| nec se umquam propter hoc oneri subtrahet, modo sit causae | |
| discendae tempus: nam cetera semper sciet. | 5 |