| Proxima discendae causae ratio, quod est orationis fun- | 12.8.1.1 |
| damentum. Neque enim quisquam tam ingenio tenui reperie- | |
| tur qui, cum omnia quae sunt in causa diligenter cognouerit, | |
| ad docendum certe iudicem non sufficiat. Sed eius rei paucis- | 2.1 |
| simis cura est. Nam ut taceam de neglegentibus, quorum | |
| nihil refert ubi litium cardo uertatur dum sint quae uel extra | |
| causam ex personis aut communi tractatu locorum occa- | |
| sionem clamandi largiantur: aliquos et ambitio peruertit, | 5 |
| qui partim tamquam occupati semperque aliud habentes | |
| quod ante agendum sit pridie ad se uenire litigatorem aut | |
| eodem matutino iubent, nonnumquam etiam inter ipsa sub- | |
| sellia didicisse se gloriantur, partim iactantia ingenii, ut res | 3.1 |
| cito accepisse uideantur, tenere se et intellegere prius paene | |
| quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque | |
| clamoribus quae neque ad iudicem neque ad litigatorem per- | |
| tineant decantauerunt, bene sudantes beneque comitati per | 5 |
| forum reducuntur. Ne illas quidem tulerim delicias eorum | 4.1 |
| qui doceri amicos suos iubent, quamquam minus mali est si | |
| illi saltem recte discant recteque doceant. Sed quis discet | |
| tam bene quam patronus? Quo modo autem sequester ille | |
| et media litium manus et quidam interpres inpendet aequo | 5 |
| animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suae | |
| non sint? Pessimae uero consuetudinis libellis esse conten- | 5.1 |
| tum, quos componit aut litigator, qui confugit ad patronum | |
| quia liti ipse non sufficit, aut aliquis ex eo genere aduoca- | |
| torum qui se non posse agere confitentur, deinde faciunt id | |
| quod est in agendo difficillimum. Nam qui iudicare quid | 5 |
| dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum mutan- | |
| dum fingendum etiam sit potest cur non sit orator, quando, | |
| quod difficilius est, oratorem facit? Hi porro non tantum | 6.1 |
| nocerent si omnia scriberent uti gesta sunt; nunc consilium | |
| et colores adiciunt et aliqua peiora ueris, quae plerique cum | |
| acceperunt inmutare nefas habent, et uelut themata in | |
| scholis posita custodiunt: deinde deprenduntur, et causam | 5 |
| quam discere ex suis litigatoribus noluerunt ex aduersariis | |
| discunt. Liberum igitur demus ante omnia iis quorum nego- | 7.1 |
| tium erit tempus ac locum, exhortemurque ultro ut omnia | |
| quamlibet uerbose et unde uolent †repetito tempore† ex- | |
| ponant: non enim tam obest audire superuacua quam igno- | |
| rare necessaria. Frequenter autem et uulnus et remedium in | 8.1 |
| iis orator inueniet quae litigatori in neutram partem habere | |
| momentum uidebantur. Nec tanta sit acturo memoriae | |
| fiducia ut subscribere audita pigeat. Nec semel audisse sit | |
| satis: cogendus eadem iterum ac saepius dicere litigator, non | 5 |
| solum quia effugere aliqua prima expositione potuerunt, prae- | |
| sertim hominem, quod saepe euenit, imperitum, sed etiam | |
| ut sciamus an eadem dicat. Plurimi enim mentiuntur, | 9.1 |
| et tamquam non doceant causam sed agant non ut cum | |
| patrono sed ut cum iudice locuntur. Quapropter numquam | |
| satis credendum est, sed agitandus omnibus modis et tur- | |
| bandus et euocandus. Nam ut medicis non apparentia modo | 10.1 |
| uitia curanda sunt, sed etiam inuenienda quae latent, saepe | |
| ipsis ea qui sanandi sunt occulentibus, ita aduocatus plura | |
| quam ostenduntur aspiciat. Nam cum satis in audiendo | |
| patientiae inpenderit, in aliam rursus ei personam transeun- | 5 |
| dum est, agendusque aduersarius, proponendum quidquid | |
| omnino excogitari contra potest, quidquid recipit in eius | |
| modi disceptatione natura. Interrogandus quam infestissime | 11.1 |
| ac premendus: nam dum omnia quaerimus, aliquando ad | |
| uerum ubi minime expectauimus peruenimus. | |
| In summa optimus est in discendo patronus incredulus: | |
| promittit enim litigator omnia, testem populum, paratissi- | 5 |
| mas consignationes, ipsum denique aduersarium quaedam | |
| non negaturum. Ideoque opus est intueri omne litis instru- | 12.1 |
| mentum: quod uidere non est satis, perlegendum erit. Nam | |
| frequentissime aut non sunt omnino quae promittebantur, | |
| aut minus continent, aut cum alio aliquo nocituro permixta | |
| sunt, aut nimia sunt et fidem hoc ipso detractura, quod non | 5 |
| habent modum. Denique linum ruptum aut turbatam ceram | 13.1 |
| aut sine agnitore signa frequenter inuenies: quae nisi domi | |
| excusseris, in foro inopinata decipient, plusque nocebunt | |
| destituta quam non promissa nocuissent. Multa etiam quae | |
| litigator nihil ad causam pertinere crediderit patronus eruet, | 5 |
| modo per omnis quos tradimus argumentorum locos eat. | |
| Quos ut circumspectare in agendo et adtemptare singulos | 14.1 |
| minime conuenit propter quas diximus causas, ita in discen- | |
| do rimari necessarium est quae personae, quae tempora loca | |
| instituta instrumenta cetera, ex quibus non tantum illud | |
| quod est artificiale probationis genus colligi possit, sed qui | 5 |
| metuendi testes, quo modo sint refellendi. Nam plurimum | |
| refert inuidia reus an odio an contemptu laboret, quorum | |
| fere pars prima superiores, proxima pares, tertia humiliores | |
| premit. Sic causam perscrutatus, propositis ante oculos | 15.1 |
| omnibus quae prosint noceantue, tertiam deinceps perso- | |
| nam induat iudicis, fingatque apud se agi causam, et quod | |
| ipsum mouisset de eadem re pronuntiaturum id potentis- | |
| simum apud quemcumque agetur existimet. Sic eum raro | 5 |
| fallet euentus, aut culpa iudicis erit. |