| Cum satis in omne certamen uirium fecerit, prima ei | 12.7.1.1 |
| cura in suscipiendis causis erit: in quibus defendere quidem | |
| reos profecto quam facere uir bonus malet, non tamen ita | |
| nomen ipsum accusatoris horrebit ut nullo neque publico | |
| neque priuato duci possit officio ut aliquem ad reddendam | 5 |
| rationem uitae uocet. Nam et leges ipsae nihil ualeant nisi | |
| actoris idonea uoce munitae, et si poenas scelerum expetere | |
| fas non est prope est ut scelera ipsa permissa sint, et licen- | |
| tiam malis dari certe contra bonos est. Quare neque socio- | 2.1 |
| rum querelas nec amici uel propinqui necem nec erupturas in | |
| rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non | |
| poenae nocentium cupidus sed emendandi uitia corrigen- | |
| dique mores (nam qui ratione traduci ad meliora non pos- | 5 |
| sunt, solo metu continentur; itaque ut accusatoriam uitam | 3.1 |
| uiuere et ad deferendos reos praemio duci proximum | |
| latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum pro- | |
| pugnatoribus patriae comparandum; ideoque principes in | |
| re publica uiri non detrectauerunt hanc officii partem, credi- | 5 |
| tique sunt etiam clari iuuenes opsidem rei publicae dare | |
| malorum ciuium accusationem, quia nec odisse improbos | |
| nec simultates prouocare nisi ex fiducia bonae mentis uide- | |
| bantur: idque cum ab Hortensio, Lucullis, Sulpicio, Cice- | 4.1 |
| rone, Caesare, plurimis aliis, tum ab utroque Catone factum | |
| est: quorum alter appellatus est sapiens, alter nisi creditur | |
| fuisse uix scio cui reliquerit huius nominis locum): neque | |
| defendet omnis orator idem, portumque illum eloquentiae | 5 |
| suae salutarem non etiam piratis patefaciet, duceturque in | |
| aduocationem maxime causa. Quoniam tamen omnis qui | 5.1 |
| non improbe litigabunt, quorum certe pars est, sustinere | |
| non potest unus, aliquid et commendantium personis dabit | |
| et ipsorum qui iudicio decernent, ut optimi cuiusque uolun- | |
| tate moueatur: namque hos et amicissimos habebit uir | 5 |
| bonus. Summouendum uero est utrumque ambitus genus | 6.1 |
| uel potentibus contra humiles uenditandi operam suam uel | |
| illud etiam iactantius minores utique contra dignitatem | |
| attollendi: non enim fortuna causas uel iustas uel improbas | |
| facit. Neque uero pudor obstet quo minus susceptam cum | 5 |
| melior uideretur litem, cognita inter discendum iniquitate, | |
| dimittat, cum prius litigatori dixerit uerum. Nam et in hoc | 7.1 |
| maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est, ut non | |
| fallamus uana spe litigantem (neque est dignus opera patroni | |
| qui non utitur consilio) et certe non conuenit ei quem ora- | |
| torem esse uolumus iniusta tueri scientem. Nam si ex illis | 5 |
| quas supra diximus causis falsum tuebitur, erit tamen hon- | |
| estum quod ipse faciet. | |
| Gratisne ei semper agendum sit tractari potest. Quod ex | 8.1 |
| prima statim fronte diiudicare inprudentium est. Nam quis | |
| ignorat quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disci- | |
| plinis et illo quem exigimus animo dignissimum non uendere | |
| operam nec eleuare tanti beneficii auctoritatem, cum plera- | 5 |
| que hoc ipso possint uideri uilia, quod pretium habent? | |
| Caecis hoc, ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam qui suffi- | 9.1 |
| cientia sibi (modica autem haec sunt) possidebit hunc | |
| quaestum sine crimine sordium fecerit. At si res familiaris | |
| amplius aliquid ad usus necessarios exiget, secundum omnium | |
| sapientium leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socrati | 5 |
| conlatum sit ad uictum et Zenon Cleanthes Chrysippus mer- | |
| cedes a discipulis acceptauerint. Neque enim uideo quae | 10.1 |
| iustior adquirendi ratio quam ex honestissimo labore et ab | |
| iis de quibus optime meruerint quique, si nihil inuicem prae- | |
| stent, indigni fuerint defensione. Quod quidem non iustum | |
| modo sed necessarium etiam est, cum haec ipsa opera tem- | 5 |
| pusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter ad- | |
| quirendi recidant. Sed tum quoque tenendus est modus, ac | 11.1 |
| plurimum refert et a quo accipiat et quantum et quo usque. | |
| Paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium | |
| periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam a | |
| mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines | 5 |
| bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus. Quid si | |
| futurus? Malo tamen ille peccet. Nihil ergo adquirere uolet | 12.1 |
| orator ultra quam satis erit, ac ne pauper quidem tamquam | |
| mercedem accipiet, sed mutua beniuolentia utetur, cum | |
| sciet se tanto plus praestitisse: non enim, quia uenire hoc | |
| beneficium non oportet, <oportet> perire; denique ut gratus | 5 |
| sit ad eum magis pertinet qui debet. |